CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — AD FLORIANUM ARIMINENSEM MUSICUM

latín

Orpheus Euxinios solitus vel carmine fluctus,
Vel Thracum mulcere feras truncosque sequentes,
Clarus avis proavisque fuit secloque loquaci
Inter semideos habitus: sed tempore nostro
Orpheus alter adest, si quid michi credere tutum est,
Non minor antiquo. Nisi quod modo surda canenti
Monstra parit tellus; redeat licet ille, nec iram
Nec luxum frenare queat victusque tenaci
Cedet avaritie, tanto fecundior etas
Sera mali, tantum has acie vicere nepotes
Ut longo postliminio consumpta reposcant
Membra senes stygiaque datum sit valle reverti,
Tangere iam dubias mensas dextrasque cruentas
Permetuant, tectoque negent habitare sub uno,
Aut simul invalide retinacula solvere puppis.
Adde quod ignavo calcar locus incutit evo
Et mundi sentina gravis: sic pestibus una
Musica cum geminis bello concurrit iniquo.
Collibus his Rhodope multum, me iudice, multum
Impar erit feritate sua, nec Thracius Hebrus
Certet aquis Rodani. Sunt hic predura metallum
Pectora, sunt silices animi, sunt viscera flamme,
Semiviros per prata boves, perque atria cernas
Semiboves errare viros. Non unus opacam
Minotaurus habet perplexi tramitis aulam;
Plurima permixte ceceque libidinis extant
Signa per infames partus sobolemque nefandam,
Et natos furor unus agit rabiesque famesque
Dira, nec immites cessant a sanguine fauces,
Nec septena virum, sed iam millena vorantur
Corpora iustorum, nec sole urgentur Athene,
Sed cupidis totus laceratur dentibus orbis.
Hortor abire locis, Itala tellure daturum
Ingenii documenta sui; tum currere quercus,
Saxaque mota sono blandosque videbimus ursos.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — AD EUNDEMEpistolae metricae — AD FRANCISCUM PRIOREM SANCTORUM APOSTOLORUM DE FLORENTIA →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — AD FLORIANUM ARIMINENSEM MUSICUM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-ad-florianum-ariminensem-musi--franciscus-petrarca-ba1178
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — AD FLORIANUM ARIMINENSEM MUSICUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-ad-florianum-ariminensem-musi--franciscus-petrarca-ba1178.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.