Nos quoque per tumulos et amica silentia dulcis
Raptat amor. Tecum liceat, divine poeta,
Ire simul, tacitaque lyram pulsare sub umbra.
Non tua securos fastidit musa penates,
Non humiles habitare casas et sordida rura, 5
Quamvis radere iter liquidum super ardua caeli
Caerula Pindarica non expallesceret ala.
Quod si te Latiae numeros audire Camoenae
Non piget, et nostro vacat indulgere labori,
Forte erit ut vitreas recubans Anienis ad undas 10
Te doceat resonare nemus, te flumina, pastor,
Et tua caerulea discat Tiberinus in urna
Carmina, cum tumulos praeterlabetur agrestes.
Et cum pallentes inter numeraberis umbras,
Cum neque te vocale melos, neque dulcis amici 15
Colloquium, neque naturae mirabilis ordo
Ex humili poterunt iterum revocare cubili,
Quamvis nulla tuum decorent insignia bustum,
At pia Musa super, nostrae nihil indigita laudis,
Perpetuas aget excubias, lachrymaque perenni 20
Nutriet ambrosios in odoro cespite flores.