CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRenatus Rapinus

Renatus Rapinus · Barroco

Eclogae Sacrae — ECLOGA X. In Virginem purificatam.

latín

Ο! quae pura rubens inflammat sidera vesper,
Puri ignes liquidis vos ô! purgate sub undis;
Istam quando venit, quae sese mundet ad aram,
Virgo pura, magis puri vel lumine solis.
AD. At dum Nympha venis, nivei tibi bina coloris
Licia circumdo, et circum hoc altare reduco:
Nam te pura decent, ea prima piacula sunto.
Deinde suis et erunt ornandae floribus arae.
Interea plenis per florea rura quasillis
Carpantur lentae myrti, carpantur olivae
Flaventes, festae sint haec insignia lucis.
AM. Quando, Virgo, tibi purgandae sacra paramus,
Acceptae nulla ut restent vestigia labis,
(Si tamen è partu labem accepisse putandum est)
Quaerendus lymphâ primum qui simplice fusus,
Et par crystallo fugiat per gramina rivus,
Tum puri latices isto de fonte petendi,
Quos non limus iners fundo turbaverit imo,
Et crebrâ undarum lustrandum aspergine templum.
ADON. Ante autem flammas adhibe, prius omnia flammis
Sunt lustranda, ter igne, ter aram thure vapora.
Nonne vides, nitidus flammae quae contigit ignis,
Purgari, et porro fuerant quae lapsa refingi.
Tum, quae vel flamma nondum purgaverit ignis,
Vel cocto non thure piaverit, eluat unda.
At ne sulphυreum fumo grave olente bitumen
Ure foco, tardumve picis patiare vaporem.
Sed Libano lecti ante alios de monte petendi,
Qui puris permixti herbis urantur odores.
Addendum quidquid tollendae est utile labi.
Debita, Virgo tibi partuque, uteroque solutae,
Lustrandisque aris ne fors purgamina desint.
AM. Tu fer aquam vacat urna, et fundo inverge capaci,
Dum flammam expedio, nequid quorum indiget usus,
Cum non tempus erit, frustra fortasse requiras.
At cave, subjectam latices dum fundis inurnam,
Si supra morem spumaverit unda, refundas,
Quaeque natant labri summo spumantis in ore,
Dum licet, impures quam primum rejice sordes:
Versis istam et aquis pateram purgare memento:
Omnia Parthenidi sint ut sincera piandae.
AD. Tu quoque praecepti partem tibi sume laboris,
Ne, fuerant nobis quae mox properanda, moremur.
Digere candentes prunas, focus unde paretur,
Cunctaque cum primum fuerint digesta, sub aram
Thura fer, et jussos flammis asperge liquores.
АМ. Cernis, sponte sua, ut subitis altaria flammis
Corripuit focus ipse, focum dum forte parabam.
Dum flammae exuperant, et plurimus aestuat ignis,
Tu flammis mecum collectos injice odores.
Adde mares oleas, et olentem cortice cedrum,
Et quas ore malo grex nondum impresserit herbas,
Adde rosas, fumum imprimis compesce sequacem;
Ne vapor inficiat, quae fors purgaverit ignis.
AD. At dum purgandis spargebam altaribus undam,
Saxo sponte suâ nitor additus, aspice ut omnis,
Quae modo sordebat tabo, nunc splendeat ara.
Haec te, divina ô mater, praesagia spectant,
Hebraeas inter non dedignata maritas
Lustrari. Quin Virgo venis, dum facra paramus.
Namque quarter denos vetitam procedere soles
Ita dies istam te demum exspectat ad aram,
AM. Nec tu, pura licet, purgari sperne, serenos
Expurgant vultus liquidis in fluctibus astra
Quin etiam eximios candore videinus olores
Ferri ad aquas, studioque alacres gestire lavandi.

AD. Desine plura, et ibi, quae sunt provisa, repone,
Et aliud,quod nunc sacrorum postulat ordo,
Candenti lino praecingere, et ilia circum
Duc vittam, et magnae, dic, necto vincula matri.
AM. Postquam devotas acceperit ara palumbes,
(Nam geminâ est matri proles redimenda palumbe)
Tu diffringe alas, coelo ne fortè patenti
Elapsas fuga dissipet, atque absterreat aris.
AD. Sepositos ignes incensâ profer ab ara,
Atque haec verba adde. His,Virgo, purgabere flammis:
Ut flammis fusi purgatur massa metalli.
АМ.Тu dum spargis aquas,has proderit addere voces.
Ut magis hac crebrâ undarum aspergine saxum
Eluitur, sic tu hac, Virgo, lustraberis undâ.
AD. At tibi collectos, brevis est mora, nectere flores
Cura sit, et nexos ori fer, et apprime labris:
Et dic: Hos flores, haec offero dona piandae
Parthenidi; tanto sit Parthenis omine pura.
АМ. Carmina mittamus, quod fert jam tempus agamus,
Carmina multa satis, veniat modo Nympha, canemus.

Sigue explorando

Por su autor
Renatus Rapinus · 41 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eclogae Sacrae — ECLOGA VIII. In Virginem è rure Nazareo Absentem, et visentem Elisabetham.Eclogae Sacrae — ECLOGA XI. In Virginem expiatam. →

Expediente

Autor
Renatus Rapinus
Título
Eclogae Sacrae — ECLOGA X. In Virginem purificatam.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eclogae-sacrae-ecloga-x-in-virginem-purificatam--renatus-rapinus-103856
Cita recomendada
Renatus Rapinus, «Eclogae Sacrae — ECLOGA X. In Virginem purificatam.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eclogae-sacrae-ecloga-x-in-virginem-purificatam--renatus-rapinus-103856.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.