CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Eclogae (Pontanus) — III. Maeon

latín

Syncerius et Zephyreus pastores queruntur apud sepulcrum Maeonis; mox a dolore in voluptatem conversi amatoria ac pastoralia quaedam canunt. Sub ipsius autem Maeonis persona Pauli Artaldi medici mors deploratur.

SYNCERIUS

Ipse vides, quo tot, Zephyree, inventa sepulcrum
cuncta tulit: superat vix, ah, vix est super umbra.

ZEPHYREUS

Synceri, non umbra diu, non fama, nec ipsa
exstabunt monumenta; rogo vix pauca supersunt;
5mox eadem nox obscura caligine condet;
quae tumulo circum increscunt virgulta vel alto
ignea vis excussa polo aut manus improba perdet,
ossaque nuda solo sparsa atque ignota iacebunt;
ne post ossa quidem, nec fabula Maeonis ulla.

SYNCERIUS

10Haec igitur, Zephyree, dies? Haec summa laborum est?
Quin potius, quoniam nulli sunt Maeoni sensus,
Maeona nec lacrimaeve iuvant aut carmen, eamus.
Ara, vale, cineres magni pastoris havento;
nos, Maeon, nos te aeternum salvere iubemus.

ZEPHYREUS

15Discedens ego, terra, tibi, quae Maeona servas,
et desiderium et lacrimas meaque oscula linquo;
te zephyri foveant molles, te lenior aura,
Maeonis et de qua frondescet amaracus urna
usque fluat liquor ille tibi, quo vulnera et ipse
20sanabat, quo Naiadum comebat et ora,
fundebatque deum ambrosiam per rura, per hortos,
aeris et medica purgabat ab arte venenum,
quo fuit et silvis olim tam notus et urbi,
et fama superavit Ocrim iugaque alta Matesi.
25Ipse vale aeternum, Maeon, mihi maxime Maeon.

SYNCERIUS

Nunc agedum, tenues calami, mea dulcis harundo,
di coelo, terris umbrae, nos lenibus auris
cantantesque fruamur et otia laeta sequamur.
Cura olerum studiumque herbarum artesque medendi
30viventem iuvere expressi et Maeona suci,
me compressa iuvant labris labra; Phylli, venito;
ipse inter frondes coryletaque densa latebo.

ZEPHYREUS

Oscula me suppressa iuvant; mea Lychni, maneto
qua platani strepit umbra, sonat leve murmur aquai.

SYNCERIUS

35Non me tam levat aura Canis sitientis in aestu,
spirat Acilla suo quam quod de pectore anethum.

ZEPHYREUS

Me risus fovet, aura Philaenidis, aura cachinni,
sordeat ut Philomela apiumque ad saepta susurri.

SYNCERIUS

Vidi ego picta manu selectaque fraga legentem,
40innuit et mihi, serta deus dum stringit in umbra:
hic ibi tum femur hirsutum saetosaque menta
obstupui atque oculos fruticoso in margine fixi.

ZEPHYREUS

Vidit me dum poma lego arrisitque legenti,
et dixit mihi Nais: « Amant et poma Napaeae ».
45His ego tum implevique sinum obstupuique papillas
pectora dum limis oculis et colla pererro.

SYNCERIUS

Suave per aestatem, ad fontem stat ubi unda, canorum
agmen et argutas ranarum audire querelas,
vellera tum crispantem et cornua lata moventem
50Cirronem spectare, salit dum terga Macillae,
mox Rufam, mox Albigenam, mox Thyrsan et Hypsan,
ac iuxta residere, cui tua gaudia narres.

ZEPHYREUS

Suave per hibernum frigus, dum nox silet, ipsum
ad foenile boum murmur, cum ruminat omnis
55grex simul et pastae suspirant pignora matres,
audire, et saturi distenta sub ubera fetus
dum ludunt, petit hic socium, fugit ille petentem,
atque una recubare, cui tua pectora iungas.

SYNCERIUS

Hic aries villosus et hirtis cornibus, aure
60quadrifida, cui tergemini lato inguine testes
horrescunt, hic ipse aries gregis omnis et omnis
virque paterque gregis; patrem hunc fetura fatetur,
admissura virum; spes est gregis omnis in uno.

ZEPHYREUS

Miraris taurum hunc; patrem hunc Lucania et unum
65iactat habetque virum; armenti laus omnis in uno est.
Ducit ab Herculeo genus et cognomina tauro;
hunc Dryades mirantur, amatque et deperit illa,
quae facie tauros, oculis capit aurea cervos.

SYNCERIUS

Sit modus, o Zephyree: instat nox, ite capellae,
70ite et oves; age coge, Lacon, age coge, Lycarba,
latratu et revoca, cessit qui a matre, iuvencum.

ZEPHYREUS

Synceri, hoc age, lecta sinu dum mespila condo,
in thyrsum dum sorba suis cum frondibus apto.
His gaudet tua Sila, probat mea Rufula sorbum.

SYNCERIUS

75Eia eia, Saturisca, domum, ad praesepia nota,
quid segnes? Eia ite, eia; nox advenit, eia,
ite domum; insidiis nox opportuna lunorum est.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eclogae (Pontanus) — II. Meliseus a quo uxoris mors deploraturEclogae (Pontanus) — IV Acon →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Eclogae (Pontanus) — III. Maeon
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eclogae-pontanus-iii-maeon--iovianus-pontanus-69c68e
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Eclogae (Pontanus) — III. Maeon», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eclogae-pontanus-iii-maeon--iovianus-pontanus-69c68e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.