Turbida nos urbis species et dulcis ameni
Ruris amor tulerat vitreos invisere fontes,
Mirandum caput Sorge, quod vatibus ingens
Calcar et ingenio generosas admovet alas.
Hic, ubi te mecum convulsa revolvere saxa
Non puduit campumque satis laxare malignum,
Vernantem variis videas nunc floribus ortum,
Natura cedente operi. Pars amne profundo
Cingitur, at partem preruptis rupibus ambit
Mons gelidus calidumque iugis obversus ad austrum.
Hinc medio ruit umbra die. Pars nuda tepenti
Porta foret zephiro, sed et hinc procul arcet agrestis
Murus, ab accessu prohibens pecudesque virosque.
Aerias sed enim ramis viridantibus alte
Littoreas volucres scopulis intexere nidos,
Has musco velare domos, sed frondibus illas,
Progeniemque inopem fidis trepidare sub alis
Aspicias atque ore cibos captare trementi.
Concava tum querulis complentur vocibus antra,
Et color hinc oculos, illinc sonus advocat aures
Certatim, dulci spectacula plena tumultu
Suspendunt grato ve quies condita labore.
Hic unus cum pace dies exactus aventi
Vix totus; tot me laqueis, tot curia curis
Implicat. Id meritum, qui vincula nota libenter
Infelix tritaque iugum cervice recepi.
Nunc tamen illius iuvat hic meminisse diei,
Dum latices, dum prata vagus, dumque insita miror
Arbuta, dum lauros alia regione petitas,
Obvia Guillelmi facies; truncisque vadisque
Inque oculis tu solus eras: «Hoc aggere fessi
Sedimus, has tacito accubitu compressimus herbas,
Lusimus hic, puris subter labentibus undis,
Hic longo exilio sparsas revocare Camenas,
Hic graios latiosque simul conferre poetas
Dulce fuit veterumque sacros memorare labores,
Nostrorum immemores, hic cenam in tempora noctis
Traximus alterno pariter sermone refecti».
Singula dum repeto, lux illa brevissima furtim
Labitur et Clausa vix serum Valle revellor.
Faucibus egressus, cum iam silvestria Tempe
Umbrososque sinus spectans post terga viderem,
Lucidus ac mecum ad levam descenderet amnis,
Surgit ab adverso vulgus muliebre virisque
Intermixta acies. Forme discrimina longe
Nulla putes, habitum confudit gallicus olim
Luxus et ambigui texit vestigia sexus.
Congredimur magis atque magis, vultusque patescunt,
Et vitte tenues et texta monilia gemmis
Et crinalis honos distinctaque purpura limbo,
Stellantesque nitent digiti; propiusque per agmen
Intuitus, solite post mutua verba salutis,
Obstupui: tuus ignis erat, tua cura iocusque.
O qualis facies! Oculis habitare sub illis
Visus eras, salvere iubens et prendere dextra,
Et mecum de more loqui. Quo pergeret ultro
Percontor comites. «Fontis quo fama vocaret»
Responsum; sed forte alio de fonte latenter
Causa petita vie. Quas non se vertit in artes
Ingeniosus amor? Quid non didicistis, amantes?
Forsan in his pridem tua noverat otia terris,
Et quia te nusquam, vestigia nota legebat
Te recolens, fingensque tuos in imagine vultus.
Talis erat, sic visa michi est, et quisquis amasset
Diceret: «Hec ardet reducique occurrit amico».
Ibat enim cupide studioque accensa videndi
Letior ac solito et dulcedine capta locorum.
Tentavi reditum, quasi te visurus in illa,
Et iam versus eram, tecum remeare putabam,
Et voces audire tuas et cernere gestus.
Ut similes ligat almus amor! Negat illa: rigorem
Virginis hemonie, Phebo mirante, videbar
Aut indignantem Actheoni spectare Dianam,
Si foret arcus ei pendensque in terga pharetra.
Arma ferunt oculi, dulces iacit inde sagittas,
Spicula nota tibi, nec amantum incognita turbe.
Digredimur tandem, veniens nox verba diremit.