CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Purgatorium — XIV

latín

1»Ecquis is est, montis qui nostri circumit orbem,
Ante ipsi volucres quam mors aptaverit alas,
Atque aperit clauditque oculos, ut sponte libido est?»
«Qui sit, scire mihi non est, tamen arbitror istum
5Non solum hos intrasse locos. Qui proximus astas,
Comiter acceptum scitare, ut voce loquatur.»
Haec duae, utraeque umero alterius super impendentes,
Umbrae ibi dextrorsum de me sermone serebant;
Deinde locuturae visus fecere supinos,
10Atque una: «O anima», inquit, «adhuc quae corpori inhaerens
Caelum conscendis, quaeso, solare rogantes
Atque, unde et qui sis, humane edissere nobis.
Namque stupore tenet tanto tua gratia mentem
Nobis defixam, ut quae nunquam nota fuere.»
15»Exspatiatur, agrum lambens medium, inter Etruscos
Amniculus,» dixi, «cui Falterona dat ortum,
Nec satis est isti percurrere milia centum.
Inde supra hos artus deporto, et vana requiris
Hortando fari, qui sim, namque hactenus auras
20Haud mea personuit sat claro murmure fama.»
«Si bene percipio penitus tua pectore sensa,»
Respondit, qui fatus erat prior, «innuis Arnum.»
Atque ait hic alter: «Cur iste vocabula terrae
Illius modo nos celat, velut horrida dictu?»
25Quaeque rogata fuit, proprio sic munere functa est
Umbra: «Haud ista scio, verum hujus nomina vallis
Sunt digna, ut pereant: nam prima ab origine, ubi amnis
Sic tumet, ut rigidus, qui obtruncat saxa Pelori,
Mons paene haud usquam hunc superet, mare ad usque profundum,
30Quo venit, ut reddat, quod siccat flammeus aether,
Damna repensurus, cui debent flumina, quicquid
Advolvunt secum, sic pellitur hostis ad instar
A cunctis virtus, velut anguis, sive maligna
Condicione 1oci, pravo seu more premente.
35Quapropter miserae quicunque est incola vallis,
Naturam usque adeo jam commutasse videtur,
Non secus atque omnes Circe inter pascua haberet.
Obscenos inter porcos it pauper aquarum
Primum, hosque offendit mage dignos pascere glandes,
40Quam quoscunque cibos alios consumere, in usum
Humanum lectos. Exin revoluta deorsum,
Occurrit catulis sat plus ringentibus unda,
Quam praestent vires, quos dedignata, retorquet
Rictum. It delabens, et quo magis ista redundat,
45Tanto plus catulos versos in membra luporum
Invenit acta malo fato devotaque fossa.
Deinde viam arripiens per plurima stagna profunda,
Offendit vulpes sic plenas fraude dolisque,
Nullam ut nequitiam formident, quae occupet ipsas.
50Dicere nec parcam, licet hic mihi praebeat aures,
Atque isti bene erit, memori si haec mente recondat,
Quae mihi defunctae mortali corpore, verax
Spiritus enodat. Tuus ecce ante ora videtur
Concursare nepos factus venator, et illos
55Exagitare lupos in diri fluminis ora,
Et terrere omnes, istorum vendere carnem,
Nec satis est ipsi, vivam, sed deinde necatos
Abjicit, ut senio confecta animalia, inerti
Defraudat multos vita, se nomine honesto.
60Tristi exit silva fœdatus caede; relinquit
Talem, ut mille exin volvendis orbibus anni
Nequicquam studeant primum reparare decorem.»
Sicut, ubi accipiat venturi nuntia damni
Verba, os auditor turbat, quacunque periclum
65Ex parte huic animum feriat, sic altera visa est
Conturbari anima, haec fantis dum pendet ab ore,
Surgere et aspectu tristi haec simul auribus hausit.
Alterius sermo, alterius conspectus aventem
Suadebant horum me inquirere nomina, et illos,
70Multis immiscens precibus mea dicta, rogavi.
Quare, quae fuerat mecum prius umbra locuta,
Sic iterum: «Id tibi me hortaris praestare, quod ipse
Abnuis; at quoniam Superum manifesta voluntas
Efficit, ut tanta te donet gratia luce,
75Non tibi parcus ero. Quapropter me esse fatebor
GUIDUM DEL DUCA. Fuerat mihi sanguis adustus
Invidia tanta, ut, testantem gaudia vultu
Si quem vidissem, sparsum livore maligno
Me quoque vidisses. Ex isto semine talem
80Demĕto nunc paleam. O suboles humana, quid omnes
Impendis curas, inhians quae jura vetandi
Poscunt et quemvis consortem a finibus arcent?
Quem prope me stantem cernis, REINERIUS hic est,
Calbolidum decus ac lumen, quem nemo secutus
85Hactenus est heres tanta virtute potitus.
Nec solum circa Eridanum montemque fretumque
Et circa Renum jam defecisse videtur
Illius sanguis rebus, queis vera paratur
Copia opum, atque quibus coalescunt gaudia vitae;
90Verum intra hos fines sunt sentibus oppida cuncta
Plena veneniferis, et frustra cura laboret,
Ut cultu meliore minus silvescere discant.
Nunc ubinam est LICIUS bonus HENRICUSque MENARDI,
Et TRAVERSARUS PETRUS et CARPINIUS ille
95GUIDUS? — Proh genti gens AEmiliana priori
Degenerata! Novas quum vidit Felsina fabrum
Mittere radices, parvo atque ex gramine factum
Nobile virgultum succrescere BERNARDINUM
Progenitum FUSCO jam tota Faventia narrat.
100Desine mirari flentem, sate sanguine Etrusco,
Quum memori GUIDUM DE PRATA atque HUGOLINUM
Mente colam ACTIACUM, nostris qui degit in oris;
Et quum FRIDRICUM TIGNOSUM mente recordar
Atque hujus socios; quum TRAVERSARA recursat
105Clara domus menti, quum nomen ANASTASIORUM,
Utraque gens quorum facta est modo nominis heres,
Matronae atque equites, studia horum sedula, centum
Commoda, sollicitante virum praecordia amore,
Et sensu humano, quae contra versa nefandos
110Inducunt mores. Quid, BERTINORE, moraris,
Gente tua egressa, multis ex urbe secutis,
Improba ne fiat? Sed erit bene BAGNACAVALLO,
Haud genuisse novam prolem, male CASTROCARO,
Et pejus CONIO, ulterius qui gignere curant
115Tale genus Comitum. Si quanto Daemon abibit,
Paganis bene erit, sed non vitae integer, omni
Labe carens, horum nascetur sanguine testis.
O FANTOLINAE genus decus, UGOLINE,
Luce tuum nomen tuta fulgebit in omne
120AEvum, ex quo prolis tibi spes amissa futurae est,
Quae tibi degenerans obducat labe nitorem.
Verum, Tusce, abeas jam, nam mage fundere fletus
Interea, quam verba juvat; sic pectora pressit,
Vestra mihi ratio.» Neque erat mens nescia nobis
125Auditu instructas abeundo haud fallere posse
Dilectas animas; quare vocem ore premendo,
Addiderant animum haud nota regione viarum
Confisis. — Postquam est nobis data copia eundi
Solis, visa fuit vox aëra findere ad instar
130Fulguris, incursans adversa ac talia fata:
«Dedet me leto quisquis me offendit!» et uno
Tempore ceu tonitrus, qui, scissa nube, repente
Diffugit, in tenues dispersa evanuit auras.
Auribus ut nostris requies fuit, ecce fragore
135Altera sic resono, ut subito sit visa tonare
Post fulgur: «Sum AGLAUROS ego, nunc saxea facta!»
Ast ego, sollicite properans mage stringere vatem,
Retrorsum, non ante pedem vestigia traxi.
Jamque quiescenti similis cessaverat aura
140Undique, et ille inquit: «Fuit haec vis aspera freni.
Apta suos intra fines cohibere protervos
Terrigenas; sed vos sic escam inhiatis, ut hostis
Vos fraus antiqui necopinos occupet hamo.
Quare frena parum prosunt, aut signa vocantum.
145Retrorsum vos templa vocant caelestia, vestrum
Dum gyros ducunt supra caput, atque decorem
AEternum pandunt: sed terrae fixa tenetis
Lumina adhuc; ita vos, qui perspicit omnia, pulsat.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Purgatorium — XIIIDivina Comoedia — Purgatorium — XIX →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Purgatorium — XIV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-purgatorium-xiv--dantes-alagherius-9e684d
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Purgatorium — XIV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-purgatorium-xiv--dantes-alagherius-9e684d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.