Daphnis amor Musarum, et agrestibus unica nymphis
Gloria, pastorum Daphnis lenissimus unus
Qui fuit, ingenuas longum informatus ad artes,
Fertur, ubi densâ nigrum nemus ilice frondet,
Anxius isse animi, et vepres penetrasse sub altos
Avius, ac solâ demum sedisse sub ulmo,
Hisque afflictus humi Phoebum implevisse querelis.
Phoebe pater, quid me sacrati ad limina templi
Pertentantem aditus, et carmina pura ferentem
Rejicis, atque tuis longe à penetralibus arces?
Spes erat, ut pariter vates, pariterque sacerdos
Per tua templa irem, premeremque altaria donis,
Et nostro divina domus fumaret odore.
Hoc saepe astra mihi, si mens non vana fuisset,
Hoc mihi pastores praedicere saepe solebant,
Dum sua me quondam sperare arcana jubebat
Uranis, atque agrâ perfixum mente tenebat.
Illi saepe meos mea fistula dixit amores,
Mollia dum simae tondent arbusta capellae.
Ipsa autem votis animos faciebat, et aegro
Dum curae sensim ingeminant sub corde, sinebat
Uranis, atque meos ipsa incendebat amores.
Nec mihi nec quisquam Uranidem persuaserit author
Duram adeo,quondam ipsa suos ut spernat amantes:
Nam quosdam vidi post tempora certa repulsos,
Vidi pendentes in limine, sed sua cuique
Fortuna immitis, nulli non Uranis aequa.
Spesque adeo jam me non vana tenebat habendae
Uranidis, quid non miseri speremus amantes?
Cum me, Phoebe, tuo pendentem in limine differs,
Producisque meos in longum tempus amores.
Pastoresque alios stridenti nuper avenâ
Quos vidi miserum per agros disperdere carmen,
Atque rudes, sinerent Mufae, tentare cicutas,
Pastores, tu Phoebe, alios, in templa receptos
Divinae Uranidis mysteria sacra docebas.
His Lycidam informas studiis, his imbuis Aegin,
Ambo rudes, nullis spectatos dotibus ambo.
Et me Castalio dudum jam nectare pastum,
Perque tot et casus, per et aspera quaeque probatum,
Post actos toties obscuro in pulvere soles,
Et pene exhaustam per pascua sola juventam,
Me templi ex aditu prohibes, longeque repellis.
Quod fum animi simplex, inconsultusque favoris,
Neglectus tibi sum, nec qui sim quaeris Apollo,
Quam felix ovium, pecori quam navus alendo.
Ah! quoties multâ ingratam cum sedulus arte
Terram exercerem, et steriles male pinguis arenae
Versarem cumulos, quoties me vidit anhelo
Victum aestu, et solis malesano ardore perustum
Nympharum chorus, et fortem miseratus acerbam est?
Vos testes Musae, testes vos pascua Musis.
At mihi quid porro studium telluris arandae?
Pascendi quid cura gregis? quid profuit usus?
Et frustra cepti per pascua longa labores:
Si divina tuum celas mysteria vacem.
O! mihi speratae si fors arcana paterent
Uranidis, nec, Phoebe, tui me limine templi
Caetera rideret pastorum turba repulsum.
Ipse caput plexae foliis amplexus olivae
Sacra darem, templumque tibi molirer, et aram.
Tum divae Uranidis sperato munere laetus,
Cernerem uti nostros summum se numen in artus
Miscuerit, geminae commercia sacra viderem
Naturae, quae vincla ligent compage perenni,
Quidquid in ambabus dispar fortuna diremit.
Haec nossem,quamquam o! norint, quibus ipse dedisti.
Audiat haec Lycidas simus licet, audiat Aegis
Aegis inops animi, studiorum inglorius Aegis.
Muneribusque tui faciles laetentur amoris.
Ipse autem in silvis, trans flumina, transque reductos
Parnassi colles, solus per rura vagabor,
Mente coquens aegrâ curas, aut valle profundâ,
Sordidus imbre genas, duri fastidia Phoebi
Plorabo, saxisque meos narrabo dolores:
Fors planctu pulsata meo vel saxa loquentur,
Pastorem Daphnim quantum fastidit Apollo.
Haec flebat Daphnis, nec quid jam posset, habebat.
Non liquidi fontes, non antra virentia musco,
Non ruris, non urbis amor, non cura peculi
Praeterea, nec erant cantus, nec carmina cordi,
Tantum inter densas corylos, silvamque sub altam
Aeternum fugiebat, ibi fastidia Phoebi
Fontibus et saxis planctu jactabat inani.