1Quantum inter spatium, quod tertia conficit hora,
A jubare exorto sphaera indicat intervalli,
Sueta suum semper pueri instar ludere ludum:
Hesperiam tantum properanti tangere soli
5Restabat cursus. Erat illic ultima lucis,
Atque istic mediae pars obscurissima noctis;
Et vultum medium telum solare petebat;
Namque ita montis erat nobis peragrata corona,
Ut plantae Hesperias directo tramite partes
10Calcarent. Mihi quum sensi splendore gravatum,
Sat plus quam ante caput, quae res me cognita nondum
Fecerat attonitum. Quare fuit impetus ambas
Hinc atque hinc palmas palpebrae opponere utrique,
Luminibusque jubar defendi, ut spicula lucis
15Parcius afficerent oculos, limata, tuentes.
Sicut aqua aut speculo solis lux fracta, retrorsum
Ad partem oppositam saliendo, pervolat ipso
Impete, quo primum descenderat, atque recedit
A saxi lapsu multo velocius, aequum,
20Si numeres, spatium, quod et experientia et artis
Doctrina ostendit; sic prae me luce videbar
Ictus refracta. Quare mea lumina promptae
Consuluere fugae. «Quid id est, pater optime,» dixi,
«Quod prohibere oculis non me sinit ulla facultas
25Nitentem, et contra nos festinare videtur
Occursu usque magis?» — «Non te stupor occupet,» inquit,
«Si tibi stringit adhuc aciem gens aethere missa:
Angelus est, hominem qui hortatur scandere in altum.
Nec longe jam tempus abest, quum haec cernere propter
30Non grave erit, sed dulce tibi, quoad tendere sensum
Naturae dederint vires.» — Ut venimus almo
Aligero coram, sic laeta is voce profatur:
«Hac intrate gradus, per quos minus ardua ducet
Vos via.» — Digressi inde ascendimus, atque: «Beati
35Illi corde bono, qui sunt miserescere sueti«
Insonuit retro, et, «gaude qui vincis.» Utrique
Soli una scalas ascendere. At utile duxi,
Illius ex verbis si quicquam discere possem,
Dum mecum ire viam pedibus pergebat, et ipsum
40Aggressus rogito: «Quidnam innuit AEmilianis
Orta anima in terris, consortem et jura vetandi
Commemorans?» Tunc ille mihi: «Quae quantaque damna
In se congessit labes sua maxima, novit.
Quare ne stupeat quisquam, si voce reprendit
45Hoc vitium in vestros, luctu ut majore leventur.
Quod mens vestra aciem viresque intendit in illa,
Quorum pars minui, socio accedente, videtur,
Propterea cogit suspiria ducere livor
Folle suo. At caeli sphaeram si vestra cupido
50Suspiciat, timor hic a vestro pectore abesset.
Namque illic quanto plus fas est dicere ‹nostrum›,
Tanto plus vir quisque tenet, plusque ardet amore
Caelesti in patria.» «Mens haud expleta magisque
Mi», dixi, «jejuna manet, quam si ista tacendo
55Misisses; nam incerta magis suspensaque pendet.
Qui poterit fieri, ut multis divisa bonorum
Pars magis hos cumulet, quam si illam pauculi haberent?»
Is mihi: «Propterea, quod tu terrena volutas
Nunc quoque mente tua, vera de luce tenebras
60Ducis. Namque bonum non enarrabile, summum
Hoc, quod corda beat superorum, occurrit amori,
Corporibus veluti lucentibus ignea solis
Spicula. Caelestis tantum conceditur aestus,
Quantum hic inventum est. Quare quo latius ignis
65Exit, eo flamma virtus aeterna redundat
Majore, et quanto plures ex gentibus illis
Illuc intendunt animos, et amore feruntur;
Tanto plus ipsis bene amandi copia abundat,
Diligiturque mage. Ut speculum, quod lumina reddit
70Alterius speculi vitro; et simulacra refundit.
Quod si non explet ratio te nostra, BEATRIX
Adveniet spectanda tibi, quae plenius istam,
Et quamvis aliam vellet de pectore curam.
Fac tibi quam primum exstinguantur vulnera quinque,
75Sicut jam illa duo, quae est claudere corde dolendo.»
Jam dicturus eram satis haec fecisse roganti,
Quum sensi alterius flexus me tangere spondam,
Quare oculus cupiens suasit compescere vocem.
Atque ibi mente abii raptus, subitoque videbar
80Collectam in templo multam mihi cernere turbam,
Et quandam tecto subeuntem matris habentem
Dulce os atque habitum atque edentem has corde loquelas:
«Quid sic fecisti nobis, fili? Ecce dolentes
Et pater, et tua ego mater tu quaerere nunquam
85Destitimus.» — Post haec quum voce effugit imago,
Quae mihi visa prius fuerat. Deinde altera coram
Occurrit, perfusa genas umore cadente
Illo, quo dolor exstillat, qui gignitur ira;
Atque haec sic fari: «Si tu dominaris in urbe,
90Pro qua certatum est studio inter numina tanto,
Ex qua doctrinae atque artis decus omne refulget,
Ne mora sit pœnis illos punire lacertos
Ausos amplecti natam, O PISISTRATE, nostram»;
Cui tum visus erat sic respondere benignus,
95Composito placide, princeps mitissimus, ore:
«Quid faciemus adhuc, si quis male fausta precetur
Nobis, si pœna nostri afficiamus amantem?»
Deinde aliam vidi flammato pectore gentem
Aggressam saxis juvenem dare funeri acerbo,
100Murmure quae magno clamabat: «Percute, caede!»
Isque videbatur succumbere, morte gravatus,
Pronus humi, semperque oculos contendere apertos
In caelum fixos ac summum poscere regem
In tanto pacem bello, veniamque feroci
105Turbae, quo mitis pietas diffunditur, ore.
Quum rediit mihi mens externaque vera revisit
Extra se posita, haud falsus tum cognitus error
Est mihi. Me similem rumpenti vincula somni
Cernere qui potuit: «Quae», inquit, «consistere posse
110Causa vetat?» doctor. «Sed jam tu milia vidi
Plus quasi quam duo progressum tibi lumina palmis
Velantem atque aegre vestigia torta trahentem,
Ut vir, cui somnus vel vinum praepedit artus?»
«O dulcis pater,» huic dixi, «si porrigis aures,
115Dicam visa mihi, per quae vis concidit omnis
Crurum.» Atque is contra: «Tibi si velamine vultum
Larvae texissent centum, quae cogitat intus
Mens tua, parva licet, non me sic clausa laterent.
Haec ideo sunt visa tibi, ne forte recuses
120Pacificis cor pandere aquis, quae fonte redundant
AEterno. Neque ego studui cognoscere causam,
Ut qui oculis posita ante videt tantummodo, et ultra
Non videt exanimi simulac calor ossa reliquit;
At percontabar, quia plantis addere vires
125Consilium fuerat. Sic pigros pungere oportet,
Ut, quas evigilare datur, redeuntibus horis
Solliciti utantur.» Nos ire crepuscula noctis
Spectantes ultra, quantum procedere quibat
Nostra acies, contra lucem sub vespere missam.
130Ecce autem nobis paullatim occurrere fumus
Ut nox obscurus, neque erat ratio ulla locusque
Vitandi, isque oculos simul et purum aëra ademit.