Vivo, sed indignans quod nos in tristia fatum
Secula dilatos peioribus intulit annis.
Aut prius aut multo decuit post tempore nasci;
Nam fuit, et fortassis erit, felicius evum.
In medium sordes, in nostrum turpia tempus
Confluxisse vides, gravium sentina malorum
Nos habet: ingenium, virtus et gloria mundo
Cesserunt regnumque tenent fortuna, voluptas,
Dedecus. Ingenti nisu nisi surgimus, actum est.
Ibimus in scopulos, torrente rotabimur atro,
Ossa rigens tellus et inania nomina bustum
Conteget exiguum; longo mox parta labore
Fama cadet, cinerum custos intercidet urna,
Aura feret cineres, attrito in marmore nomen
Vix leget acclinis concisum in frusta viator,
Cunta premet tempus. Si mens obstare prementi est,
Attollamus humo spes fessas, nulla carinas
Anchora mobilibus suffixa moretur arenis.
Hoc Elycone meo circumviridantibus herbis
Fontis et ad ripam queruli sub rupe silenti,
Atque inter geminas, properatum perlege, lauros,
Quas tibi, sacrata forsan sessure sub umbra,
Dum sererem, heu quotiens suspirans: "Crescite", dixi!