Extinctum dulcis primo sub flore juventae
Ilius Alphonso summe dilectus, et Almon
Ambo pastores, annis florentibus ambo
Montibus in patriis alterno carmine flebant.
Primus ubi gemitus aegro sub corde repressit,
Rupibus haec maerens Ammon jactabat, et auris.
Quo ferar? Aut quae me accipiant secreta vagantem
Antra, quibus justi causam narrabo doloris?
Nam postquam rigidi dura inclementia fati
Eripuit nostri Alphonsum solatia ruris,
Desperem, quid enim misero mihi denique restet?
Ille meos habuit, fuerat qui dignus, amores.
Illi, quod poteram, dum viveret, aurea mala,
Aurea mala mei longè lectissima ruris
Donaram, puero Lycidas donata dolebat:
Et sibi quamquam eadem donari mala rogaret,
Non tulit Alcinoë, poterat quae digna videri.
Solus erat, nostra Alphonsus cui dona parabam.
Ah! puer alme, tuo nos ruraque funere perdis.
Triste satis praeceps effusâ grandine nimbus,
Triste rosis urens Boreas, triste imber aristis,
Tempestas ratibus, nostro tua funera ruri.
Ipse tuo nuper pendebam laetus ab ore,
Cum mihi Romani laudabas pascua ruris,
Et pingues Tyberis ripas, campique Falisci
Felices herbas, et dulcem Tiburis umbram;
Unde olim Ausonii primum venere coloni,
Et Remus, et frater, campis assueta juventus,
Pastores quondam, ut fama est, oviumque magistri
Sed quid ego haec iterum, nunc tantum ingrata revolvo?
Quin potius, nemorum secessus inter opacos,
Solus amem longis consumere fletibus aevum?
Fortè meo vel erunt lacrymae medicina dolori.
Ante tamen myrtum, et ferrugineos hyacinthos
Et casiam, et violas, et candida lilia carpam,
Et cineres, Alphonse, tuos ornabo supremis
Muneribus, spargensque rosas altaria circum
Plorabo, et tenui plorans cum murmure dicam:
Floribus his, suprema tibi jam munera solvo.
His Almon lacrimis, his Ilius ora rigabat.
Nam quid ego invisae durem fastidia lucis?
Postquam crudeles superi, crudelia fata
Alphonsum rapuere, mori me denique cogis,
Nuper eras, qui vita, mei nunc causa doloris.
Rumpite pastores calamos, date carmina ventis,
Alphonsus periit, non fert jam carmina tempus.
Ille dabat calamis animos, cantusque movebat:
Illi et erant calami, et cantus, et carmina curae.
Vidi ego, caelesti quos nectare nuper alebant
Pierides, Clarii sub vertice montis, olores
Et gemere, et niveo plumas avellere dorso.
Turbatisque ferunt errasse per avia castris
Rupis apes Clariae, sacro quae melle beatos
Saepius Aoniis vates pavere sub antris.
Nam Musis ut apes, Musis ut amantur olores,
Te, Mancine, et apes, et amarunt te quoque olores.
Et tua Pan magnus, Franci Pan arbiter orbis,
Et fidus Pani tua funera sensit Julus.
Senserunt nymphae, senserunt maxima divûm
Numina, quae magni Panis delubra frequentant.
Illum et desertis flevit sub rupibus Echo,
Fleverunt maesti fontes, et murmure rauco
Narravere suos offensa ad saxa dolores.
Flevistis Zephyri, et singultibus interruptis
Musarum extinctos suspiravistis amores.
Ah miserande puer! Postquam te fata tulerunt,
Tantum per silvas, et per deserta locorum
Ibo: meis fontes lacrymis, et flumina crescent.
Alphonsum fontes, Alphonsum flumina flebunt.
At Lycidas, puero qui tum suprema parabat,
Mecum, ait, ô pueri, date rura, et spargite flores
Alphonso: Alphonsus fieri sibi talia mandat.
Hunc volucri raptum vidi super aethera curru.
Vesper erat, coeloque rubens jam luna sereno
Undique noctivagos stellarum accenderat ignes:
Cum tenuem, valle ex ima, se tollere fumum
Aspexi, et longo per caelum albescere tractu.
Expectabam animi dubius, quid signa ferebant.
Nec mora, sidereus pictis exercitus alis,
Coelestes forma pueri toto aethere visi,
Impositi Zephyris liquidas volitare per auras,
Et mirum in morem lato proludere coelo.
Tum coetu inmedio Alphonsum super astra volentem
Vidimus insignem radiis, et luce coruscum.
Alphonsum interea nubes, auraeque sonabant,
Alphonsum magno resonabat murmure coelum.
Ipse autem caelo respectans laetus Amyntas,
Exclamat. Superi nunc ô! nunc visa secundent
Praesentes, tanto, post fata, sit omine felix
Alphonsus, coeloque bonus nos spectet ab alto,
Morem sideribus siquando imponat, et astris.
Credita res laetis pastoribus: illa per agros
Fama volat, totis pastorum carmina silvis
Certatim Alphonsum celebrant ad sidera raptum.