Quae nemora, aut qui vos fontes, quae rura tenebant,
Thaborides nymphae? Vestri sub vertice montis,
Virgineâ cum Matre super, miranda canebat
Azarias, istis vates non vanus in oris.
Mane rubent summo primi cum lumina Solis,
Ad pastum pecudes cum Beride Charmis agebat,
Charmis oves, agnosque, capellas Beris, et haedos:
Ambo aetate pares, pastores Thaboris ambo.
Et quanquam, ut monitis componeret inter utrumque
Jurgia longa, bonus nil non faciebat Obedon;
Usque tamen rixas, et jurgia longa ferebant.
Turbae caufa fuit Zelphe, quam Beris amabat.
Hanc formâ eximiam formosas longius omnes
Ire super, dum jurat, eum jurare parantem,
Turbidus in medio Charmis fermone repressit:
Cui Damaris, mundo Damaris nitidissima cultu,
Thaboridas longe nymphas super, una placebat.
Dumque sua Beris pro virgine plurima tendit,
Proque sua Charmis; Carmelo e monte redibat
Azarias animi vates maturus, et aevi.
Namque Deo plenus praedicere multa solebat,
Et morem astrorum varium, pluviique monebat
Agricolas, cum rura ferunt, praesagia caeli.
Quem prior ut Beris venienten vidit. Hic istam
Inter nos, inquit, poterit componere litem..
At senior ramo innixus frondentis acanthi
Restitit, et quae fint, audit, quae jurgia tendant.
Illi alter cantes inter se multa ferebant:
Praecipuos nam quisque suae tribuebat honores:
Verbaque dum verbis, probris dum probra reponunt,
Inque vicem rixantur, et addunt pignora rixis;
His ultra, vates, inquit, ne tendite rixis
O pueri! est vestrae cui cedant, altera virgo.
Tum caelum blande aspectans, paulumque moratus
Abstinuit dictis, fari tum denique coepit.
Audite ó pueri: vobis inysteria rerum
Aperio magnarum, et spes hinc sumite vestras.
Monte sub hoc, ubi primus oves, si vera vetustas,
Pavit Abel, calamo curas solabar agresti,
Incustoditae dum per praerupta viarum,
Errabant toto passim sub monte capellae.
Cantanti, calamoque animum, curasque levanti,
Quae mihi, quam divina dedit se virgo videndam?
Cui se vestrae ausint sese aequiparare puellae
Desperent, sic una alias supereminet omnes.
Nec tantum puro cedit nox atra diei,
Nec niveis tantum vaccinia nigra ligustris;
Quantum aliae cedunt isti, me judice, nymphae.
Quae super ostensa cum nuper virgine, nostris
Narrabam in pratis, stupuit vicina Cleone,
Displicuitque sibi, quamquam formosa, nec ulli
Lenibus aut oculis, aut mundo cederet ore.
Quidmemorem lucentem auro, radiisque puellam,
Cui caput auricomum, et multo splendore nitentes
Ardebant oculi, ac formae caelestis honores,
Ut vidi, attonito sensi sub pectore eosdem,
Quos animo inspirat Divûm praesentia motus.
Verpurum blando spirabat ab ore puellae,
Florebant sic labra rosis, sic ora ligustris.
Demissam ex humeris nectebat fibula vestem
Candida candentem; nam sese plurimus omnes
Fuderat inque artus, inque ipsos candor amictus.
Candida erat blandos vultus, et eburnea colla,
Candida cervices, et tempora, candida vestes:
Candidus inque sinu, villisque argenteus albis
Agnus erat, virgo quem blande amplexa fovebat.
Virgo puellarum pulcherrima, maxima matrum,
Cui vestrae formâ nolint non cedere nymphae.
Tum Charmis. Cedat,quamquam sibi sedula crinem
Componat Damaris, coepit jam vana videri,
Quae mihi prima rosas, cui primus fraga ferebam.
Ipsa etiam Zelphe, quâ non solertior ulla
Texuit aut calathos, aut florea serta paravit,
Seu templo seu serta, suo seu ferret amanti,
Beris ait, cedat Zelphe. Tu maxima Virgo
Nostras una super longe memorabere nymphas.
At mihi quis te, inquit, tenuit quem candida Virgo
Pascendum, tener agne, dabit; te mane sereno
Florentem ad cythisum, per pascua nostra, vocarem,
Umbraremque apio caput, et frondente cypero.
Te riguae exciperem herboso sub margine ripae,
Gramineumque thorum, tenera de fronde, pararem:
Mollis ubi aeternos Zephyrus candore perenni
Ipse aeternus alit flores, et amoena vireta.
Sertis cara soror, vittis te sedula mater
Ornaret, pexumque manu mulceret, et herbas
Selectas daret, ac puros post pabula fontes.
Tuque adeo ante gregem, nam grex tibi cederet omnis,
Ad prata, et fluvios, ipsa ante armenta praeires.
Has agno, nymphaque super, cum Beride Charmis
Coeptae quisque sua demum pro virgine rixae
Obliti, has ambo jactabant ore loquelas.