Nuper ab etherei, qui temperat astra, tonantis
Missus habente vices, dulcem claramque revisi
Parthenopen celerante gradu, res inde trahebat
Ardua nec dubii fortuna incerta laboris.
Hinc reditus urgebat amor. Vix limine noto
Constiteram, tepuere animi, fractusque videndi
Impetus, erepto celum spectare videbar
Sole gemens: sicule modo sol pulcerrimus aule
Exciderat solio, quo cum lux clausa sepulcro
Et sine quo viduo nox est quasi publica regno.
Nobilium lacrime, populi miseranda dolentis
Murmura, et effigies lacere mestissima terre,
Singula torquebant, quod adhuc stant menia, verum
Non ea Neapolis, quam, quartus volvitur annus,
Ausonias inter florentem vidimus urbes:
Trunca caput, spoliata latus, belloque valentes
Exarmata manus; quot subruit hora paratus!
Quid valet unus homo, quid mors vehit una malorum!
His ergo concussus, singultibus omnia crebris,
Ut michi conspicue patuerunt coniugis aures,
Interrupta loquens, breviter commissa peregi.
Questa parum magni mecum de morte mariti,
Cetera consilio procerum dum credita differt,
Expectare iubet; sed, ne michi tempus inane
Difflueret segnisque sopor consumeret horas,
Dum libros mens lassa fugit calamumque recusat,
Per loca nobilibus multum celebrata poetis
Ire vagus statuo; comitum chorus omnia circum
Norat, et ardebat studio michi quisque placendi.
Proxima fatiloque domus est habitata Sibille,
Sulphureoque gravis moles impendet Averno
Fessa evo, metuenda situ. Centum ostia vocum
Vatis apollinee, partim sub strage ruine
Sparsa iacent, partim solido se limine servant.
Muta tamen, siluere dei, siluitque sacerdos,
Unus enim celo et terre Deus omnia fatur.
Tecta colunt volucresque varie, lacus ipse nigranti
Fervet aqua, cernas piceo sub gurgite fuscos
Ludere pisciculos, vicinaque Tartara signat
Tristis odor, faciesque loci. Mons pervius imos
Inde petit manes et nomine barbarus et re,
Si comperta ferunt. Ego nam procul atria Ditis
Contentus vidisse fui, irremeabile limen.
Preter enim quod fama vetus, quod carmina terrent,
Huc rudis agricola timet, huc accedere pastor,
Nauta nec equorea sitiens telluris ab unda
Hoc audet calcare solum. Vicinia narrat
Nescio quos, auri stimulante cupidine, nuper
(Quod curvis sine fine putant latitare cavernis),
Irreducem temptasse aditum votoque potitos
Forsitan atque atre tentos dulcedine vallis,
Erratis seu forte viis, seu compede mortis,
Infernum coluisse larem civesque manere
Tartareos. Sed visa sequor. Stant ordine colles
Undique contiguo fontesque tepentibus undis
Antra rigant rorantque salubri aspergine campi.
Circumfusa quatit Tirrenus littora pontus,
Qui, quotiens tumuit, salso tenet omnia fluctu,
Ruraque lacumque simul; revomit quas sorbuit ultro
Germano Neptunus aquas. Pars altera montis
Despiciens Acheronta videt, pedibusque sub ipsis
Ipse ego supremo de vertice tristia vidi
Stagna, nec horrifici deerat nisi cimba Charonis,
Ut verum legisse rear: nam cetera prorsus
Conveniunt. Styx alta latet, rexque impius Orci,
Portitor annoso fessus temone quiescit
Interiore loco; siquidem iam novimus omnes
Illud iter transire vado, nec flectere contum
Est opus, aut tenui suspendere carbasa malo.
Id sibi quisque pedes. Sed ne sermone fatigem
Lumina cara michi, quicquid spectare licebat
Aspexi, vixque ulla dies transiverat evo
Letior aut tam leta meo vix ulla redibit,
Tam niveo signanda michi et memoranda lapillo.
Nam preter que multa libens avidusque notavi,
Paucaque iam vacue mediocria nomina Cirre,
Hoc primum michi blanda die contraxerat una
Illustres fortuna duos, par nobile vatum,
Quo dextrum levumque latus vallante, Maronis
Egregios hac aure sonos, hac nempe videbar
Meonios captare modos. Iam nomina queris
Et genus et patriam: Barilidos ille Iohannes,
Quem primum capuana virum tulit inclita gestis,
Pyeridum armatus Latio iam solus amicus,
Solus honor patrie, postquam mors invida regem
Abstulit hinc siculum celoque invexit egenti:
Hic autem Barbatus erat, cui pectus et ora
Nectare castalio redolent, laurumque meretur,
Sed decus emeritum voto trahit ille modesto.
Musarum tamen interea gratissimus hospes
Atque meus, quotiens Capuam Terrasque Laboris
Imperiosa iubet mea me fortuna videre.
Sulmo sibi patria est, atque is, michi crede, Pelignis
Naso secundus adest. Igitur sic multa serentes
Tres vario sermone diem transegimus unum.
At minime mirum, si dum Phebea loquendo
Templa subimus, ades, quartumque loquentibus offers.
Blanditiis precibusque meum convellere pectus
Tentarant multisque viis, ut sistere tandem
Errores vellem ipse meos secumque manerem,
Sed quoniam instabilis proprio circumferor astro
Et requiem michi fata negant, tu posceris unus.
Forte tuum, memini, meritis super ethera nomen
Laudibus extuleram: stupet percussus uterque
Vate novo nomenque iubent iterare; quid ultra?
Ut sibi te socium tribuam, per dulce vetuste
Nomen amicitie perque omnia cara requirunt
Pollicitique: summus honos et premia larga
Te maneant, tenuisque labor; nec cura perennis,
Paupertas nec dura senem, nec vox puerorum
Garrula sollicite frangent nec tedia vite.
Ocia leta trahes illis comitantibus, ac te
Restituisse tibi saltem sub fine licebit.
Sunt quorum promissa fidem mereantur opimam:
Magna volunt, maiora valent et nomine tecum
Conveniunt studioque pari; qui pectora nexus
Alligat ignotosque procul connectit amicos.
Aude, age; nam si fama iuvat, tibi clarior illa
Est nusquam, si grata quies tranquillior orbe
Nulla patet nostro, si libertatis amore
Tangeris aut census, illic tua sera reservant
Fata tibi quodcumque cupis. Non ardua busti
Cura animum si forte movet, cui gratius ore
Membra dabis quam que vatis tegit ossa supremi,
Concivisque tui? Solamen dulce, quod ingens
Hec iuga Virgilius, Plinius tenet illa secundus:
Tu medius iacuisse times? Hoc Mantua colle,
Hoc Verona sedet: patria est. Non hortor Hiberum,
Non Indum visurus eas peregrinus Hydaspem,
Italico (ne temne) solo celoque frueris,
Italicas potabis aquas; non astrifer Athlas
Ethereo nec calle tumens superandus Olimpus,
Non Erimanthee Nemeeque pericula silve,
Lernee nec monstra tibi tentanda paludis,
Nec mare Carpatium nec littora Syrtis inique,
Sed Padus estivis solito nunc mitior undis,
Frondifer inde iugis sacer Apenninus apricis
Transvehet et campo incolumem te reddet etrusco
Sexta dies, postquam patrio discesseris arvo.
Hinc humiles colles et amenas collibus urbes
Transiliens, Romam spatio vix quinque dierum
Intrabis, Tybrimque inhians et sancta videbis
Limina, que tali ingenio vidisse dacebat
Iam pridem, mundique caput spectasse propinquum.
Inde brevis tractus campana per arva diebus
Quatuor optatum expectantibus addet amicis.
Heu propera, victure tibi et moriture, meoque
Utere consilio, versus relegens alienos.
Namque fatebor enim: dum te Galathea tenebit,
Nec spes libertatis erit, nec cura peculi.