CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Purgatorium — XXIX

latín

1At canere insistens, ceu percita amore puella,
Hymni sub finem numeros modulata: «Beati«,
Addebat, «quorum sunt vitae crimina tecta.«
Ac veluti nymphae, quae solae umbrosa vagantur
5Per nemora, hae cupidae solem vitare, tueri
Illae; tunc amnem contra vestigia movit
Per ripam. Brevibus gradientem ego passibus aeque
Passibus hanc brevibus propius sectabar; et inter
Ipsius atque meos centeni vix hanc passus
10Intererant, quum sic sese ripa utraque torsit,
Rursus ut Eoae mihi sit plaga reddita lucis.
Nec multum progressus eram, quum haec arbitra nostri
Ad me oculos vertit: «Frater, nunc aspice et audi,»
Inquit, et ecce cito percurrens omnia splendor
15In silva ingenti illuxit, ut mente manerem
Ambigua, an fulgur caelo vibraret ab alto.
Sed quoniam fulgur subito pervadit abitque,
Isque diu durans magis et magis igne micabat:
«Quidnam hoc?» dicebam versans sub pectore multa.
20Perque coruscantem gratum melos aëra fundi
Audieram. Quare sanctae tulit impetus irae
Audax me facinus primae incusare parentis.
Namque ubi parebant tellus caelumque profundum,
Femina sola, modo vitales edita in auras,
25Haud remanere diu velamine passa sub ullo est,
Sub quo stare pia atque aequa si mente tulisset,
Illa ego, quae fando nulla aequat gaudia lingua,
Multo ante hausissem optatisque diutius essem
Functus. — At aeternae dum tot dulcedinis ibam
30Inter primitias animo suspensus et haerens,
Proptereaque magis perfundi pectus avebam
Laetitia, ante oculos aër, velut excita flamma,
Sub viridi micuit ramorum tegmine, et aure
Teste sonum dulcem ceu cantum audire videbar.
35Aonides castae, si insomnes ducere noctes
Unquam sustinui per vos et frigora et aspram
Esuriem, me vera monet vos causa vocandi.
Hic opus, ut totis Helicon in me influat undis,
Atque choro Uranie det opem stipata sororum,
40Includam ut numeris meditanti maxima rerum.
Ulterius paulo fallebat, imagine fingens
Quattuor arboreas ex auri divite massa
Plantas, quod multum spatii nos inter et ipsas
AEquor erat medium. Sed quum fuit ire cupido
45Sic illas contra, ut, quod inest commune, fideles
Eludens sensus, ob longius intervallum
Vi non deficeret propria, haec vis intima causas
Inquirens veras me candelabra tuentem
Falsum animi admonuit, vocesque «Hosanna!« canentum
50Personuisse nemus. Pulchrum decus undique flammis
Desuper ardebat melius, quam luna sereno
Caelo sub noctem mediam pleno orbe coruscans.
At mente attonitus tota cari ora petivi
VIRGILII et vidi mihi respondere stuporis
55Non minus hunc oculis fassum fulgore gravatis.
Deinde iterum quaesivi acie miracula rerum,
Nos circa usque adeo tardo pede visa moveri,
Ut minus incessu nova nupta videnda veniret
Tardo. Ast increpitans mulier sic ore locuta est:
60»Cur ardes inhians in vivas pascere luces
Victus amore oculos uno, et quae pone sequuntur,
Negligis?» — Huc multam tum vidi accedere turbam,
Non secus atque duces, indutam vestibus albis;
Talis et hinc candor nunquam fuit. Unda micabat
65Laeva ex parte repercutiens, laevam mihi costam
Defigenti oculos, si consultare tulisset
Mens speculum. Utque meam potui sic stringere ripam,
Ut me interjectus tantum disjungeret amnis,
Substiti, ut inspicerem melius, praeterque meantes
70Ire faces vidi, linquentes aëra pictum.
Post se, peniculis similes deducere tractus
Edoctis varios. Per quas in parte superna
Hunc distinguebat septemplice sparsa colore
Fascia septemplex, veluti sol candidus arcum,
75Et Phœbe zonam. Haec retro vexilla micabant
Ultra oculi vires, et, quantum cernere quivi,
Distabant bis quinque gradus extraria signa.
Sub tanta caeli specie, quam carmine dico,
Deinde quater seni seniores pergere bini
80Sunt visi. His rutilos cingebant lilia crines;
Et simul ore omnes: »O tu bene nata,« canebant,
«Adam inter natas! Bene nataque tempus in omne,
Ornamenta animae, queis tu, pulcherrima, praestas.»
Ast ubi me contra flores et gramina liquit
85Libera, seque aliam immisit gens tota per oram,
Ut lux in caelo lucem comitata secundat,
Bis duo post turbam venere animalia, fronde
Cincta caput viridi. Bis trinas singula tergo
Gestabant alas, et erant per corpora plumae
90Plenae oculis, quales, si viveret, Argus haberet.
Non vacat istorum formam describere versu,
Lector; cura premit major, nec largius isti
Indulgere queo; hasque feras depingere doctus
Ezechiel adeundus erit, qui vidit ab Arcto
95Nubibus has ventisque atque igne irrumpere adactas,
Quales invenies illic, hic cernere tales
Fas erit, excipias, quas se vidisse Joannes
Alas testatur mecum, non consonus illi.
Quattuor has inter quod restitit intervalli,
100Hoc geminis instructa rotis quadriga tenebat
More triumphali; hanc gryphus cervice trahebat;
Sublatasque alas gryphus tendebat utrimque
Inter lemniscum medium bisque ordine trinos,
Laederet ut neutros, dum finderet aëra pennis.
105Tantum ascendebant, oculi ut servare nequirent
Sublati. Quoad ales erat, membra aurea habebat,
Cetera lucebant albentia murice mixta.
Non quem Scipiades, non quem Induperator agebat
Augustus, tanto currus te, Roma, decore
110Dimisit laetam; sed currus Solis ad istum
Esset opum pauper; toto qui tramite aberrans,
Supplicibus votis terra implorante salutem,
Arsit ab igne Jovis, quem altae vis egerat irae
Justa satis. Dextramque rotam tres, agmine facto,
115Cingebant Divae atque in gyrum membra movebant,
Nectentes choreas: quarum una colore rubebat
Tanto, ut vix possis ipsam internoscere ab igne;
Altera par viridi carnes atque ossa smaragdo
Fulgebat; nivibus non tactis tertia habebat
120Par decus: atque modo nivea ducente choream,
Et modo punicea, sum visus cernere adactum
Istius ad numeros citius vel tardius agmen.
Bis geminae a laeva vestitae murice ovantes
Plaudebant, monstrante illa, cui lumina trina
125Munivere caput. — Prope totum nexibus orbem
Tractatum, vidi binos sub dispare veste,
Spectandos pariter gestu et gravitate decora,
Longaevos; unusque horum sese ore ferebat
Hippocratis socium, cui, quae carissima ducit,
130Tradiderat quondam curanda animalia mater
Natura; ast alium contraria cura notabat.
Hic ensem rutilum crispabat cuspide acuta,
Ut mihi cis rivum quateret formidine membra.
Exin bis geminos humili sub imagine vidi.
135Solus post omnes ibat vir maximus aevo
Dormitans facie arguta. Haec capita incluta septem
Gestabant vestes ut primae turba cohortis;
Non tamen his sacram cingebant lilia frontem,
Verum et purpurei flores et mixta rosarum
140Gratia: quique oculus modice distasset ab ipsis,
Igne supercilium cunctis ardere putasset
Juratus. Sed ubi me contra advenerat axis,
Auditum est tonitru; dignusque exercitus ille,
Qualis qui ulterius prohibetur tendere gressu,
145Cum primis pariter signis pede substitit illic.

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Purgatorium — XXIVDivina Comoedia — Purgatorium — XXV →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Purgatorium — XXIX
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-purgatorium-xxix--dantes-alagherius-c3229d
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Purgatorium — XXIX», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-purgatorium-xxix--dantes-alagherius-c3229d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.