1»O tu, qui in sacri ripa ulteriore moraris
Fluminis!» — obverso punctim, caesim ante rotato
Alloquio, quod erat visum tamen auribus acre,
Nil cunctata iterum cœpit: — «num vera locuta
5Sim modo, dic, age dic; tanto cum crimine oportet
Verba fatentis eant pariter.» — Confusa facultas
Sic me torpuerat, ut quae vox hiscerat, ante
Quam lingua emitti posset, restincta maneret.
Non tulit illa diu, sed ait: «Quid pectore volvis?
10Jam mihi responde, quoniam tibi gurgitis unda
Lethaei nondum memorantem tristia mentem
Ausa tibi laesit.» — Mihi tum pudor ac timor istam
Vocem ore excussit: «Verum!» quod lumina visus
Pro auditu poscebat opem, ne verba perirent.
15Ut ballista manus nimio conamine tensa
Chordam arcumque simul frangit, telumque minore
Impete contingit signum: sub pondere tanto
Sic ego disruptus lacrimas gemitusque profudi
Largos, praeclusaque via vox faucibus haesit.
20Illa iterum: «Mea cura boni quum incendere amore
Te studuit summi, quod tendere non datur ultra,
In quibus offensum est fossis tibi, quave catena,
Prorsus ut exuta, quae dat transcendere posse,
Spe sic deficeres? Quaenam compendia, quosve
25Vidisti quaestus aliorum in fronte paratos,
Ut circumcursans illos venatus obires?»
Denique post gemitum, quem duxi ex pectore, amarum
Vix fuit apta mihi vox respondere, sonumque
AEgre effinxerunt mea labra, rigantibus ora
30Fletibus, et dixi: «Praesens mihi copia rerum
Avertit ludens falsa dulcedine passus,
Me simulatque tui latuit praesentia vultus.»
Illa mihi: «Quamvis tacuisses, sive negasses
Quae nunc es fassus, non essent crimina vitae
35Nota futura minus; sub tali haec judice fiunt.
Sed simulac proprio erumpit vox ore genaque
Sese incusantis, tum se rota vertit acutam
Contra aciem regno in nostro. Tamen, ut pudor urat
Te melius, validaque magis virtute repugnes
40Sirenum voci, lacrimarum semina pone;
Audi, et sic disces, quo te in contraria pacto
Ducere debuerat cum carne haec forma sepulta.
Haud unquam oblata est naturae munere et artis
Tanta voluptatis tibi copia, quanta refulsit
45Pulchris ex membris, quae me inclusere, jacentque
Condita sub terra. Quod si te summa fefellit
Tanta voluptatis pariter cum funere nostro,
Quae res mortalis tibi jam exoptanda fuisset?
Jam tibi par fuerat, postquam bona falsa priore
50Conciderant telo, consurrexisse sequique
Me pone haud talem posthac. Neque forma puellae,
Aut aliquid vani minimo durabilis aevo
Debuerant pennas tantorum mole laborum
Depressisse tibi, plures ut sponte maneres
55Ictus. Hos avis exspectat nova terve quaterve;
At queis silvescunt plumae, qui retia ponit,
Aut arcum intendit coram, discedet inanis.»
Quales, quos puduit, pueros haud hiscere quicquam,
Defixisque oculis terrae auscultare videmus,
60Conscia ubi facti mens paenituisse coëgit:
Me quoque vidisses talem. Atque ea talibus infit:
«Quando ex auditis maeres, attollito barbam,
Atque, ubi respicias, major te pœna peruret.»
Vento evellenti cerrus robusta resistit
65AEgrius, hic nostris seu debacchetur ab oris,
Sive a Gaetulis agris, quam ego jussus in altum
Sustuleram mentum; sed ubi me poscere vultum
Per «barbam» voluit, sat novi, quale lateret
Virus in hoc dicto. Postquam sublata figuram
70Expandit facies, pulcherrima turba volantum
Jam mihi quaerenti sese praebere videndam
Destitit, et parum adhuc tuto est inspecta BEATRIX
A me oculo. — Illa feram, natura duplice, et unam
Versa tuebatur. Nivei sub tegmine veli,
75Transque oram viridem, plus se ipsam vincere priscam
Ipsa videbatur, quam alias, quum erat incola terrae.
Hic mihi subjecit stimulos vis tanta doloris,
Ut, quae cunctarum rerum me maxime amore
Torsit, cunctarum foret invisissima rerum
80Conscia tam dirus mihi pressit pectora morsus,
Ut victus caderem; et, qualem me fecerit, ipsa,
Quae dederat causam, novit. — Quum in pectora virtus
Mi rediit, super astantem, quae prima reperta est
Sola mihi mulier, vidi, quae ajebat: «Inhaere,
85Meque tene»; tenus atque gulae me in fluminis undam
Traxerat, et raptans post se, levis et levis ibat
Innans ut radius. Sed ubi prope ripa beata
Affuit: «Asperges me!« ita dulce audita sonare
Est vox, ut memorare mihi vel scribere non sit.
90Expandit geminos mulier formosa lacertos
Atque meum est complexa caput, mersitque quod undam
Sorbendam fuerat jussum demittere plenis
Faucibus: atque inde ereptum totumque madentem
Duxit, ubi choreas agitabant quattuor ore
95Pulchro matronae, quae me texere lacertis.
«Nos sumus hic nymphae,» dicebant, «sidera in alto.
Jam prius in terras quam esset delapsa BEATRIX,
Nos illi famulas dederat regnator Olympi.
Illius ante oculos nos te ducemus acutos;
100Sed tibi jam reddent visus, ut, quod latet intus,
Jucundum aspicias lumen, tres, quae inde propinquae
Altius interiora vident.» Sic voce canentes
Cœperunt. Exin me secum ad pectora gryphi
Duxerunt, ubi constiterat conversa BEATRIX
105Ad me, sic fatae: «Ne oculos intendere parce;
Nos te lucentes juvat ante locasse smaragdos,
Unde tibi est jaculatus Amor sua cognita tela.»
Milia me ardorum quavis magis incita flamma
Compulerant oculis oculos spectare micantes,
110Qui tamen in gryphum defixo lumine stabant.
Ut sol in speculum, pariter radiabat in illam
Natura duplex animans, ratione modoque
Multiplici. — Ut me res haec admiranda stupentem
Fecerit, o lector, reputa, tunc quum ipse videbam
115Hunc stare, inque oculis varium apparere tuentis.
Dum mens gustabat mihi laeta et plena stuporis
Illam, quae, quo plus saturat, plus esca sititur,
Tunc mihi, de solio testatae se esse supremo,
Occurrere aliae coram tres ordine Divae,
120Carminibusque suis simul adjuvere choreas
Angelicis. «Converte tuos, converte, BEATRIX»,
Cantabant, «oculos sanctos fidumque tuere,
Qui te visurus tot passibus ardua vicit.
Da nobis veniam hanc, tuaque huic fac ora reveles,
125Quae celas. O aeternae vis vivida lucis!»
Ecquisnam usque adeo sub Pindi expalluit umbra,
Aut Aganippei potavit fluminis undam,
Qui non mente hebeti, ingenio videatur inepto,
Si te, qualis eras, studeat, describere, in illa
130Ora, ubi te resonans concentibus aether obumbrat,
Quum tua se facies dissolvit in aëra apertum?