CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — AD ROBERTUM REGEM DE OBITU DYONISII

latín

Flere libet, sed flere vetor, lacrimasque parantem
Hinc pudor, hinc pietas subeunt, hinc ira dolorque
Hincque cathervatim veniunt exempla dolorum.
Talia multa animo, quoniam non gloria, non vis,
Nec potis est virtus venienti obsistere morti
Hec michi nota prius, modo sed notissima, tandem
Iudicio patuere novo. Mors improba quantum est
Ausa Italis rapuisse virum! Sibi fortior illum
Fama sed eternum rapuit longumque per evum
Vivere iussit eum et totum volitare per orbem.
Ille olim felix, modo felicissimus idem
Carcere membrorum fugiens tenebrosa reliquit
Claustra libens, nulla sequidem dulcedine vite
Tangitur, instabiles quisquis bene computat annos.
Quod, si quem, fecisse rear; fuit ille profunda
Mente sacer, cursus nature conscius omnis,
Et procul humanos solitus prenoscere casus,
Quo minus ergo rei mentem applicuisse fugaci
Creditur, hoc facili magis ascendisse volatu
Ad superos celique domos et regna piorum
Crediderim. Nichil ergo viro, nichil impia tanto
Mors nocuit, michi seva dolos, michi flebile damnum
Intulit, ac mundo et Musis; michi nempe secundum
Eripuit patrem, quo iam indulgentior alter
Non superest; mundo veri tulit invida fontem,
Qui sibi tot nitidos potuisset spargere rivos;
Abstulit et Musis fulgur radiantis alumni,
Qualem posteritas alium vix longa videbit.
Nobilis hunc igitur tanto spoliata decore
Ausonia, hunc Burgus Sancti gemit ipse Sepulcri
Cive diu tali longinquis notus in oris.
Tu quoque (si fas est tam clari principis ora,
Si maduisse oculos) lacrimas dabis inclita regum
Progenies, Roberte, pias, quem iure coronant
Europe Asieque simul duo maxima regna,
Solamen vite quoniam, rex optime, perdis
Non mediocre tue. Quis tecum consulet astra
Fatorum secreta movens, aut ante notabit
Successus belli dubios, mundique tumultus
Fortunasque ducum varias? qui lenibus aures
Mulserit alloquiis? aut te mulcente quis usquam
Sufficiens aderit testis, cum grandia verbis
Expones archana poli, triplicemque sub una
Maiestate Deum, cum partum Virginis alme,
Cum domitam mortem, reserataque tartara iussu,
Et que multa soles uni tibi cognita regum?
At michi precipue et Musis quia flere necesse est,
Flete simul mecum viduato Elicone sorores,
Flete sacri nemoris lauri, fle grandis Apollo
Altisono precone carens. Nunc collis uterque
Parnasi et rauco strepat arens murmure vallis,
Castaliique gemant latices desertaque Cyrra
Hospite tam magno. Resonent ululatibus antra
Pyeridum que, dum vixit, mulcere solebat
Dulcibus ille modis. Quis nunc post fata superstes
Stabit honos merito? Que premia grata sepulto,
Quid sibi pro tanto reddemus munere dignum?
Nempe ego nil habeo. Vos carmen reddite vati,
Pyerides, titulumque breve conscribite saxo:
Qui fuit Hesperie decus et nova gloria gentis,
Cultor amicitie fidus, carisque benignus,
Convictu placidus, vultuque animoque serenus,
Religione pius, factis habituque modestus,
Altus et ingenio, facundo splendidus ore,
Flos vatum, celi scrutator, cognitus astris,
Rarus apud veteres, nostro rarissimus evo,
Unicus ex mille iacet hic Dyonisius ille.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — AD RAYNALDUM DE LIBERO PAGO VERONENSEM POETAMEpistolae metricae — AD SE IPSUM →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — AD ROBERTUM REGEM DE OBITU DYONISII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-ad-robertum-regem-de-obitu-dy--franciscus-petrarca-2a7507
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — AD ROBERTUM REGEM DE OBITU DYONISII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-ad-robertum-regem-de-obitu-dy--franciscus-petrarca-2a7507.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.