1Summus desierat sapiens oculosque tenebat
In me defixos, an praeferrem ore quietem
Expletus; sed ego, nova quem sitis exstimulabat,
Praeterea, tacui lingua, mecum ista locutus:
5»Quae sine more illum rogito, fortasse gravabunt.»
Verum instar patris veracis, ubi ille timentem
Dicere me cupidum sensit, quae corde premebam,
Fando animum mihi restituit, sic farier auso:
«Tale meis oculis tua lux dat lumen habere,
10Ut nitide cernam, quicquid tua proferat et mi
Describat ratio. Quare, pater optime, amorem,
Quaeso, demonstra, factorum quem esse bonorum
Cunctorum semen dicebas atque malorum.»
«In me fige oculos mentis», respondit, «acutos,
15Caecorumque error, ductorum qui vice fungi
Audent, sat tibi apertus erit. Qui promptus amare
Est natura animus, versatur mobilis omnem
Ad rem, quae placeat, simulatque hunc blanda voluptas
Excitat atque agere hortatur; neque imagine inani
20Se falli sensus testatur, et efficit, ut mens
Huic sese intendat, vobisque hanc explicat intus
Sic, ut ad hanc animum attrahat. Hic si inclinat ad ipsam
Conversus, fit amor, potius natura vocandus,
Quae vos jucunda rursus dulcedine vinctos
25Occupat insinuans. Exin ut tendit in altum
Flamma suam ob formam, quae illuc ascendere nata est,
Plus ubi materies, sub qua est durare, putatur;
Sic desiderii, quod vis movet intima, captus
Intrat claustra animus, nec tempore desinit ullo,
30Nec requiem patitur, donec potiatur amato.
Nunc tu, quam vera longe a ratione ferantur,
Qui genus omne aestus in se laudabile dicunt,
Nosse potes; nam forsan amor bonus esse videtur
In se; at cera licet bona sit, non omnia signa
35Esse tamen bona jurabis.» — «Tua verba meumque
Ingenium non unquam abiens docuere rogantem,
Quid sit amor», dixi. «Verum tua dicta relinquunt
Me magis incertum; quoniam si extraria amorem
Objiciunt nobis animusque alio pede nescit
40Pergere, seu dextra incedat sive ille sinistra,
Et culpa vacat et merito.» — Tunc insuper ille:
«Quae videt hic ratio, possum tibi dicere, et exin
Quaere BEATRICEM, fidei quae dogmata callet.
Quaevis forma, sua quae stat re praedita, quaeque
45Secta a materia est, atque huic se jungit et haeret,
Virtutem amplexa est propriam, quae contigit uni
Ingenerata sibi, quae si non exit in actum,
Non quit sentiri et, nisi per quae facta patescunt,
Non demonstratur, veluti se vivere planta
50Non nisi per virides frondes ostendere posset.
Quare mortalis nescit, qua ab origine menti
Primae notitiae occursent, nec qua illa cupido
Blanda petens, quae prima animo exoptanda recursant,
Quaeque insunt nobis, sicut flaventia mella
55Stipandi studium est apibus; verum illa libido
Prima caret merito, nec nobis dedecus infert.
Nunc vis innata est homini, cui quilibet alter
Sese amor adveniens accommodat, et datur ipsi
Consulere atque tenere assensūs limina prima.
60Ex hoc principio procedit causa merendi,
Prout bene, vel male progenitos admittit amores
Et cernit. Virtus haec libera, et insita nobis
Natura, patuit doctis, qui inquirere amarunt,
Quae sit norma boni moris, quid poscat honestas.
65Quare demus, amore homines non posse carere,
Intus qui exsurgit, veluti sit amare necesse,
Semper inest vobis illum retinere potestas.
Ista BEATRICI virtus praeclara videtur
Vis esse arbitrii sibi libera, nescia vinci
70Fac mente id teneas, ubi sit memorare libido.»
Ferme concubiam sub noctem luna morata
Suadebat nobis stellas minus esse frequentes,
ingenti similis situlae, quae tota flagraret:
Et contra caelum visa est extendere cursum
75Illuc per colles, quos sol flammantibus urit
Telis, Romanus quum prospicit accola flammas
Sardoos inter Corsosque illabier undis.
Comis at, Andaeo quae dat clarescere pago
Umbra adeo, ut cunctis hoc Mantua praeferat unum,
80Ponderibus positis, quibus illum saepe gravaram,
Ibat. Ego, cui jam rerum manifesta patebat
Scitanti ratio, collecta messe, quietus,
Ut qui desipiunt summo torpore premente,
Ibam, ast ista mihi est nubes ablata veterni
85Ilico, ubi advenit populus post nostra volutus
Terga occursurus. Qualemque Ismenus et amnis
Asopus noctu vidit matrumque virumque
Effusam cursu turbam numeroque frequentem
Dummodo Thebani Lenaei patris egerent;
90Talia falcato lustrabant agmina circlum
Hunc passu, quae, prout vidi venientium in ore,
Mens bona, justus amor cursum celerare jubebant.
Advenere cito, namque ingens illa caterva
Ibat praecipitante gradu, binaeque praeibant
95Effusae in lacrimas clamantes altius umbrae:
«Et Maria ad montem studio properante cucurrit,
Et Caesar cupiens urbem sibi subdere Ilerdam,
Massiliam pupugit, dein cursu irrupit in oram
Hispanam.» «Actutum, actutum, nec abire sinamus
100Punctum horae incassum culpa frigentis amoris»,
Retro clamabant alii, «ut revirescere posse
Gratia det studio bene, per benefacta, merendi.»
«O gens, quam forsan nunc urget fervor acutus,
Corrigere hortatus torporis damna moraeque,
105Quae vos detinuit minus ad pia facta calentes:
Hic, qui vivit adhuc (et certe fallere lingua
Non ego vos ausim), vult ultra scandere, dum sol
Lucescat nobis. Quapropter dicite, quorsum
Est aditus propior.» Sic dux est ore locutus.
110Atque una ex illis umbris: «Vestigia», dixit,
«Nostra lĕge inveniesque cavum. Nos tanta voluntas
Incitat ad cursum, ut non sit cessare facultas.
Quare da veniam, si injurius esse videbor,
Munere dum fungor justo. Mihi vita peracta est
115Veronae, et divi ZENONIS in aedibus abbas
Degi, BARBAROSSA bonus quum regna tenebat,
Quem Mediolanum memorat multo haud sine fletu.
Atque oram fossae quidam pede jam subit uno,
Illud cœnobium cito defleturus, et ipsum
120Paenituisse sui regni mors sera docebit.
Namque suam is prolem integram male corpore, mente
Pejus, quae mala nata fuit, pastore repulso
Vero, supposuit.» Non ausim dicere, an ultra
Sit fatus, vocemne hic presserit; inde volarat
125Tam citus a nobis. Sed ego haec eadem auribus hausi,
Et placuit retinere mihi. At dux: «Respice et illic
Contemplare duos, qui incessant morsibus illos,
Quos norunt tepidos.» Cunctos post terga secuti
Dicebant: «Rubri patuit queis aequoris unda,
130Cunctos exstinxit mors praecipitata, priusquam
Heredes proprios Jordanis ripa videret.
Et longo AEneae defungi turba labore
Indocilis, vitam in tenebris sine nomine traxit.»
Ast ubi tam procul a nobis tulit impetus illa
135Agmina, ut haud oculi possent servare sequentes,
Cura meae menti occurrit nova, deinde recurrit
Altera, deinde aliae varia sub imagine rerum;
Tamque diu nunc sum huc, nunc illuc mente vagatus,
Lumina ut in somnum mihi declinare voluntas
140Suaserit et tales mutare in somnia curas.