CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Purgatorium — XXIII

latín

1
Per viridem frondem dum lumina fixa tenebam,
Qualis qui volucrem vestigans corpore parvam
Insumit vitam, qui aderat, plus quam pater, inquit:
Fili, jam molire viam, nam tempora jussa
5AEquum est partiri melius. Non segnior ora,
Atque pedem verti stringens utrumque poëtam,
Sic fantem, ut properans dispendia nulla laboris
Sentirem. Ecce autem singultibus interruptum
Carmen: Labra mea, o Domine! atque hoc voce sonoque,
10Qui gratum simul et simul instillabat acerbum
Sensum. «Care pater,» cœpi, «quod venit ad aures,
Quidnam est?» Isque mihi: «Simulacra errantia circum,
Forsitan ut solvant, quae se debere fatentur.»
Ut, qui haud expertes curarum per loca vadunt
15Extera, sunt soliti, haud nota adventante caterva,
Qui, dum praetereunt, transversis quemque tuentur
Luminibus, nec stant; sic ad nos ocius illa
Adveniens abiensque animarum turba stupebat
Haud hiscens habituque pia. His cava lumina taetra,
20Pallida erat facies, macie attenuataque tanta,
Ut cutis a rigidis desumeret arida formam
Ossibus. Haud credo tam extrema pelle minutum,
Quum magis urgeret victus penuria egentem,
Tabe ustum tanta traxisse ERYSICHTHONA corpus.
25Tum mecum haec reputans: «En, quae devicta recessit
Gens, Solyma amissa, postquam sua viscera natum
Dente Maria avido, esurie superante, petivit.»
Namque ubi erant oculis sedes, utrimque patebat
Forma annellorum, quos gemma reliquit inanes.
30Utque hominum in vultu mutilata parte legendus
Esset ‹omo›, media apparebat litterae imago
Duodecimae. — Quisnam hoc credat, spirantis odorem
Aspectum pomi, rabie dum torquet edendi,
Labentemque undam (ignarus, quanam accidat arte)
35Hos dare ita affectus? Stabam defixus in isto
Portento, quidnam in venis jejunia spargat
Talia. Namque hujus tabis, tristisque latebat
Squamae causa mihi. En capitis quaedam umbra profunda
Ex cavea in me oculos vertit, totumque pererrat.
40Dein voce inclamat: «Quae te mihi gratia reddit?»
Nunquam istum exterius potuissem nosse tuendo;
At voce id patuit, quod deletum ille ferebat.
Hac face cognitio penitus mihi tota revixit
Mutati aspectus, agnovique ora FORESIS.
45»Parce, ah parce tuam dubitando obtundere mentem,
Quod scabies pellis mihi turpat adusta colorem,
Et mihi deficiunt artus; at vera fatere
De te», dicebat. «Da, quaeso, discere, quae sint
Illae animae geminae, comitesque ducesque viarum:
50Ne taceas.» «Tua mi facies expresserat olim,
Pallida morte tua, lacrimas, modo fundere fletus
Non minus hortatur; sic te dat torta videndum.
Quare per Superos oro, quid dissecet artus
Sic tibi, tu narra; ulterius neque coge profari
55Attonitum, nam me male respondere paratum
Efficiunt aliae curae, quae corde redundant.»
Isque mihi: «AEterna virtus ex mente cadenti
Se insinuat lymphae et plantae post terga relictae,
Per quam sic tenuor. Quam cernis, tota caterva,
60Quae canit illacrimans, quoniam sine more voraci
Indulgere gulae studuit venata sapores,
Usta fame atque siti hic iterum fit tempore sancta.
Dulcis odor pomi, simul et labentis aquai
Splendor, qui rorat virides aspergine frondes,
65Potandi ardorem rabiemque incendit edendi.
Nec tantum semel emenso renovatur in orbe,
Pœna; ego dicebam pœnam, at foret ista vocanda
Solamen nobis; nam nos trahit ista cupido
Ad lignum, quo ductus erat, qui diceret ‹Eli›
70Vultu alacri, Christus, quum prodiga vena cruoris
Persolvit pretium atque hominum genus omne redemit.»
Huic ego tum dixi: «Quo ex tempore vita, FORESIS,
In melius conversa tua est, mundumque reliquit,
Tempus ad usque istud nondum sol quinque reduxit
75Annos. At tibi si peccandi copia finem
Ante habuit, fausti quam accesserit hora doloris,
Quis dat posse Deum complecti rursus amicum?
Quomodo tam subito potuisti ascendere ad istum
Orbem? Nam rebar multo inferiora tenentem
80Me te offensurum, atque ubi tempore tempora pensant.»
Isque mihi: «Tam mox absinthia dulcia pœnae
Potatum adduxit lacrimis mea NELLA profusis
Absque modo, precibusque suis suspiria miscens
Carcere me abstraxit, qui absumit tarda manentes
85Tempora, nec reliquos passa est me tangere flexus.
Haec peramata mihi, nunc me viduata puella
Tanto plus est cara Deo dilectaque, quanto
Plus sola est, sanctos quae praeferat integra mores.
Nam quae Sardois Barbajae in montibus exstant,
90Plus in femineo sexu sese esse pudicas
Ostendunt, quam nunc Barbajae, ubi nostra relicta est.
Quid dicam, o dulcis frater? Procul hora futura
Non est, quum ex cathedris templi interdicta tonabunt,
Queis Florentinae perfricta fronte puellae
95Pectora cum mammis nuda ostentare vetentur.
Quaenam Barbarico aut Pangaeo in litore nata,
Ut corpus tegeret, monitis cogenda minisque
Censurae fuerit? Si oblitae frena pudoris
Certe compererint, quid velox cogitet ipsis
100Funesti caelum, jam ululatibus ora paterent.
Quod si mens praesaga mihi haud hic falsa volutat,
Tristities aegras absumet dira, priusquam
Induat ora pilis, somnum a solamine cantus
Qui capit in cunis. Sed nunc, oro, effice, frater,
105Ne me suspensum teneas; da discere, qui sis;
Aspice, non modo ego, sed gens haec omnis in uno
Defixa obtutu est, ubi solis lumina velas
Unus.» — Ego contra: «Memori si mente putabis,
Quis fueris mecum, quo tecum cognitus usu
110Ipse tibi fuerim, in praesens meminisse pigebit
Nunc quoque. Me nuper victu deduxit ab illo,
Qui me praecedit, quum vobis visa rotunda est
Illius soror», atque altum digito indice solem
Monstravi. «Hic noctis per lurida regent profundae,
115perque animas vera defunctas morte reduxit
Corpore me hoc vero constantem, istumque secutum.
Hic me consiliis scandentem hujusque meantem
Circum orbes montis, qui passu incedere recto
Vos docet insani male tortos turbine mundi,
120Traxit, et is comitem spondet mihi se esse futurum,
Donec deveniam loca, ubi invenienda BEATRIX
Est mihi: et hic isto comite et doctore carendum est.
Atque is, qui mecum promissis utitur istis
Hic, est VIRGILIUS», libuitque ostendere turbae
125VIRGILIUM; sed quae nos propter obambulat umbra,
Illa eadem est, per quam tremefacta remugiit omnis
Regni hujus rupes, quae illam sua jussit habere.

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Purgatorium — XXIIDivina Comoedia — Purgatorium — XXIV →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Purgatorium — XXIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-purgatorium-xxiii--dantes-alagherius-0550b3
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Purgatorium — XXIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-purgatorium-xxiii--dantes-alagherius-0550b3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.