Est michi cum nymphis bellum de finibus ingens
Auditum fortasse tibi: mons horridus auras
Excipit ac nimbos, et in ethera cornibus exit;
Ima tenent fontes, nympharum nobile regnum.
Sorgia surgit ibi, querulis placidissimus undis,
Et gelida predulcis aqua; spectabile monstrum
Alveus ut virides vitreo tegit amne smaragdos.
Hic michi saxose rigidus telluris agellus
Contigit: hinc lites, hinc semina prima duelli.
Namque ego, quod profugis sedes erat apta Camenis,
Concives hic esse meas, mecumque tumultus,
Insulsique dedi convicia temnere vulgi.
Contra ille: indignum facinus graviterque ferendum,
Exulibus sua iura dari, novus advena toto
Orbe quod expulsas aliene intruderet arci,
Atque novem preferret anus quod mille puellis.
Iam michi facta manu nitido brevis area fundo
Stabat et advecto ridebat gramine pratum.
Nympharum interea rapidum de rupibus agmen
Prosilit ac fragilis valido molimene cepti
Fundamenta ruit: fugimus scopulumque propinquum
Prendimus et saxo trepidi speculamur ab alto
Presidioque loci fruimur, nec tempore longo
Congredimur, patulisque iterum nos credimus arvis;
Sic puduit fugisse semel. Transiverat orbem
Delius obliquum iamque altera venerat estas:
Humida pyerio passim insultare labori
Agmina conspicio nostrisque habitare sub antris.
Quid facerem? Indignor, sed quanam fata gubernant
Consilium curasque fide, quo vana retorquent
Orsa hominum? Dum multa paro, dum bella retento,
Forte peregrinas longum vagus ire per oras
Cogor et inceptum Clausa sub valle relinquens,
Attonitas comites post secula multa reduxi
In Latium celseque super Capitolia Rome
Sextus ab his annus agitur. Quid multa? Redimus
Per mare iam totiens mensum totiensque remensum,
Perque nimis notas Alpes. Rapit omnia mundo
Prorsus avara dies, et sensim labilis etas:
Dum rus nempe silens et opaca revisimus antra,
Mira loci facies, operis vestigia nusquam,
Omnia calcabant hostes sparsusque iacebat
Agger et undivagis prestabat piscibus aulam.
Rursus in ambigui redeo discrimina belli,
Et dabat arma dolor, vires cumulaverat ira:
Conveniunt duri agricole, pastoria nec non
Exiguo conducta cohors, succinctus et alte
Piscator madidus posito michi militat hamo.
Volvimus ingentes scopulos ac viscera matris
Carpimus omnigene et squalentia vellimus ossa
Paulatim et ferro montem tenuamus adunco.
Pellimus his tota nymphas regione subactas,
Erigimusque sacris mansura palatia Musis
Fluminis in ripa, preterlabendo vicissim
Hinc sua damna gement, hinc gaudia nostra videbunt,
Nil aliud nisi forte minas et murmur inane.
Exitus hic tantorum operum, neve omnia nobis
Attribuam, manifesta Canis, manifesta Leonis
Sensimus auxilia, Phebi peperere favorem.
Ille pelam nostris movit pro partibus arma
Atque arcum pharetramque levem estiferasque sagittas,
Pugnavitque die medio, iuvitque superne
Per noctem obsequiosa soror velut emula fratris,
Addidit ac luci spatium tenebrasque repressit.
Sentio propositum tamen hinc fraudemque latentem:
Dum glaciem nimbosa ferant ventosque nivesque
Sidera et undantem dum verset Aquarius urnam
Expectant, tunc incauto michi multa minantur,
Tum specus hoc vastum rapido vomet ore fluentum,
Gurgitibus miris properans succurrere victis.
Omnia sunt provisa michi; iam parte revulsa
Rupis et aggestis vicino e litore saxis
Hibernum prestruxit iter mea lecta iuventus.
Nec nos aut fracto veniens Padus aggere multum
Terreat aut rupti contemptor pontis Araxes.
Iam victor, iam pace fruens, tutusque futuri
Pannosas comites vix serum in flumine puro
Exposui, lavique vadis: hic sepe precanti
Antiquos renovare modos, contingere lauros,
Nectere serta manu, sacras spectare choreas
Permissum, sileat quamquam indignatus Apollo
Cirraque muta iugo iam pridem subsit hiberno.
His ego non plausum ventosaque festa theatri,
Nec murmur turbe varium, sed rara bonorum
Pectora pollicitus, merentia corda levavi
Hospitio mensaque fovens castoque cubili.
Iamque Elicon collisque biceps, iamque ungue caballi
Fons oriens, vatumque virens iam silva videri
Incipit et miseris melior fortuna reverti.
Hec age visurus propera, per siqua quietis
Cura tibi, cernes bellis hec otia quantum
Urbanis preferre velis, neu dura timeto
Fercula et horridulis inculta cubilia culmis
Regibus alternare vices gratissima res est,
Fastiditur idem semper, variata voluptas
Blandior est aliumque refert dilata saporem.
Adde quod et lautas epulas et vina Rubenti
Monte vel ardenti dudum transvecta Vesevo,
Argentumque nitens, gregis ac preciosa Britanni
Vellera, adorato demersas murice vestes
Ferre brevi potes ipse via. Da cetera nobis:
Herba thorum, ramis tectum viridantibus arbor,
At citharam Philomena feret, quam nulla libido
Flexit adhuc, tremulo permulcens gutture silvas,
Innuba virgineo canit, et non sibilat anno.
Nos tibi multiloquos, si fert ea cura, libellos,
Musarumque choros, domitisque insistere nymphis,
Nos tibi pampineos colles gravidosque racemos,
Denique mellifluas ficus undamque recentem
Gurgite de medio offerimus, cantusque volucrum
Innumeros montisque sinus curvosque recessus
Et nemorum gelidas udis in vallibus umbras.