ASOR. Quid tu dulci autem tam denique lentus in umbrâ,
O Alphaee paras, quae non fert carmina tempus?
Parthenis hos montes, haec Parthenis arva reliquit.
ALPH. Illud erat, praeter solitum, quod triste sonabat
Fistula, et absurdis stridebat rauca cicutis.
ZEB. Nuper et ipse etiam, si mens non vana fuisset,
Ipse malum hoc certis poteram cognoscere signis.
Ducebam molles ad pascua nota capellas,
Cum matutino tollunt se gramina rore:
Mirabar, quid colla novi languentia flores
Deprimerent, multo seu fors à sole perusti,
Liliaque, atque rosae, atque immortales amaranti.
Parthenis hinc aberat, te Partheni lilia, et ipsae
Absentem sensere rosa, sensere amaranti.
ASOR. Est ulmus nostro, impendet quae plurima ruri,
Huc philomela, omnem celebris philomela per oram,
Assidue veniebat, ibi modulamine jugi
Noctes atque dies, animi indefessa canebat.
Et praesens aderas cum, Partheni, montibus istis,
Hec canere umbrofâ nunquam cessabat ab ulmo.
Nunc, quod abes, maerens silet, atque in tristibus errat
Crebra gemens dumis, et sepibus in desertis.
ALP. Partheni quando aderas, festum nemus omne canebat,
Et frondes avibus, pastoribus antra sonabant,
Laetaque ab argutis resonabant prata cicadis.
Nunc nemus omne silet, nec jam pastoribus antra,
Nec frondes resonant avibus, nec prata cicadis.
ZEB. Non pratis rigui fontes, non fontibus umbrae,
Non apibus deerant flores, non gramen ovili:
Te fine, et ipsi apibus flores, et gramen ovili,
Et pratis desunt fontes, et fontibus umbrae.
Rapta simul nostri tecum solatia ruris.
ASOR. Ibant audaces sola in deserta capellae,
Ibat ovis, felix ô! tum pecus, ipse et ovili
Parcebat lupus, arbustis calor, imber aristis.
ALP. Ah! duris virgo nunc forte in montibus erras:
Nos pratorum umbram, et frigus captamus opacum.
ZEB. Vos ô! vos dulces Zephyri, rivique fugaces,
Et calamo toties pastorum, et voce locuti,
Dicite quâ, medium dum sol tenet igneus axem,
Abditâ rupe latet tum Parthenis? aut quibus oris
Inveniam errantem, vel quo sub fonte sedentem?
Ah! quamquam agrestis fit patria, ne tibi tantum
Displiceat, postquam dulces te lucis in auras
Et tulit, et teneris toties dedit ubera labris.
ASOR. Namqui te poterunt nemoruin tenuisse recessus,
Partheni? si patriae ceperunt taedia terrae.
Hîc puri fontes, praetextaque fontibus umbra,
Hîc nemus, et latae fruges, et copia florum.
ALP. Aut quid abis? dum fraga rubent, et frondet acanthus;
Albentesque rubi spinis florentibus halant.
ZEB. Parcite oves ad ripam accedere ,gramina ripae
Parthenidi sunt dacra: aberit dum Parthenis, istam,
Namque hoc litus amat, ne carpite graminis herbam.
Asor. Ante suo inclemens Boreas quam frigore coelum
Perturbet, foedis aut imbribus ingruat Auster,
Nympha redi, ne te aut imbres, aut frigora laedant.
ALP. Est tibi seposito qui floret amaracus horto,
Sunt myrti ingentes, nam myrtos semper amasti.
Si qua tibi est, fuerat florum quae cura, venito.
ZEB. Te matura, gravi quae pendent arbore poma,
Te nostrae invitant miti jam cortice ficus,
Sed poma, atque ipsae mitescant denique ficus,
Nazareos donec colles, ac rura revisas.
ASOR. Nympha redi: colles reduci se gramine laeto
Ornabunt, tibi lacte fluent, et nectare rivi:
Adventuque tuo nostrum nemus omne virebit.
Flores agricolae, pastores dona parabunt:
Ipse inter mixtis portabo serta hyacinthis,
Mecum erit Azarias levi qui carmina buxo
Cantet,quae quondam vitreum Jordanis ad amnem
Isacides cithara pastor cantabat eburnâ.
Addam et jam mites uvas, et cerea pruna.
ALP. At si longinquis in montibus otia ducis,
Virgatum junco calathum pro munere texam.
Hîc tibi Nazarei describam pascua ruris.
Te maesta absente, et tristes per rura capellas.
Et quae perspicuis manabat fontibus unda
Ibit pigra situ sitientes inter arenas;
Languebunt campis segetes, et gramina pratis,
Quaeque comam caelo nuper tendebat opacam
Laeta abies, maesto caput inclinata dolore,
Nympha, tuos reditus orabit, et omnia circum
Flebunt, si fletus possint in vimine pingi.
ZEE. Si nos respicitis superi, servate puellam,
Dum fugit, et cursu per agros contendit anhelo:
Dumque aberit, quando haec servabat rura, precamur,
Nerivi exundent ripis, neu turbidus imber
Maturas vertat segetes, aut pascua faedet.
ASOR. Nocturnos prohibe, Virgo,à praesepibus ignes,
Et defende rosas à sole, à frigore myrtos,
Dum tibi purpureaeque rosae, myrtique placebunt.
Ut si forte viae quondam, patriaeque relictae
Paeniteat, sint te reducem qui floribus ornent.
ALP. Ah! durâ si tendis iter regione viarum,
Ne properes, solet esse gravis properantibus aestus.
Ah! ne sole calor te torridus urat iniquo.
Quin potius succede umbrae, dum praeterit ardor,
Inclinatque dies: nam quid te perdis eundo?
Aut cur aestivo tantum te sole fatigas?
ZEB. Partheni, quid nostros in longum ducis amores?
Forte tuas etiam mala fistulâ verberat aures,
Dum surdis patrii perdunt bona carmina ventis
Pastores. Istâ tibi fistula pendeat ulmo,
Quando aberis, nostri monimentum triste doloris.
Nam dum te externis sors dura moratur in oris,
Quis canat, aut patrio speret jam gaudia ruri?
ASOR. Maerebunt nostri montes, dum montibus absens
Indulges Virgo externis, per pascua nullus
Cantabit Sabaris, nullus saltabit Anamis.
Omnia desertis cessabunt carmina pratis,
Et rivis trepidi fontes languentibus ibunt.
Haec super absenti cantabant carmina Nympha,
Vicinae caelo referebant omnia silva.