Vos mihi, quod vestris quondam longaevus Amyntas
Cantabat silvis, quicumque audistis Amyntam,
Dulcia cum patrio reddebat gaudia ruri,
Vos mihi divinum pastores dicite carmen.
Ipsae hoc namque et oves, ipsi cum matribus agni,
Ipsae hoc, ut perhibent, stupuerunt carmine valles.
Errabant maesti per agros Benonis, et Asor,
Ambo aetate pares, pastores Thaboris ambo.
Compulerantque greges vicini fontis ad umbram,
Pascentes Arnon servabat dum bonus agnos.
Absentemque ambo per devia rura vocabant
Parthenidem, quae non istis ad prata diebus
Venerat, absentem rupes et saxa sonabant.
Thaboris alta fuit declivi in valle cupressus,
Nobilis et flexu ramorum, et frondis opacae,
Quam festis circum, calamo resonante, diebus
Et captare umbram nymphae, et cantare solebant.
Hanc praeter dum maesti irent Benonis, et Asor.
Illa ferat, nostri ostendat quae signa doloris,
Asor ait, simul haec, simul imo in cortice scripsit
Parthenidem absentem nec longum tempus, in omnem
Rumor iit pagum, discurritur, undique colles
Parthenidem rauci absentem, vallesque resultant.
Non tulit hanc speciem, montes qui nuper in altos
Duxerat, et Nympham fuerat comitatus Amyntas,
Processit turbae in medium, coepitque profari.
Audite ô pueri, vobis nam certa reporto
De Nympha absente, haec montes concessit in altos
Plena Deo, ceu cum surgens Aurora supremos
Se tollit primum in montes, lucisque propinqua
Spem mundo ostendit, sperataque dona diei.
Nam postquam sacro accepit sub pectore Solem,
Promissum mundo Solem, quem tempore sero
Venturum patres olim, vatesque canebant,
Ire parat, summosque super se tollere montes.
Et quamvis ea cura animo vel prima recurset
Cognatam jam fractam annis, uteroque gravatam
Solari, et pactae gratari munera prolis:
Plus tamen acceptum numen vulgare per urbes
Finitimas, tantamque orbi spem ferre parabat.
Quod potius reor, et potius fas credere duco,
Ipse nec egregio nymphae dignatus Helides
Connubio, quamvis celaret multa, negabat.
Ergo iter ingressi ferimur per opaca viarum;
Illa comam vittis, summa è cervice, coërcens
Ipsum circa apicem, lino candente, premebat.
Nympham autem tacite mecum mirabar euntem,
Et largo totos signantem lumine calles.
Namque ut divinum sancto sub pectore Solem
Portabat, lux multa sacro manabat ab ore.
Olli palmiferi toto qui tramite colles
Occurrunt, festo interea sua gaudia plausu
Testari, rauco blandiri murmure fontes.
Et strepere, et molles per saxa iterare susurros.
Ipsae etiam ripis volucres, et vallibus imis
Assuetae, tenues visae gestire per auras,
Et blando auditae per dumos plaudere cantu.
Vosque adeo montesque cavi,vallesque profundae
Sensistis nymphae adventum, nam culmina montes
Curvare, et valles vidi exultare profundas,
Exultastis agri plausu, exultastis aristae.
Quid memorem fummis coeptas se flectere cedros
Verticibus, rigidasque caput motare cupressos.
Ipsae etiam quercus, et summa cacumina fagi,
Parthenidi ipsae etiam tendebant brachia silvae,
Et seges irrequieta, videndae virginis ergo,
Tollebat caput, et rumpebant germina frondes.
Et stupefacta suos tenuerunt flumina cursus.
Ut ventum in montes, montanas undique nymphas
Vidimus arbuteis flores properare canistris,
Et Nympham tegere, et nimbo cumulare rosarum.
Ipsi pastores ovibus venere relictis,
Rustica multifori fundentes carmina buxo;
Dum lascivus agris aries, haedique petulci
Persultant, teneroque procul sub gramine ludunt.
Parte aliâ tellus se mille coloribus ornat
Laetitiam testata, novosque aspirat odores:
Et quocumque pedes virgo deflectit, amoenum
Pubescit nemus, et ramos inclinat olentes.
Ipsi Parthenidem rami, frondesque salutant.
Haud procul incolitur saxo fundata vetusto
Urbs Hebron, ubi Zachariae tecta alta subimus;
Dumque domum vates nos accipiebat in amplam,
Parthenidi occurrit sese confessa minorem
Elisabe, quam Nympha sinu complexa verendo
Et premit, et foetum gratatur, at illa repente
Divinos trepido sensit sub pectore motus,
Laetitiaeque, utero saliens, signum edidit infans.
Quo metu concufssa parens longaeva, Puellae
Fata aperit, solo dum monstrat gaudia nutu,
Quod poterat senior, cui fandi erepta facultas.
Finierat, sed non poterant lenire dolorem
Pastores, Nympha absenti, namque omnia dura
Quando Virgo aberat, patriae metuenda videbant.
Illi adeo, dum forte aestum, curasque levarent,
Valle sub umbrosa, terebinthum subter opacam,
Absentem flebant alterno carmine Nympham.