CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFranciscus Petrarca

Franciscus Petrarca · Medieval

Epistolae metricae — AD EUNDEM

latín

Obruor immensa rerum sub mole tuarum
Et fragiles humeros onus importabile frangit,
Quere pares animos alibi; michi parvus ab astris
Spiritus atque inopis piger impetus obtigit oris.
Dii tecum uberius; nam mens tibi conscia celi,
Vox adamantina est, calamus quoque ferreus omnes
Promptus ad insultus. Pleno tibi carmina cornu
Copia suppeditat, versus brevis hora trecentos
Et septem decies excudit; longa quid ergo
Quot daret una dies, quot mensis et integer annus?
Multiplicare labor. Michi paucula carmina Phebi
Solstitiale iubar sub tarda crepuscula sepe
Traducunt. Sic tota dies consumitur; atqui
Posteritatis honos animum et ventura nepotum
Iudicia exagitant. Liberrima verba tremisco
Ac vereor iaculis multorum occurrere inermis;
Non precio, non blanditiis, nec amore, nec ulla
Arte satis tutus, nisi me spectata futuris
Scripta tegant, cum iam sparsus cinis iste sepulcro
Officio spoliata suo cum lingua iacebit.
Et calami spes omnis erit. Sic insita menti
Segnitiesque metusque more sunt causa, nec unquam
Scribere concipio, quin secula cunta paranti
Occurrant. Tibi forte oculos implesse legentis
Est satis, atque alio famam tibi calle parasti,
O felix maiora animo studiisque secutus!
Ipse obscurus ero, proprio nisi carmine noscar.
Hinc timor, hinc studium; decies dum scripta relegi
Hereo contineoque domi prohibensque vagari
Arceo. Tum licet ingeminans ad limina pulset
Nuntius ac properet, vacuum dimittere malim,
Dedecus ille meum quam si ferat. Hunc modo morem
Posthabui, certus venie. Properata parumper
Ista michi: tibi sed nimium dilata videntur.
Scilicet hoc unum disconvenit inter amicos.
At paucis ne multa meis tua carmina forsan
Insultent, tua neve meum lux rideat annum,
Pace bona subsiste, precor. Meminisse decebit
Colloquium Euripidis quondam atque Alcestidis unum,
Sed sileo. Subitum vidi stupuique poema:
Protinus hic Musis, tacito cum murmure dixi,
Imperat et totum fervens Elicona gubernat;
Metra dehinc numerans, bis terque quaterque quievi,
Colle fatigatus medio; mox singula mecum
Sedulus excutiens sociisque ex more coactis
Ostentans, unum cuntis mirabile sensi.
Quot vario tot metra gradu, nec passibus isdem
Sic coeunt tempusque petunt mea tecta sub unum.
Nititur hec ternis pedibus, pars illa quaternis,
Illa decem subnixa volat, pars claudicat uno,
Et tamen incedunt pariter, veloxque morantem
Expectat volucremque gravis contingere certat.
O utinam nostro quondam tam larga Maroni
Copia dicendi! Nunquam, michi crede, laborem
Lentus inexpletum seros traxisset in annos.
Nunc leter doleam ne prius? Natura poetam
Protulerat, sed iura nocent civilia Musis,
Distrahiturque animus. Sed enim fragmenta benigni
Sufficit ingenii studiis conferre latinis.
Arripe tu calamum dectramque armare potentem
Iliados famam et preclaram Eneida victor,
Nec longus vicisse labor, post terga relinques.
Hactenus hec: quesita tibi tua dives habeto,
Nescio quid perplexa velint sphyngosaque: nulli
Edipode solvenda reor, tibi pervia soli.
Hinc seu mille nos versus seu milia mille
Fundat inexhausto veniens e pectore flumen,
Quamvis pulcra quidem, quamvis sint ampla relatu,
Ni placeant paritate pedum serieque modesta,
Dulcia ni fuerint animosque actura, silebo.
Nec numerare velim, numerus tua cura decusque
Sit licet et celeri placeas tibi nempe Camena.

Sigue explorando

Por su autor
Franciscus Petrarca · 83 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epistolae metricae — AD EUNDEMEpistolae metricae — AD EUNDEM →

Expediente

Autor
Franciscus Petrarca
Título
Epistolae metricae — AD EUNDEM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistolae-metricae-ad-eundem--franciscus-petrarca-8a2f59
Cita recomendada
Franciscus Petrarca, «Epistolae metricae — AD EUNDEM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistolae-metricae-ad-eundem--franciscus-petrarca-8a2f59.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.