LITTERA, quae sparsis tibi deformata lituris
Mittitur, est lacrimis pleraque tincta meis,
Non illam Minio debebam pingere. Rebus
Iste meis aptum se negat esse color.
Parce tuos, NUTRIX, cum legeris, addere fletus:
Sat madidam lacrimis fecit ALUMNA suis.
Caussa tamen flendi, quae sit mihi, iure requiris,
Quamquam ego, siliceat, iure tacere velim.
Non licet: obstrictam tibi ad omnia ducis alumnam,
Facta propinato lacte, secunda parens.
Iusserat, armatum venitor moriturus in hostem,
Ad sila cognatam signa coire tribum.
Audita coiere tuba: patris arma parati:
Sanguine quisque suo; quisque iuvare manu.
At pater, hostiles cuneo maiore phalanges
Dum videt, et socios non videt esse pares;
Arte, ait, utendum est, calumque in vota vocandum:
Firmius hoc omn: milite robur erit.
Si domitum ferro manus haec mea fuderit hostem,
Barbaraque imposito presserit arma iuga,
Victima solennes mihi prima trahetur ad aras,
Obvia quae patrias prima erit ante fores.
Sic ego te solem, sic vos ego sidera testor:
Stat, ratapo posita soluere vota mora.
Dixit: et illatis iit agmina in hostica signis,
Qualis in im bellem saeta leaena gregem.
Arma virique viris armisque premuntur: et haeret
Assidua clades clade, cruore cruor.
Mille petita gemunt Hebraeo corpora ferro,
Saucia mortifero vulnere mille cadunt.
Mille alios formido fugat. mille, avia cursu
Vel iuga, vel caeci tramitis antra, petunt.
Denique fusa manus toto vanescere campo,
Victorique hostes cedere praeda suo.
Fama volat, vicisse patrem: fixisque trophaeis
Ad sua felicem tecta referre pedem.
Quid facerem, voti iam dudum ignara paterni?
Non reduci plausum, non ego prima, darem!
Prima dabo certe. lubet hoc pater. Obvia plaudam;
Et reduci proles oscula pura teram.
Nec mora; bis denae (legio mihi chara) puellae
Instaurant geminos, me praeeunte, choros.
Pars quatiunt laeto resonantia tympana pulsu,
Pars agitant tremula tinnula sistra manu.
At mihi festa caput crinemque corona premebat,
Implebantque meos munera verna sinus.
His ego venturo genitori floribus omnes
Prodiga certabam sternere nata vias
Lamque adeo gressu numeris modulantibus apro
Prodier at nostra tota chorca domo,
Eminus, ecce, patrem! Viso patris ore, videbar
Ex oriente novum sole videre iubar,
Cristatus fulgebat apex; galeamque comantem
Caelato rutilus cinxerat aere calybs.
Argentoque nitens lorica rigebat, et auro:
Et capulus gladii totus iaspis crat.
Pone secuta patrem legio victricibus armis
Nobilis, hostiles plena trahebat opes.
Omnia plaudebant, festaeque sonantia pompae
Undique, non solito murmure signa dabant.
Tunc ego (quis natae vitio daret improbus?) ultro
In patris amplexus prima puella ruo.
Prima, sed e sociis utinam postrema suissem?
Nunc perii obsequio praecipitata meo.
Nam mutata simul vidi pallescere patris
Ora; simul tracto membra rigere gelu:
Et, mea, quae calidis tuleram patri oscula labris
In patriis sensi frigida facta genis.
Attoniti silvere chori, choreaeque: suusque
Destituit plausus tympana, sistra silus.
Obstupui; timideque gradis, velut icta, represso,
Me miseram! exclamo; quod pater Omen habes!
Lumina nunc primo video tua turbida fletu;
Numquam aliis lacrimis visa madere tuis.
Quicquid id est, capiti noceat ovicumque: reversum
Omina dum parcant tangere laeva patrem.
Sic ego. Sed genitor, ter promere verba parabat;
Ter nequiit refugo promere verba sono.
Denique suspirans; quid patrem, ait, inscia perdis?
Interit occursu spes mea resque tuo
Nam quid agam Vovi. Sunt conscia sidera testes,
Non ego fac cupiam, fallere vota queam.
Dixerat. Inde, licet victo remearit ab hoste,
Maestior, ac victus si remeasset, erat.
Tum mihi vox, (nec enim sum ferrea) faucibus haesit,
Frigidaque hiberno membra stetere gelu.
Quaeque patris fuerint tam tristia vota, revoluo:
Et soluenda quibus sint ea vota sacris.
Non aliter tremui, quam si pendente bipenni
Iamiam structa meum finderet ara caput.
Circumfusa, patrem, caelumque solumque diemque
Meque mihi, et socium sustulit umbra chorum.
Verum ubi, quos animos inopinus ademerat horror,
Non multo sensi post rediisse mihi.
Parce metu, dixi: quae victima quaeritur aris,
Est ea non dubiis mi man festa notis.
Nempe ea, quae patrio prior exiit obvia tecto,
Ense decet patrio victima prima cadat.
Prima cadam: mora nulla. Tamen, si parva precanti.
Non potis es natae parua negare pater,
Hoc moritur a precor. Sine plenae Cornua Lunae
Ante suas peragant bis repetita vices.
Hic mihi bis denae sunt, turba simillima, nymphae,
Moribus, et chara virginitate pares;
Hoc comit ante globo desertos squallida montes;
Visam ego et in riguis vallibus hospes ero:
Donec maesta breves oculis undantibus annos,
Et properata rudi carmine fata fleam.
Ipsa meae siam Libitinae praefica: lessumque
Ante meos tumulos viva videnque canam.
Et dabit ipsa mihi (quamvis sint sidera testes
Scilicet) hanc facilis mi dabit Ara moram.
Annuit illacrimans precibus pater; annuit ara;
Invidiam auditae non meruere preces.
Protinus in montes sociis comitata, recedo,
Et vaga per saltus, qua lubet ire, feror.
Hic, quid agam, nutrix, nemora inter opaca, requiris?
Aut quibus in studiis triste bimestre teram?
Carmine lugubri fugitivae gaudia vitae,
Et magnum in laetis rebus INANE, queror.
Hos ego nunc facio miseranda poetria versus:
Non alios numeros nostra poesis habet.
Ad numerum Comites, praeeo quacumque, sequuntur,
Inque datos flectunt verba somnumque modos.
Audit Idumaeum nemus; assuetaeque cavernae
Voce pars auditium reddere carmen amant;
Ut, nisi nota mihi sit garrula vocis imago,
Ipsa putem casus antra dolere meos.
Saepe ferae arrectis ceruicibus admirantes
Virgineum captant aure, probantque melos.
Saepe ferae arrectis ceruicibus admirantes
Deque mea iniusse clade queruntur aves.
Quin etiam planctus imitantur littora nostros,
Uda repercussae cum feriuntur aqua.
Mutua sic inter lamenta volantibus horis,
Praecipitatus obit, sole iubente, dies.
Nos vigilem trahimus quacumque sub arbore noctem,
Pectora dum serus repat in aegra sopor.
Heus! quas ille mihi falsa sub imagine formas
Fabricat, ut crebro terre at ora metu!
Quod mihi cumque semel faciet pater omnibus illud
Iam tanto ante mihi noctibus umbra facit.
Cernere fumantes videor procul ignibus aras,
Telaque sacrificum nuda levare patrem.
Ipsa ego libratae submitto colla securi.
Victima cognata iam ferienda manis.
Mox, velut icta cado: Sed mox erecta, peracti
Vulneris impressam miror abesse notam.
Vivo equidem, exclamo Nihil a genitore timendum est:
Ut velit esse ferus, non tamen esse potest.
Sollicita accurrunt, me vocifer ante, sodales;
Et pavidae, clamor quid velit ille, rogant,
Hic errantis adhuc nebula circumdata somni.
Erigor; atque ubi sim, vix satis ipsa scio.
Ex oculis fugit Ara meis; fugit omne verende
Sacrificaturo cum patre pegma loci.
Subductisque aliis, ego victima sola supersum;
Debueram ipsa etiam rapta fuisse mihi.
Ergo iuvat, lacrimas repetito fundere fletu;
Funeraque alterno plangere nostra choro.
Et pretium est opera. Sic desinet illa timeri,
Iam toties iugulo Sica minata meo.
Quid, quod vita potest inamabilis ipsa videri,
Quae toties etiam viva perire potest?
Altera quaeratur potius; cui nulla minentur
Funera; quae stabiles certae reseruet opes.
Illa mihi placeat. Quid enim mihi nostra placeret,
Patris ubi ipse mei mei ugulabit amor!
I nunc, et reduci passis occurre lacertis
Nata patri. reduce in patre, NOVERCA venit.
Hinc mihi saepe meae comites suadere laborant,
Ut quacumque fugam coner inire via,
Ignotosque petam servata puella penates,
Dum patrios fallam non reditura lares.
Nam tua quos, aiunt, mors esi habitura triumphos,
Victima sacrifico si patris ense cadas?
Nempe, pater, facies, crudelis ut esse feratur.
Cogaturque sua barbarus esse manu.
Barbariem potes hanc, potes hanc avertere famam.
Per maturatam qualibet arte fugam.
Si pius est pater, ipse volet: si saevus, abire
Longius a saevo te genitore decet.
Haec mihi saepe canunt. Sed saepe canentibus illis
Usque nego, pactam fallere velle fidem.
Sponte mea veniam, sociis deducta choreis;
Promptior ad prinos quamnova Nupta toros.
Ipsa mea mihi serta manu contexta parabo;
Et spargam salsa colla caputque mola.
Ipsa coronandas ornabo floribus aras;
Imponamque meis tura Sabaea focis.
Tum, sua ne desint ad flammas pabula, habebit
Vesta parens humeris ligna, struemque, meis.
Hanc si forte tuae mentem reprehendis alumnae.
Eius ego specimen non tibi prima dedi.
Isacius dedit ante puer: quem fasce gravatum
Iusserat ad sacrum tale praeire pater.
Si mihi fas, rebus tenues componere magnis;
Et vetera exemplis sollicitare novis,
Da veniam, Abramio pater ut par fiat Iephtes,
Forsitan Isacio par et Iephtis ero.
Scilicet, ut pueris dux ille rudique iuventae
Quaelibet ad patris tussa sequenda fuit?
Sic et virginibus, tenerisque puella puellis,
Non formidandae dux ego mortis ero.
Forsan ero. Iam nunc aliquae didicere sodales
Mascula de tristi fumere verba loqui.
Impavidae iam busta vident: pinguntque canuntque
Ridiculos, gignit quos Libitina metus.
Certe ubi fortunam, quae me pede calcat utroque,
Rebus in his tantum iuris habere vident,
Ut modo florentem formaque annisque puellam
Inque domo illustri, et principe patre fatam,
Praecipitem mutata rotet; celerique ruina
Immeritum e summo trudat ad ima gradu;
Paullatim renuunt spes affectare caducas,
Longaque pro fluxis vota dicare bonis:
Et genus, et proavos, fumosisque atria ceris,
Quasque domus monstrat, quasque recondit opes,
Et formae illecebras, et, nomen inane, favores,
Vix pluris faciunt, quam facit aera puer:
Ne tanti facienda quidem. Magis illa mereri
Praemia, quaecunquam sint peritura, volunt:
Haec comites iam sola sibi; haec mihi sola requiro:
Haec eadem, o nutrix, sola require tibi.
Si mortale tamen tibi vis, ut alumna relinquam
Mnemosynem; missum hoc lugubre carmen habe:
Quod precor, ipsa legas; et longo more, quot annis
Omnis in Isacia gente puella canat.
Forsitan, et quanti superet mihi tempo is usus,
Quaeris? Habet paucos luna sequestra dies.
Cernis, ut impleri properent duo cornua? Cernis,
Ut tangant metam iam prope, iamque suam!
Sex noctes septemue fluent, cum tota coibunt,
Et patiens pleni luminis orbis erit:
Ille dies mihi summu; erit; finemque laborum,
Tota mihi nequiit quam dare vita, dabit.
Post ubi in Elysium penetrabo liber a campum,
Abramio vivam tuta recepta sinu.
Atque ibi, quam genitor mortaliblis exiget oris,
Matris in amplexus, non abigenda, ruam.
Meque ibi Sara parens, ibi me Rebecca, receptam
Non renuent, neptes inter habere suas.
Quot proavos, patruosque mihi, quot sanguine iunctos
Isacidas, uno mors dabit una loco?
Ut pater, et sociae comites hic eripe vitae;
Nil mihi, dum restet tanta ibi turba, rapis.