CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRenatus Rapinus

Renatus Rapinus · Barroco

Eclogae Sacrae — ECLOGA V. In Virginem templo praesentatam.

latín

HEL. Quo vos ô fidae comites properare paratis
DEB. Ad templum, nos festa vocant spectacula templo.
Quo tu autem? nam te miror procedere solam
Helisabe, quo tendis iter? HEL.Quo tenditis ambae,
SVS. Hoc tibi dura adeo potuit permittere mater?
HEL. Ipse pater, clam matre, domo discedere jussit,
Quod nunquam sineret durae inclementia matris.
Namdum forte domo se matutinus agebat,
Audiit in totam quod spargi coeperat urbem,
Delubro in magno spectacula certa parari,
Virgine ab Hebraea, Hebraeis visenda puellis.
DEB. Me quoque qui ritus,quae sint spectacula porro,
Visere vult mater, neque me pater ire recusat.
HEL. Tu sine me comitem mea Debora, et inter eundum,
Quae Virgo, quam rem demum paret, ordine pande.
DEB. Est templo mihi fida, tibi bene nota Salome
Una sacris alias inter devota puellas:
Illa domum misit, qui me cum matre moneret,
Quid rerum in templo, quo ritu Virgo pararet
Trimula, regali prognata è sanguine Virgo.
Tum matrem (namque haec spectacula semper amavit
Mater) amor cepit, quid ferret pompa, videndi.
Et mecum templo sese promisit ituram.
Non tulit id genitor, matri ne turba noceret
Affectae, sextoque uterum sub mense ferenti.
Huc festino autem, matri quae visa reportem.
HEL. Olli quod nomen, quae sit fortuna Puellae,
Quod genus, aut quâ spe tam blandae aetatis ad aras
Se voveat, referet quae moverit ista Salome.
SVS. Non longum est quod restat iter: sed forte, priusquam
Venerimus, ne sed evoverit illa, veremur.

SAL. Quae vos ô lenta tenuit mora tanta puellae?
Pompa omnis perfecta, suam stat victima ad aram.
SVS. Hanc fecere moram longa intervalla viarum.
DEB. Singula,quando aderas,non te narrare pigebit,
Dum vacat, extrema namque huc ex urbe venimus.
SAL. Dicam equidem, neque vos longe sermone morabor.
Principio niveis ingens in vestibus ibat
Turba sacerdotum, quae carmina sacra canebat.
Tum pueri tortis evincti tempora ramis
Ardentes manibus taedas de more ferebant.
At Virgo, puri qualis rosa plena pudoris,
Ore rubens, linoque caput velata recenti,
Ibat: eam circum, flores laurosque virentes
Vimineis nymphae calathis, et serta ferebant.
Flaventem levis aura comam spargebat eunti
SVS. Illam siquid amas, meruit quae talis amari,
Cur nomen celas nos Virginis hujus amantes.
SAL. Parthenis est nomen, tenuis fortuna Puella.
Sed genus est prisco regum de sanguine clarum.

Ut ventum ante aram, prostrata fundimur omnes,
Orantes multam sacra pro Virgine pacem:
Stabat at illa animi fidens, arasque tenebat
Multa Deum verbis testata, Deique ministros.
Juxta aderat, lacrymisque sinum replebat obortis
Anna parens, natamque Deo parere monebat.
Illa Deum affatur. Nos blanda in Virgine fixae
Spectamus, quo vota ferant, quid munera portent.
Tum qualis nobis, et quam divina videri
Coepit! honos oculis novus, et decor additus ori.
Mirabar tacite mecum, et suspensa pavebam.
Sed magis obstupui, cum sic exorsa profari.

Accipe prima mei voveo quae dona pudoris,
O Pater, aeternum da virginitatis amorem,
Da colere, atque omnem sit fas odisse hymenaeum.
Talibus orantem dictis, arasque tenentem
Mille rosis,ut erant circum, texere puellae:
Tum carmen cecinere: modos et verba notavi.
Cedite virginibus, vos ô jam cedite matres.
Nec nos innuptas nuptarum gloria tangat,
Una super reliquas Virgo memorabere matres,
Solaque virgineum servabis mater honorem.

Postremo Anna parens vocem tollebat anhelam
Attonitae similis, fidens i nata, hymenaeos
Sperne omnes, tuque insigni laetabere facto.
Tempus erit, cum mille aevo florente puellas
Spernere dotales tecum mirabere taedas,
Quas pudor aeternus sacro velabit amictu
Caelesti pactas sponso, et tua facta secutas.

Talia dicebat simul, et simul ora rigabat
Laetitia illacrymans, natamque amplexa tenebat.
SVS. Quae turba ó comites? Quin cedimus. HEL. Hei mihi! velum
Rumpiter. Oppressae fer opem Susanna sorori.
SAL. Virgo redit, cernis venientem: multus inumbrat
Flos caput. DEB. Ut vultus blande demissa modestos
Incedit gravis, et toto spectabilis ore!
HEL. O fortunati, qui te genuere, parentes
Tam dignam, nostros cui devoveamus amores!
SAL. Ite domum, sero inclinat nam vesper olympo,
Cum jam pompa omnis processerit, ite puellae.

SVS. Hac iter est breve per divortia certa viarum,
Et callis secretus: habet nam caetera vulgus.
HEL. Post turbam lentae, manibus per mutua nexis,
Nen os dispersas agat in diversa, sequamur.
DEB. Si prius audissem, quid talis pompa tulisset:
Ingens myrtus erat tecti in penetralibus altis,
Fregissem ramos, et Nymphae ferta tulissem
SVS. Nescioquae blandâ, comites, dulcedine mentem
Vis agit, expertem thalami stat degere vitam;
Aspernata viros divino sponsa marito
Virgodatur, quid non nobis sperare licebit?
HEL. Si fas caelestis thalamos optare mariti,
Non ipsa abnuerim mortales spernere taedas.
SVS. Digna Deo tu sponsa, viros si despicis omnes.
DEB. Quid faceret, qui te tot agris dotalibus ambit
Ananias? cui te, ut perhibent, pepigere parentes.
HEL. Sunt aliae in Solymis,quarum connubia poscat.
SVS. Quo ferat ille suos à te despectus amores?
Quin fucum, comptasque comas, unguentaque amantis,
I potius, sequere, atque animos submitte marito.
HEL. Te potius sequor, et tecum connubia sperno.
SVS. Quid si dura premant invitam jussa parentum?
HEL. Hinc fugerem, et montes errarem sola per altos
Venatrix: liquidi praeberent pocula fontes.
Interea mixtis lustrarem Galgala nymphis,
Frigus ubi captare, dies cum plurimus ardet,
Fas foret, et lectos tibi Partheni nectere flores.

DEB. Verum ego,Virgo, tui mores imitata pudoris
Ante aras, ipso tecum consumerer aevo:
Servaremque tuos, tua per vestigia, gressus.

Illae haec inter se dum miscent verba puellae,
Hasque agitant alto curas sub corde, redibant.

Sigue explorando

Por su autor
Renatus Rapinus · 41 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eclogae Sacrae — ECLOGA IX. In Virginem invisentem Elisabеthаm.Eclogae Sacrae — ECLOGA VI. In Virginem annunciatam →

Expediente

Autor
Renatus Rapinus
Título
Eclogae Sacrae — ECLOGA V. In Virginem templo praesentatam.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eclogae-sacrae-ecloga-v-in-virginem-templo-praes--renatus-rapinus-0736ea
Cita recomendada
Renatus Rapinus, «Eclogae Sacrae — ECLOGA V. In Virginem templo praesentatam.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eclogae-sacrae-ecloga-v-in-virginem-templo-praes--renatus-rapinus-0736ea.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.