CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMatthias Casimirus Sarbievius

Matthias Casimirus Sarbievius · Barroco

Epodon liber — ODE XI. Tertia leuca seu Vicus Galli.

latín

Jam vetat lentas properata mensas
Hora. Surgamus: rupido ruit declivis
e coelo, geminatque pronus,
Surgite, vesper.

Surgimus. Rursum tibi, Virgo, campis
Signa velluntur: tremebunda limbis
Aura colludit, gracilisque tensas
Diripit Auster.

Tum quibus parca dape non dolendae
Vocis accessit bona pars: O alma
Numinis, salve, Genitrix, fidelis
Turba canemus.

Dum suas debet lapidosa Vace
Viliae lymphas; tibi, magna, laudes,
Mater, et plausus, et utraque debet
Carmina ripa.

Illa quae circum geminis Getarum
Rura sederunt opulenta clivis,
Sunt tibi bello monumenta parti,
Diva, triumphi.

Qua lyra, vel quo satis ore dicam
Isse captivos Litalis Gelonos,
Inclitum praedae decus, et tropaeum
Nobilis irae?

Cum ferox belli, duce te, Vitoldus
Bis ter exegit gladium per omnem
Victor Auroram, tumidique fregit
Cornua ponti.

Quantus ingentem clypei sub umbra
Texit Europen, Asiaeque qua secumque
tempestas daret, atque ab omni
funderet Istro!

Rectus Eoam stetit in procellam,
Qualis armatas hiemes et omnem
Sustinet Calpe Thetin, atque inexpu-
gnabilis obstat.

Quantus hinc lato metuendus atque hinc
Limitem ferro secat, et decora
Caede formosus, mediaque laudum
Pulcher in ira

Ardet! hibernos velut inter imbres
Ardet Orion, ubi traxit omni
Astra vagina, rutilusque stricto
Fulminat igni.

Ille seu pictis equitata Bessis
Arva permensus, gelidumque Volgam;
Sive Pellaeas bibit insolentem
Phasin ad aras:

Barbaros templis tibi victor arcus,
Virgo, supendit; Scythicosque cinctus,
Et tibi sacro elypeorum acervos
Ussit in igni.

Alta scit Taphri domus, et potentis
Sarbaci versae meminere turres,
Rupta cum Thracum quateret tremendo
Castra tumultu.

Ille dum denso jaculorum in imbri
Hinc Dabas, illinc agere Gelonos,
Ipsa nimborum cuneis et omni accincta
tonitru,

Turbido late manifesta coelo, et
Ter quater tortas jaculata flammas,
Ignium curru super et rubenti
Nube tonabas.

Sensit Euxini tremuitque laevum
Littus, et motae crepuere rupes,
Ter quater nigram retegente saeva
Luce Maeotim.

Sensit, atque ipsos Tanais pavens refugit
in fontes: dubitante ripa
Substitit paullum, trepidoque Phasis
Palluit auro.

Sic ames nostris, bona Virgo, saepe
Hostibus nosci: tibi sic per omnes
Viliae ripas Litali reponant
Signa nepotes.

Sic ab extremo tibi victor Occa
Arma de victis referat Suanis,
Et novas solvat nova vota Ladis-
laus ad aras.

Haec et alternis geminata votis
Plura dum sicco canimus sub aestu,
Obvium fessos nemus hospitali
Excipit umbra.

Ludor? an mollem foliorum ad auram
Lene vocales modulantur alni,
Et leves lymphae trepidique grato
Murmure rivi?

Ipsa te, Virgo, sonat alnus: ipsa
In tuas vivax salit unda laudes:
Audit et longe tua discit ipse
Nomina lucus.

Sigue explorando

Por su autor
Matthias Casimirus Sarbievius · 440 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epodon liber — ODE X. Secunda leuca seu Vaca.Epodon liber — ODE XIII. Ad Divam Virginem Claromontanam. →

Expediente

Autor
Matthias Casimirus Sarbievius
Título
Epodon liber — ODE XI. Tertia leuca seu Vicus Galli.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epodon-liber-ode-xi-tertia-leuca-seu-vicus-galli--matthias-casimirus-sarbieviu-734a83
Cita recomendada
Matthias Casimirus Sarbievius, «Epodon liber — ODE XI. Tertia leuca seu Vicus Galli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epodon-liber-ode-xi-tertia-leuca-seu-vicus-galli--matthias-casimirus-sarbieviu-734a83.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.