Miraris que causa more? Laberinthus in arvis
Niliacis Gnosoque fuit, mox tertius error
Lemnius, extremus clusini gloria regni.
Omnia succumbunt senio, ruit ecce quaternus
Carcer et auroram cece videre caverne.
Sed toto Dictea domus famosior orbe
Iam nomen vel sola tenet, solusque repertor
Consilii vulgo clarus cautissimus idem,
Et genitricis enim et nate solator amantis.
Armenti regina ducem miserabilis arsit,
Et subiecta fero mendacis tegmine vacce
Optavit verum esse pecus, sed honestior ignis
Corripuit sobolem, salva pietate, furenti
Ignoscendus amor. Ruit horrens machina postquam
Dextra viri fortis monitis annata puelle
Perculit informis squalentia pectora monstri.
Ipse faber fraudum penna trepidante per auras
Fugit, et amisso mestus super equora nato,
Fessus et euboica demum requievit in ora,
Qua secat argolico campanas vomere Baias
Advena calchidicus fruiturque salubribus undis.
Sed quorsum tibi nota trahens ignota profari
Demoror? Utque volans alium delatus in orbem
Dedalus ad Rodani levam, nova monstra novasque
Ambagum formas et plena doloribus antra
Struxerit, ut nullus reduci vestigia filo
Dux incerta regat, laqueos ut nuper in istos
Inciderim nequeam ve pede cum laude referre.
Non hinc egides, non hinc minoia proles
Dedalio ingenio freti, non ipse magister
Exeat: ira viam faciet, dolor induet alas.
Hinc ego vel nudus fugiam, nisi barbara busti
Sors michi servatur, fugiam similisque volanti.
Iam Ligurum colles facilemque remetiar Alpem,
Limina pontificum totiens damnata relinquens.