CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Purgatorium — XXIV

latín

1Nec pes sermonem, nec lentius ire jubebat
Sermo pedem; sed nos fantes properare vicissim,
Ut vento ratis acta bono. Et quae functa secunda
Morte videbantur simulacra carentia succo,
5Per caveas cujusque oculi traxere stuporem,
Ut sensere, auras me ducere corpore vivo.
Atque ego sermonem insistens: «Haec serius, inquam,
Forsitan alterius causa conscendit Olympum.
At dic, si notum est, ubinam PICCARDA moratur?
10Dic, num quem videam, quem dignum rere notatu?»
Isque: «Soror mea, quae sita erat pulchram inter et inter
Sanctum, ut nescirem, qua primum hanc laude notarem,
Laeta inter Superos serto jam cincta triumphat.»
Talia voce prius reddit; dein: «Nemo vetatur
15Nomine quemque suo, quoniam jejunia vultus
Emuncti macie jam delevere figuram,
Signare. Hic» (digitum et tendit) «BONAJUNCTA vocatur
LUCCENSIS. Sed quae reliquis magis arida pallet,
Illius est facies, cui sancta ecclesia quondam
20Sponsa fuit, quique est retro: Fuit ille TURONIS,
Anguillas qui Volsinienses purgat in albo
Exstinctas vino; ventrem modo luget inanem.»
Et multos alios ostendit, nomine quemque
Appellans proprio, non dedignantibus illis,
25Sic ut me obscuro nemo signaverit actu.
Vidi UBALDINUM PILENSEM dentibus aspris
Incassum utentem, superante cupidine edendi;
Et te, BONIFACI, quem multae examina gentis
Narrabant pavisse pedo; et te, MARCHIO, vidi,
30Cui quondam urbs Livii spatium indulsisse bibendi
Fauce minus sicca fertur, licet aridus esses
Usque adeo, ut nunquam vino satiatus abires.
Utque aliis qui alium praefert, sic nostra morata est
Mens in LUCCENSI solo, quem nosse putabam
35Me melius; sed nescio, quid secum ille fremebat
Audieramque illic «GENTUCAM», ubi vulnus inhaesit
Ultoris, quod sic miseros depascitur artus.
«O anima», huic dixi, «quae tam studiosa videris
Colloquii nostri, fac, quaeso, ut plenius aure
40Dicta tua accipiam, teque exple meque loquendo.»
«Femina jam nata est, atque haec velamine nondum
Utitur,» ille infit, «per quam tibi dulce manere
Urbe erit in nostra, hanc plures utcunque reprendant.
Perges id monitus: si, quem misi ore, susurrus
45Attulit errorem, id pariter te vera docebunt.
Sed dic, num videam hic illum, qui carmina primum
Intulerit nova, et altisono sic incipit ore:
‹O, quae, quid sit amor, sentitis mente, puellae›.»
«Ille ego sum», dixi, «qui, quod vis spirat amoris,
50Signo, et quo ille modo sensus in pectore dictat,
Saepius hoc scribo.» «O frater, nunc cernere nodum
Fas est, qui scribam, GUITTONEM, meque repressit.
Nunc didici, cur vos dictantem pone secuti,
Stringitis hunc vestris pennis, nec contigit unquam
55Ausis id nostris. Et qui mage finibus illis
Prosilit, ut placeat, quam longe differat unus
Atque alius stilus, ille minus vidisse putatur.»
Haec quasi contentus factoque hic fine quievit.
Ut genus alituum propter Nili ora sonantis
60Hibernans, sese interdum simul agmine stipat,
Deinde magis propere nubes longo ordine tranat:
Sic, quae gens aderat, verso properantius ibat
In me ore, ob maciem studiumque levissima cursu.
Utque vir a multo succussu lassus, abire
65Fert patiens comites, jam lentis passibus usus.
Donec se effundat pectus quatientis anhelum
Vis follis: sic est passus transire FORESES
Sanctum agmen; verum ille retro post terga secutus:
«Quando erit, ut rursus mecum tua sensa loquentem
70Te videam?», ajebat. — Scitanti ego talia contra:
«Quid mihi adhuc superet vitae, haud est scire potestas;
Sed mihi tam cito non fuerit loca in ista reverti,
Quin prius ad ripas me adducat justa cupido.
Nam magis inque dies, quam sum sortitus habendam
75Pro patria, tellus se quavis dote bonorum
Nudat, et excidium sibi triste parare videtur.»
«Nunc i,» respondit; «namque ausum plura nefanda,
Et magis infamem mihi cauda est cernere equina
Raptatum ad valles, ubi non est copia culpae
80Unquam delendae; nam quo plus belua passus
ingeminat, tanto velocius incita fertur,
Donec eum caedit corpusque exsangue relinquit
Disruptum fœde. Non multis orbibus illa
Volventur» (vultumque oculosque ad sidera vertit),
85»Quum manifesta tibi venient, quae plurima fari
Nunc vetor. At maneas; nam magno hic tempora constant,
Quaec nimis insumo, dum sic simul ire cupido est.»
Qualis eques socios equitantes praepete cursu
Praevertit, primumque petit, stimulo actus honoris,
90Certamen: talis multo majoribus ille
Saltibus excessit. Sic inter utrumque poëtam,
Quos tota eximios suspexit terra magistros,
Jam super unus eram. Ast ubi nostra evaserat ante
Ora ita, ut hunc oculi possent captare sequaces,
95Ut mens verba prius, gravidos quum cernere visus
Alterius pomi ramos, plenosque vigoris
Quae non longe aberat, nam tunc modo temporis illuc
Lumina transtuleram. Prospexi utrasque sub ipsa
Tollentem palmas populum, cupido ore frementem
100Nescio quid frondes adversus, more modoque
Infantum desiderio luctantium inani,
Qui rogitant, et queis non dat responsa rogatus,
Quoque magis stimulis inhiantes pungat acutis,
Alte suspensum certat retinere, quod optant,
105Nec tamen abscondit. Dein tota caterva recessit,
Ut quae falsa animi est; et nos devenimus illam
Sub plantam, quae tot lacrimasque precesque refutat.
«Ferte gradum ulterius, neve isti accedite plantae;
Lignum est hinc supra, quod dentibus Eva momordit,
110Haec illa sata planta fuit.» Sic nescio, quiddam
Insonuit frondes inter. Quare agmine juncto
VIRGILIUS STATIUSque et ego discessimus inde,
Radentes latus ad caelum se vertice tollens.
«Volvite quisque animo devotae robora pubis
115Prognatae nebula, quae vino expleta epulisque
Pectoribus geminis», dicebat, «THESEA duro
Bello oppugnarunt; et Judae sanguine cretos
Tam molle ad potum fassos se pectus habere,
Quare istis. GEDEON non est comitantibus usus,
120Collibus ex Midian quum se conjecit in hostes.»
Sic praetergressi ex geminis nos legimus unam
Oram, et multa gulae venerunt crimina ad aures,
Queis miserum accessit lucrum. Dein calle potiti
Et lato et solo nos plus quam mille vagati
125Passus defixis animis contendimus ultra
Muti omnes. — «Quid vos curarum, o pectora trina,
Sic versat?» subito necopinus venit ad aures
Hic sonitus. Quare, ceu belua territa et excors,
Excutior tolloque caput, quum cernere averem
130Haec fantem; et nunquam vidi igne rubescere tanto
Seu liquidum vitrum, sive in fornacibus aera,
Ut quendam aspexi dicentem: «Scandite in altum,
Si vos fert animus, nam opus est huc flectere gressum;
Hac iter est illis, qui exoptant pace potiri.»
135Illius aspectus mihi ademit lumina visus;
Quare doctores respexi, ut qui pede vocem
Demonstrantis iter sequitur; qualisque, propinqui
Nuntia Luciferi, sub Maji tempora spirans
Tota halat praegnans herbis et floribus aura;
140Tali percussam venti mihi flamine frontem
In medio sensi, et jactatae verbere plumae,
Quae simul ambrosiae jucundum afflavit odorem;
Atque hausi has voces: «O terque quaterque beati,
Gratia queis tantum dat luminis, ut malus ardor
145Suavia captandi, haud nimia hos fuligine laedat,
Esuriem justo semper moderamine passos.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Purgatorium — XXIIIDivina Comoedia — Purgatorium — XXIX →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Purgatorium — XXIV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-purgatorium-xxiv--dantes-alagherius-b918fe
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Purgatorium — XXIV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-purgatorium-xxiv--dantes-alagherius-b918fe.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.