SAEPE laboranti Soror implorata Sorori,
Posceret adversis cum sibi rebus opem.
Nunc eadem placidas dabis exorabilis aures,
Cogitur illa suas cum duplicare preces.
Tu dulcem Elysii vitam inter aromata prati,
Ebria perpetui nectare fontis, agis.
Et quacumque praeit mollem per Amaracon Agnus
Proxima ductori tu comes ire soles:
Ingenuumque canis laetanti gutture carmen,
Quale redux Victo Victor ab hoste canit.
Ast ego maesta solo, procul illo a carmine, vitam
Heu, quam dissimili conditione, traho.
Nec tamen invideo fortunae livida tantae;
Dum mea sors oculis sit miser unda tuis.
Omnia septa metu: veluti iam iamque ruentes
Cum deprensa videt cerva timetque canes.
Aut qualis gyrante parat per inania miluo,
Undique praeclusam visa Columba fugam.
Nec magis extimuit, quae quondam Valle reducta
Vicinos inter dormiit Agna lupos,
Sed quid parua meis exempla timoribus apto?
Has ego riderem, ludicra monstra, feras.
In clades portenta meas maiora laborans,
Apta Vel aspectu quemque necare suo.
Qua me cumque fero Stygii fremit tra leonis,
Exertoque omnes obsidet ungue Vias,
Et praedae cupiens, patula mihi fauce minatur,
Torrida perpetua ceu gerat ora fame.
Cui licet arreptis occurram ego pervigil armis,
Pervigil occurrit saepius ille mihi;
Intenditque dolos; et qua vestigia pono,
Hac prior insidias clamque palamque locat.
Utque ferox itidem mutata per ora recurrat,
Mille solet formas fingere, mille feras.
Mille tamen formas licet induat; omnibus idem
Et furor in formis semper, et horror inest.
Forte propinquabant maturi tempora partus,
Dandaque iam primae pignora prolis erant,
Ecce Draco! Superi, hunc procul, hunc, arcete draconem!
Tetrius adspectu nil nec Auerna vident:
Monstrum informe, immane, ingens: cui guttura septem;
Et septem horrendis ardua colla iubis.
Et totidem orae, truces oculis vibrantia flammas;
Hydra putaretur: Sed minor Hydra fuit.
Luxuriant septem imposito diademate frentes.
(O' Superi, in monstro quid diadema facit?)
Dena rigent capitum deformi cornua cultu,
Et formidatum singula robur habent.
Lingua trisulca micat fumoque nocente venenat
Aera; et afflatu stagna lacusque cremat.
Hic talis mihi bella Draco sobolique parabat,
Edita cum primae pignor a prolis erant.
Quid facerem, vacuos fera cum laxaret hiatus,
Pastura ingluviem me Pueroque suam?
Fulmine si possem rabidi icere monstra Chelydri;
Icta repentino fulmine monstra forent.
Ad mea si posset mihi vota dehiscere tellus;
Hausta foret rupto protinus Hydra solo.
Non clypeus, non arcus erat. Fuga sola placebat:
Sed deerat placitae porta patrona fugae.
Sed deerat placitae porta patrona fugae.
Ergo preces, et vota paro; neque cassa. Rogatus
Attulit oratam Numinis Ales opem:
evexitque meam caeli ad sublimia prolem;
Additaque est humeris Ala ministra meis.
Hac ope. freta, feros effugi praepete rictus,
Rapta per ignotas in loca sola vias:
Hei mihi! quam toto cupii indulgere volatu?
Meque in sidereas usque levare domos?
Succubuit votis ingentibus ala: mihique
Debilis optatum pluma negavit iter.
Haec simul Hydra novae sensit patuisse quadrigae
Effugia, et volucres ad mea vota Notos,
Infremuit, septemque iubas, et colla supinans,
Insequitur cursus, sibila turba, meos.
Torrentemque cava laxati gurgitis aluo,
Post mea nequicquam terga profudit aquam.
Spes erat, effuso fugientem mergere ponto,
Aut Volucri implicitos amne rotare pedes.
Adfuit auxilio Tellus; et hiante liquentes
Fluminis obscoeni sorbuit ore minas.
Sic rabies elusa ferae est. Ibi cuncta paventi
Parua mihi est modici temporis acta quies.
Nunc alia ex aliis instaurat bella: novoque
Nulla metu vacua est, nulla dolore, dies.
Coniurasse putes Erebum: Stygioque colonos
In mea damna omnes prosiliisse lacu.
Prolusit Phlegethon; cum toruum prima Neronem
In cladem docuit signa movere meam.
Ipsa potes meminisse, soror, quanto ille nocentes
Laverit immeriti sanguinis imbre manus.
Defecere mea lassae in ceruice secures:
Et spatium fixae. non. habuere cruces.
Ebibit assiduum feralis Arena cruorem;
Et sine caede Vident nulla theatra diem,
Luditur in iugulis: scenamque alit una voluptat
Ebria cum tali pulpita rore madent.
Igne alios fumoque necat: Tunicave molesta
Intextos, lenta Vivere morte iubet.
Ast altos atra piceaeque in nube flagrantes
Nocturni subigit luminis esse vicem.
Versorum exuvias alios, sumptaque ferarum
Pelle, iubet alias assimilare feras.
Mox acti rabie, venatica turba, molossi
In nova decepto pabula dente ruunt:
Dumque Ursos aprosque putant, Actaeonas ipsos
Ignari, et dominos, plebe iocante, Vorant.
Sed laniare canum quos ora miserta verentur.
Saevius bos arcu tela sonante necant.
Utque cavas Usquam lethalis arundo per aures
Transiit; aut geminum pertulit hasta latus.
Applaudit resonans tantis orchestra cachinnis,
Centum erymantheos ceu iugulasset apros.
Desierat Nero sero suos ubi ludere ludos,
Prodiit in ludos Flavia Sica novos.
Prodiit, et nostro se sanguine proluit, alter
Visus ut in vivos sit rediisse Nero.
Post aliae, atque aliae subierunt ordine pestes,
Vix, fuerit gravior quae, leviorve scias.
Supremam imposuere manum, duo monstra. nefandam
O' superi, et plenam sanguinis imbre, manum,
Mitior ambobus Pharii fuit aula tyranni,
Edita qui rapida pignora mersit aqua.
Nec sitiit tantum Busiridis ara cruorem,
Quique suos atro viscere pavit equos.
Horret adhuc animus. Natosque patresque trahebant:
Auulsasque, socru Vana gemente, nurus.
Ignarasque tori (visu crudele!) puellas;
Taerdi gradosque, genu deficiente, senes;
Et pueros et anus. Erat his, erat omnibus, Una.
Una sed innumera mors obeunda via.
Qualis, ubi glandes concussa Aquilonibus ilex
Deicit, aut canas algida bruma nives
Aut quales refugo geminantur in aequore fluctus.
Mota procelloso cum fremit unda Noto.
Talia per crebras glomerabant funera cades:
Nec numerus iussae, nec morae mortis erat.
Milia dena Unus, septenaque milia, mensis
Cum raperet, paucos est ratus esse furor.
Turba cruenta cavas Larium scrutata latebras
Eruit e terrae, qui latuere, sinu.
Omnibus ara locis aderat: raptosque iubebat
Impia sacrilegis ponere tura focis.
Non for a mercator; non littora tutus adibat,
Nemo suburbani praedia tutus agri.
Anxia plebeium licit ari sanguine panem,
Sanguine Venalem turba solebat aquam.
Ipsaque conscriptos arcebat Curia Patres,
Ni prius oratos cerneret esse DEOS.
Quos Stygio cultum piguit deferre colubro,
Hos suus aut fixo perluit ense cruor,
Aut lento succensa foco sartago cremavit,
Aut tumido mersos obruit unda salo,
Aut furor intecto lapidum tumulavit aceruo,
Aut putrida infossos exanimavit humo.
Hos tevibus iaculis, et acutis ira sagittis,
Hos secuit rapidis acta quadriga rotis,
Hos gravis eliso mactavit clava cerebro,
Hos avido forceps carpsit adusta foco.
In medios serram descendere vidimus artus,
Et fissa in partes hiscere membra duas.
Vidimus accensos oleo flammante lebetes,
Et siculo fusos aere sonare boves.
Vidimus in sontes convulso crine puellas
Raptari ad Paphiae sacra pudenda deae.
Vidimus excisas inhonora clade papillas
Virginis; et laceras dente vacare genas.
Vidimus, et quid non? Procul, o procul, ite clientes,
Quos potis est mortis sollicitare timor,
Ite citi, et silvas, fataeque cubile leaenae,
Horridaque Hircanae lustra subire ferae,
Tutior illa domus. Iuvet inter inhospita Vitam
Degere Tesqua: minus illa cruoris habent.
Haec ego, Mox totas implebant agmina silvas,
Thebais angustos queis dabat umbra lares.
Longa fames illic, illic sitis arida semper,
Et Vigiles semper nocte diemque preces.
Nuda gelu torpent alterno corpora: nudos
Aestibus alternis torret arena pedes.
Sunt quibus exiguae Cerris fragmenta ministret
Ales, et ambesam portet ad antra dapem:
Sunt, quibus arentem depellere lacte ferino
Non intermittat sedula Ceruae sitim.
Mora fovent alios e duris lecta rubetis,
Silvestresque inter Vilia corna nuces.
His epulis saturum esse, gula est. Cenatur abunde
Tam levis aute inopem cum tepet esca famem.
Ast alii in Cryptas, immani hypogaea recessu,
Sponte meri cupidi, ne moriantur, eunt.
Hic lacrimis planctuque DEUM, Caelumque fatigant,
Atque odio, qui quid terra propinat, habent.
Nam quid Habet pulchrum; quid non inamabile Tellus;
Talia si nixu perpete monstra parit?
Hos, superi, hos partus avertite! Fecit abortus
Terra sat, in OVIIS, Herculeisque;, duos.
Encelados potius, sinite, immanesque Typhaeos
Rursus, et angui pedes faeta gigantas alat.
Nil sibi terrigenis a fratribus astra timebunt;
Sed solum a Ioviis, Herculeisque timent.
Admisere preces; geminisque irata Tyrannis
Astra diem intenta dicere lite iubent.
Dictae repente dies. Alterque a Vermibus; alter
Turpiter effracta disperiere gula.
Hinc optata quies, partaeque serena quietis
Tempora: sed parua tempora clausa mora.
Altera continuo caepit Draco tela minari,
Tela, bis inferno, terque recocta foco.
Deficior charta, guttisque cadentibus albet
Saepia: tantae oculis defluit unda meis.
Fessaque iam manus est, et dudum penna dolori.
(Scribere iussa) meo se negat esse parem.
Interea felix miserae vermana sorori,
Quam potes, et quantam res petit, affer opem.