Collocutores Ciceriscus et Faburnus pastores.
CiCERISCUS
Hic cecinit Meliseus et haec quoque signa doloris
servat adhuc corylus: «Vidi tua funera, coniunx;
non, o non perii»; caesoque in cortice signat
populus: «Ah moriens morientem, Ariadna, relinquis »
FABURNUS
5Pro facinus, tantumne tibi, Melisee, dolorum?
Cui modo convallesque cavae saltusque querenti
reddebant: « Mihi te, quis te mihi, Phosphori, ademit?
O mecum, o salices, mecum o lugete, myricae ».
CICERISCUS
Vox illi gemitusque sonant Ariadnan et antra
10responsant Ariadnan; ibi miserabilis: « Eheu
te sequor, o coniunx»; alta et de rupe sonantem
deturbat, quae cara seni pendebat ab ore
fistula, dumque cadit fluitans sua reddit harundo,
et numeros et verba refert vocalis harundo:
15« Te sequor, o Ariadna, morare, Ariadna, sequentem »
FABURNUS
Ergo senta iacet spinosisque obsita dumis
illa quidem et nymphis et Musis cognita avena?
Nec Corydon nec Thyrsis eam nec legit Amyntas?
CICERISCUS
Quin legit, dum spirat adhuc sub rupe, Patulcis,
20et dixit: « Tibi, Daphni, tibi nova munera servo
cantabisque senem ad tumulum condesque sepulcro».
Inde levem calamum labris admovit et alto
corde dedit gemitum cantusque effudit amaros:
« Severat ipsa suo segetem cum coniuge et una
25purgarat valida segetem cum coniuge marra;
ipsa suo segetem cum coniuge falce secarat
et gravidos torta culmos religarat avena
contuderatque suo messem cum coniuge et aurae
iactarat fragilem socio cum coniuge aristam;
30interea socio demulserat aera cantu,
mox simul aestiva requierat fessa sub umbra
carpebatque leves caro cum coniuge somnos.
Ah dolor, abreptamque toro avulsamque lacertis
coniugis hanc rapuit volucri Proserpina curru
35clausit et aeterno torpentia lumina somno.
Lugeat hanc desertus ager desertus et hortus
et deserta teges desertae et compita villae;
in primis luge, labor, heu, labor irrite, luge,
et marrae et segetes fraudataque praemia ruris,
40et vanam sine fruge operam manuumque boumque.
En squalent prata et sua sunt sine honore salicta
extinctamque Ariadnan agri, Ariadnan et ipsae
cum gemitu referunt silvae vallesque queruntur;
exstinctamque Ariadnan iterant clamantia saxa,
45et colles iterant Ariadnan, Ariadnan et amnes.
Conveniant ululae ad questus geminentque querelam
infelixque Ariadnan avis gemat ore sub imo;
ipsae etiam querulae iungant suspiria frondes.
Duxerat ipsa levi fuso subtegmen et ipsa
50tenuia sub celeri versarat pollice fila;
ipsa sua studiosa manu glomerarat in orbem
atque hinc vimineis onerarat lecta canistris,
dum tenui insertas orditur pectine telas,
unde viro, unde et natis sua texta pararet,
55unde sibi cultumque sinum et mantilia cana,
quis olus intactamque rosam deferret in urbem
atque arae solitos verno sub tempore flores.
Ah dolor, ah lacrimae. Verrentem licia et oras
stringentem telae radiosque et fila trahentem
60occupat atra manu truncatque rigentia pensa
inmitis Lachesis crinemque e vertice vellit
purpureum, et furva circum caput horret in umbra.
Quo radii? Quo pensa? Quis, o quis staminis usus?
Quo telae studium infelix? Quo pecten et orsa?
65O dolor, o lamenta. Gemat miserabilis, eheu,
consuetus dominae turtur, consueta columba.
Illa colum ducebat: ibi vestigia circum
ludebant geminae volucres, ludentibus ipsa
et cicer et tenerum spargebat blanda cominum
70mulcebatque manu. Gemat heu miserabilis, eheu,
de trabe maesta sua nidumque relinquat hirundo.
Dum telam stringebat et acre sonantia lina
et cantu lenibat opus, tum flebilis ales
iungebat socias lacrimoso carmine voces
75miscebatque modos. Gemat heu miserabilis, eheu,
heu gemat infelix Liguris, cui grata petenti
purgabatque nucem contusaque crusta liquabat
rnellis harundinei vitreum et de fonte liquorem.
Ad gemitum coeant lacrimosi compita ruris
80pastores, Ariadnan, Ariadnan armenta querantur
extinctamque Ariadnan opacis bucula silvis
cum gemitu testetur, et antra Ariadnan, et ipsi
ingeminent montes Ariadnan, Ariadnan et umbrae.
Claudite oves stabulis, stabulis cohibete capellas,
85formosae ruris natae innuptaeque puellae;
dum matres Ariadnan iterant, vos avia planctu
implentes legite intactos et iungite flores
et solis luctum et pueri lacrimantis amorem
texite et abscissos Veneris de fronte capillos.
90Post, ubi: Io Ariadnan, io Ariadnan, et ipsum
implestis clamore nemus, hunc addite honorem
ad tumulum, pia verba acrem testantia luctum:
pro fusoque coloque et vimineis calathiscis
hos flores atque haec tibi serta, Ariadna, paramus
95ad laurum, tumulo tibi quae iam crescit et ossa
amplectens densa tumulum mox conteget umbra:
pro lino telaque et pro subtegmine et orsis
has lacrimas, Ariadna, atque haec tibi dona vovemus;
en lactis florem ad tumulum et redolentia mella,
100placamusque pios manes et condimus umbram,
aeternum et valeas, Ariadna, aeterna valeto.
Nebat acu tunicam nato indusiumque puellis,
fundebatque manu latices, dum pingit ab urna
spargentem Sebethon aquas, dum labitur amnis,
105per salices strepit et ripis frondentibus aura,
murmurat et tenui decurrens lympha susurro;
ipsa sua lucem dextra insignibat et auras
spargebat flammis, radiisque micantibus atras
pellebat tenebras, primo ut sol splendet Eoo
110fulgidus et tremulis intermicat ardor in undis.
Ah dolor, ah gemitus: fleat, o fleat excita silvis
aesculus et durae veniant ad funera quercus.
Format acu dum quercum et mollibus aesculus umbris
dum surgit viridans, procul, ah procul ingruit acta
115tempestas Erebo, vellit quae funditus altam
et quercum et fractis discinditur aesculus umbris,
et tunicam et tantos secum rapit Auster honores ;
inde repens lucem nox occupat occidit et sol
et radii ; ipsa novis Ariadna offusa tenebris
120caligat nocte obscura et circumdatur umbra.
Crudeles radii, quo lux, quo purpureus sol,
crudelisque dies? Mecum, o mecum ite, puellae,
ad luctum, mecum ite, deae, mecum ite, sorores
Naiades, quibus illa choros iungebat et una
125nudabat liquidis argentea membra sub undis;
huc, sociae Dryades, simul et celerate, Napaeae,
umbrarum memores choreaeque in montibus actae,
et questus geminate et amarum intendite luctum.
Sol obiit, tenebrae exortae: non pabula rorem,
130non imbrem sitiant segetes, non culta liquorem;
in lacrimas abeant rores imberque liquorque,
unde fluant queruli lacrimoso margine rivi,
murmuraque ipsa sonent Ariadnan, Ariadnan et ipsi
suspirent cursus udaeque querantur arenae.
135Lux periit, tenebrae offusae: iam robora frondes
excutiant foliisque leves spolientur et alni,
ipsa comas, laurus, tristesque, avellite, myrti ;
dum frondes foliisque comae miscentur et auris
huc illuc agitantur et excitus instrepit aer,
140ipse aer, ipsae frondes, folia ipsa comaeque
dum volitant, strepit et miseris conquestibus aura,
triste fleant Ariadnan, impulsaque saxa resultent
flebilibus numeris Ariadnan, Ariadnan, ut ipse,
ipse senex renovet luctus et prodeat antro ».
145Finierat lacrimisque genas atque ora Patulcis
laverat; hic miserae comites et pectora duris
planxerunt palmis et saxa sonantia longo
implerunt clamore et femineis lamentis.
Tum senior gemitum ingentem dedit et scidit albam
150canitiem, simul hos effudit pectore questus:
« Arescat mihi ros et apes sua mella negarint,
non, o non mihi cara favos quae deliquet uxor:
torpescant flores, pomum mihi deneget arbos,
non, o non mihi poma manu quae seligat uxor:
155squalescat seges et messem mihi culta negarint,
non, o non cererem mihi quae mea ventilet uxor:
arescant horti, frugem mihi deneget hortus,
non olus o mihi quae, non quae mea tondeat uxor:
torpescat focus atque ignes focus ipse negarit,
160non, o non mihi farra foco quae torreat uxor:
dispereant fontes et aquas mihi deneget amnis,
non, o non latices mihi quae mea misceat uxor:
triste ruat coelo excidium pecudi atque capellae,
non fetum dent armenta aut mulctralia sucum,
165non, o non mihi lac quae cara coegerit uxor:
infelix coelo exitium ruat, ut neque lanam
vellera dent, nullae veniant ad licia telae,
non, o non mihi texta manu quae neverit uxor:
dira lues coelo ruat et ruat altus Olympus
170stragem agris, stragem arboribus, terraeque ruinam
det super et mediis tellus internatet undis.
Non uxor mihi cara domi, quae sarcula curet,
non falcem quae acuat messi lignisque securim,
non socia gratorum operum consorsque laborum.
175Non, heu, quae defecta senis locet ossa cubili,
cantanti non quae numeros et verba ministret,
pulsantem non quae digitis iuvet et iuvet ore,
non oculos quae claudat amans donetque capillis
extinctum et lacrimis decoret miseranda sepultum,
180quae memor aeternumque vale, vale ad ostia dicat ».
Haec Meliseus, et antro sese condit opaco;
ex ilio latet et cura tabescit et annis.
Forsan et ipsa, Faburne, dies solabitur aegrum
mitescetque malum, nec tanta silentia frustra.
185Nuper ad extremam foribus quae proxima myrtum
non expressa quidem tamen est vox reddita: « Lauri,
este mei memores; fontemque inducite lauris,
Naiades mihi cultae, et solem arcete hyacinthis ».
FABURNUS
Nuper et ad veteres citrios, dum tondet anethum
190uxor et ipse simul mentam atque sisimbria purgo,
suspirantem illum et querula cum voce ferentem
intenti accipimus: « Longum o defleta, quid umbra
nec mihi nocte venis, nec amica occurris imago? ».
Huc aures, Cicerisce: vides quid corvus ab ipso
195impluvio, consuetus heri ploratibus ales,
quid corvus secum incrocitet meditetur et ore:
« Et manes meme fugiunt et vita gravatur;
cur, o cur nostri non vos quoque poenitet, aurae? ».
CICERISCUS
Quin aures veterem ad postem, qua ianua hiulca est,
200admoveo? Ipse sub haec coryleta, Faburne, maneto.
FABURNUS
An potius, qua lotos et alticomae cyparissi
triste gemunt scriptoque dolent in cortice cedri:
« Parcite, apes; nisi triste nihil de rore legetis;
infecere mei rores et pabula questus ».
205Ah dolor, ah desiderium: non antra nec horti,
non imae valles, non silvae aut flumina servant
non monumenta senis; quin hic quoque signa dolorum
tofus habet memor et lacrimas, quas ebibit ante,
nunc quoque gutta refert, referunt et saxa dolorem.
CICERISCUS
210Ille quidem flet adhuc; sed multa, Faburne, levari
posse monent numerique monent et verba querentis,
quaeque ipse in vultu speculans et voce notavi,
dum vacuam in foribus discreto vimine texit
fiscellam et vario solantem se Orphea cantu
215coniuge cum socia pingit memoremque querelam
quemcumque ad iuncum ingeminans miseratur amantem.
Mox subit: « O mea quisnam, heu quis mea vulnera curet? ».
En audi: «Mihi cur, cur o mihi triste minatur
Iris ab exortu, maerent sata, luget et hortus?
220Tandem, o tandem aquilo nubes disperget et austros.
Quisnam, o quis desiderium et mea vulnera sedet?
Orpheaque Eurydicenque sequentem intexite, iunci,
dum fiscella levi circumfrondescit acantho.
Saevit hiems dira et pecori ferus ingruit aer
225atque apibus tandem, o tandem mitescet et aer
et zephyri ver diffundent; quaenam aura, quis aegrum
solatur veris tepor aut nova mulcet hirundo?
Orpheaque Eurydicenque sequentem intexite, iunci,
dum fiscella levi circumfrondescit acantho.
230Arescunt coeli vitio atque uredine prata
et silvis cecidere comae; tandem, o tandem imbres
restituentque comas silvis et gramina pratis:
quisnam o restinguitque ignes et vulnera sanat?
Orpheaque Eurydicenque sequentem intexite, iunci,
235dum fiscella levi circumfrondescit acantho ».
Haec senior, suetam interea nec spernit avenam,
et pateram exornat nymphis et mulctra Vacunae.
FABURNUS
Non amnes, Cicerisce, aut haec quae flumina cernis
decrescunt non usta calore, augentur ab imbri ;
post coeli tempestates pelagique procellam 240
componunt sese fluctus et nubila cedunt.
Tristitiae quoque meta sua est. Meliseus ab antro
prodibit tandem segetis memor et memor horti,
diluet et rastris curas et falce dolorem.
CICERISCUS
245Quin potius, quoniam ver appetit et sua curae est
insitio, falcemque illi cuneosque paramus?
Cortice quoque etiam lentescat vulnus et udo,
quae super ipse linens imponat glutine, libro.