1Alter post unum dum sic per marginis oram
Ibamus, «caveas,» mihi dulcis saepe magister
Dicebat; «studiosa juvet te cura monentis.»
Sol mihi dextrum umerum feriebat lumine et omnem
5Occasum clarans mutabat caerula caeli
Candidus; et mage candentes ego corporis umbra
Fingebam flammas; atque hic quoque milia vidi
Umbrarum, indicium tantum quae mente notabant.—:
Atque haec causa fuit, cur cœpit quisque rogare,
10Quis sim, atque alternis: «Non iste est, dicere, corpus—
Fictum.» Dein propius, prout est data copia, versi,
Usque magis certam sunt rem cognoscere adorti,
Deseruisse locum veriti, quem possidet ignis.
«O tu, qui extremus, non quod pigra membra retardant,
15Incedis, sed quod te fors reverentia vincit,
Da mihi responsum flammisque sitique perusto,
Nec mihi duntaxat; namque id sitit ista caterva,
Plus quam Indi, AEthiopesque algentis munera rivi.
Dic nobis, quae causa subest, cur parietis instar
20Solem defendis, veluti si in retia mortis
Nondum etiam intrasses?» — Quaedam sic umbra locuta est;
Et dicturus eram, quis sim, nisi visa repente
Res alia ac necopina sua novitate stupentem
Me defixisset. Medio nam in calle vomente
25Flammas, huic genti gens obvia fronte ruebat,
Quae me suspensum tenuit. Video undique quamque
Umbram ibi festine venienti occurrere et unam—
Quamque sibi alternis partirier oscula raptim,
Nec remanere, brevi contentam pignore amoris.
30Non aliter nigrum in campis formica per agmen
Os ori alterius jungit, quum forte cupido
Fert iter et casus comitum novisse suarum.
Et simulac visum est congressum solvere amicum,
Ante prior passus quam illac transmittat euntes,
35Singula quaeque novam per se superare laborat
Gentem, clamando elate «Sodomam atque Gomorram»;
Et nova gens contra clamabat pectore toto:
«Pasiphae vaccam ingressa est, ut taurus in iram
Lascivae irrueret.» Dein pennis alta secantum
40More gruum, dum pars montes petit una Riphaeos,
Altera arenosas terras, ea frigus, et ista
Effugiens solem; pergit gens altera, adestque
Altera; deinde iterum in lacrimas cantusque priores
Ibat clamoresque, prout plus quamque decebat.
45Deinde mihi accessere iterum, velut ante, rogantes
Quae prius astiterant, intentaeque ora tenebant.
Tum qui bis vidi studium, quod gratius esset,
Sic cœpi: «O animae secura pace potiri,
Adveniente die, certae; nec acerba, nec aevo
50Plena remanserunt illic mea membra, sed ipse
Mecum haec portavi cum sanguine et ossibus istuc.
Hinc ego conscendo, ne caecus me implicet error
Praeterea. Mulier superis in sedibus astat,
Hanc mihi quae exorat veniam, et mortale per orbem
55Ipse fero vestrum. Sed major vestra cupido
Sic fiat saturata cito, ut domus hospita caelum
Sit vobis, ubi abundat amor, multoque patescit
Amplius huic spatium, qui sitis, dicite, ut ultra
Progrediar scriptis; et quaenam est illa caterva,
60Quae sic post vestrum fertur pede praepete tergum?»
Non aliter montanus homo stupet inscius ore
Turbato mutusque haeret spectaculo, ubi urbem
Et rudis et ferus ingreditur, quam quaelibet umbra
Portento excussa est. Sed postquam exempta stuporis
65Sarcina, qui subito generoso in corde virorum
Intepet: «O te», inquit, «felicem, quae umbra rogarat
Me prior, ex nostro quae exportas litore vitae
Notitiam, ut vivas melius. Vestigia nostra
Quae gens non sequitur, malefacto offendit in illo,
70Per quod se audivit ‹reginam› a plebe vocari
Caesar, in opprobrium, curru victore triumphans.
Quare clamantes ‹Sodomam› dant terga citato
Cursu, quodque audire fuit, sibi quisque fatendo
Exprobrat, atque rubore suo flammam adjuvat ignis.
75Semina sunt labis nostrae ex capite Hermaphroditi
Orta; ast humanae quod nos praepostera legi
Praetulimus, nostrum sectantes more ferino
Ingenium, legitur nobis abeuntibus in nos
Illius nomen, quo infamia nostra notatur,
80Belua quae inventa est referentibus ora juvencae
In textis. — Nunc scis, quae nobis acta fuerunt,
Et quae noxa egit sontes. Si forte requiras,
Qui simus, nomenque simul cujusque reposcis,
Non vacat id fari, nec scirem. Ast ista cupido
85Per me manca tibi fiet. Nam nomine Guinus
GUINICELLUS ego dicor, jamque abluo sordes,
Quod prius indolui, potius quam extrema manerem.»
Quales, tristitia orbatum exagitante Lycurgum,
Prosiluere duo visa genetrice gemelli:
90Talis ego, at tantum non ausim, nomine nostri
Audito patris et reliquorum, quos tulit aetas
Eximios vates, qui dulci carmine amores
Tam culti cecinere suos. Ego mutus, et absque
Auditus sensu steteram defixus in isto
95Uno haesique diu pendens, nec, cautus ab igne,
Accessi propius. Postquam saturata videndo
Nostra acies fuerat, quae vellet, cuncta spopondi
Haec me facturum, confirmans plurima verbis,
Cuique animo factura fidem.» — At sic incipit ille:
100»Ut didici auditu, post te vestigia linquis
Talia et usque adeo clara, ut nec flumina Lethes
Haec abolere queant, aut offuscare nigrore.
At tua si verum juravit fida loquela,
Dic mihi, cur tua dicta oculique et gestus amorem
105In me praeportant tantum?— Huic ego talia contra:
«Dulcia, quae quondam cecinisti, carmine, quaeque
Tam sunt duratura diu, quam lege recenti
Musa diu utetur, pretiosa et cara futuris
Scripta tua efficient.» «O frater, quem tibi monstro,»
110(Et digito prae se stantem mi ostenderat umbram)
«Maternae fuit hic linguae faber optimus», inquit.
«Praestitit hic cunctis, teneros seu lusit amores,
Tradidit aut scriptis romantica lege solutis;
Et sine sponte loqui stultos, qui anteire putarunt
115LEMOVICANUM. Mos est his tollere vultum
Plus ad rumorem, quam mente expendere verum;
Sic prius offirmant animum, quam audire laborent,
Quid ratio quidve ars poscant. Sic multa vetusto
Ex aevo stupuit GUITTONEM turba, secuta
120Vulgata, inque diem crescentia murmura famae,
Illum laudando; verum certamine in isto
Plures de nostris illum ostendere minorem.
Quod si tanta patet privo tibi gratia, ut intres
Claustrum, ubi Christus adest collegi maximus abbas,
125Dic Pater, huic, noster pro me, quoad indiget usus
Pro nobis mundo hoc in nostro, qui abstulit omne
Peccandi arbitrium nobis.» Dein, forte daturus
Ipse locum astanti, per flammae incendia fugit,
Assimilis pisci per aquas fundi ima petenti.
130Paulum ego monstrato accessi, me discere aventem
Illius nomen testatus corde parasse
Huic gratam in nostro sedem. — Tunc liber ita infit:
«Tam mihi dulce venit, quod comi voce rogasti,
Ut neque ego possim, nec sit celare voluntas,
135Quod petis. ARNALDUS dicor, qui ploro modisque
Cantito flebilibus, simulatque ego mente recordor,
Quo me praeteritae duxit dementia vitae.
Jamque dies mihi tam sperata videtur adesse.
Nunc per Virtutem te oro, quae scandere scalas
140Dat tibi supremas, ut fausto tempore nostri
Sis memor angoris.» Dein purum se abdit in ignem.