Nec satis est, nos posse mori, cum fata reposcunt,
Aguntque morbi lucis et vitae reos.
Ipsi etiam exiguum bellis commisimus aevum,
Omnesque ferro rupimus leti moras:
Ipsi ultro in strictos adversi incurrimus enses,
Et mutuum cadendo laudamus nefas.
Jamque adeo pulchrae populos rapit ambitus irae,
Urbesque longa pace defungi pudet.
Regna placet gentesque suae miscere ruinae,
Fractique subter orbis occasu mori.
Jam Rhodanusque Padusque atque ingens Albis, et
Rhenus cruenta decolor ripa fluit. [ingens
Jam tria lustra metunt rubras de sanguine fruges;
Nec dira avaram terruit falcem Ceres.
Nec minus incertos metimus sine finibus agros,
Et muta stricto jura sub ferro silent.
Interea miserum gladiis divisimus orbem;
Et cum triumphis caussa vel praedae deest.
Barbara longinquum post aequora quaerimus hostem,
Mundusque reges inter incertos labat.
Scimus et occulto pacem praetexere bello,
Dum victa fessis arma respirant minis:
Ingeniumque jocis, risu corrumpimus iram,
Felixque tractat arma virtutis dolus.
Hoc etiam placuit, stricto satis esse negare
Perire ferro, ni parum crudelibus
Addimus ingenium fatis, habilique veneno
In nos cruentam mortis armamus manum,
Ergo iterum (pro, triste nefas! pro, dedecus, et jam
In se cadentis ultimum mundi scelus!)
Fraude mala parvi spatium contraximus aevi,
Per lieu! tacenda pulverum contagia.
At melius (si tanta brevis fastidia vitae
Et una leti cura mortales liabet)
Omnia terrarum, Superi, convellite claustra,
Omnesque dissipate littorum moras.
In nos rupta ruant fundo maria omnia ab imo:
Trisulcus in nos ignea missus manu,
Qua scelerum duxere viae, ruat ignis: et una
Hinc se Sicano Balthis impingat mari:
Inde Caledoniam sese committat Ibero,
Euxinus illinc Adriae jungat latus.
Haemus et ignotae lateant sub ductibus Alpes;
Maeotis altum mergat Atlantis caput.
Omnia sint unus magnarum campus aquarum,
Nullique latam limites signent humum.
Et maria et magni perdant sua nomina montes,
Dum mergat omne Thetys humanum genus.
At, Superi, (nam vos et tunc mortalia tangent,
Perire nostrum saepe non passos genus)
Tunc aliqua de gente pium servate nepotem,
(Sed ille gentis nesciat mores suae,)
Deucalioneis iterum qui credulus undis
Ingens in una saeculum servet trabe.
Nam simul agglomerans sese super Amphitrite
Humana terris eluet vestigia,
Jam parcente Deo, jam subsidentibus Euris,
Jam se refuso temperante Nereo,
Incipient summi paullatim emergere montes,
Rarosque primum margines aequor pati:
Ilicet ex omni rupes assurgere ponto,
Terrasque circum curva lunari freta:
Tunc, vagus oblitos ubi sol respexerit agros,
Novis aprica floribus pingi juga:
Tunc rarae circum campis nutare cupressi,
Tunc omne laeta fronde vestiri nemus:
Jamque suas inter decurrere flumina valles,
Et arva puris murmurare fontibus.
Protinus ex una redeuntia saecula puppi
Late patentes orbis implebunt plagas;
Et virides ripas ac molle sedentia late
Ramalibus vireta distinguent casis.
Sed tellus communis erit: sed nullus avaris
Stabit colonis arbiter fundi lapis.
In commune fluent sancti sine nomine fontes,
Nascentur omni liberae fruges agro.
Tunc bona prospicient purgatas sidera terras,
Tunc aegra nullo sole pallebit Ceres.
Non Aquilo graciles, non eruet Eurus aristas;
Sed innocentes et calore languidi
Mulcebunt violas, mulcebunt lilia soles;
Omnique lenis annuet vento seges.
Vina fluent vulgo rivis, felicia vulgo
Per rura current lacteo fontes pede.
Sponte sua dulces salient in pocula lymplie,
Sincerus et saevire nescius liquor.
Ergo sua quivis luxum uon noscere mensa,
Suoque dives esse nec magno sciet.
Nam neque marmoreas ingentia tecta columnas,
Nec aereas delubra lassabunt trabes.
Frondibus implicitae texent palatia silvae,
Aramque Divis cespes aut saxum dabit.
Sed pietas tunc major erit, cum testibus astris
Insons sub alto turba degemus Jove.
Aurea tunc vestis, sanctum texisse pudorem,
Tunc mollis ostro mensa muscosus lapis.
Nectar erunt haustae puris ex amnibus undae,
Lectaeque ramis aut humo dapes erunt.
Potus erit, vicisse sitim; spectacula, coram
Miscere sanctos simplici risu sales;
Mox choreae, mox jucundi per gramina ludi,
Et laetus ac securus in turba pudor.
Apta dabunt fessis virides umbracula rami,
Herbosa molles ripa praebebit toros.
Non impendebunt placidis laquearia somnis,
Sed alta mundi signa labentur super.
Et vaga praebebunt pictae spectacula noctes,
Velox euntis scena dum transit poli.
Interea tacitam non rumpent arma quietem,
Raucique pulsus aeris, aut murmur tubae.
Non dubias navale nemus descendet in undas:
Non ulla puppes bella trans pontum vehent.
Omnia pacis erunt: totum venatio ferrum,
Et innocens telluris insumet labor.
Et ne belligeris iterum grave caedibus aurum
Laboriosus eruat lucri furor;
Ipsa sibi incumbens concussi pondere mundi
Condet profanas altior tellus opes.
Quo me dulcis agit longo dementia cantu?
An et poetas sseculi rapit furor?
Et nihil, aut tantum everso promittere saeclo
Acerba fati vis et irarum sinit?
An lacrimas longo flendi corrupimus usu,
Et stultus ipsis ridet in malis dolor?
Quidquid id est, tamen arma pii deponite reges
Nudate primi publicum ferro latus.
Primi animos, primi socias conjugite dextras;
Et vester omnes alliget gentes amor.
Pugna sit haec tantum, junctos concordibus aris
Quis sanctiore Coelites voto colat;
Quis melius priscas componat legibus urbes,
Quis aequiore temperet sceptrum manu:
Cujus pulsa prius populos Astraea revisat,
Tutoque pulset veritas aulam pede.
Non placeat virtus pretio, non curia censu,
Non infideli septa majestas metu.
Jura voluptati sanctum praescribat Honestum,
Piasque leges utili Justum ferat.
Sic, olim quod Musa gravis promisit Horati,
Praestabit aevum certior regum fides.