1»Summe Pater noster, caelorum qui incolis arcem,
Non circumscriptus, sed quod, quae prima creasti
Illic, devinxere magis tibi pectus amore,
Edita cuncta tuam virtutem et nomen adorent,
5Effusa in laudes, ut dignum est solvere grates
Atque referre tuo spiranti dulce vapori:
Adveniant tua regna. Tuo nutu omnia fiant,
AEthere et in summo et terrarum in qualibet ora.
Ipse dies omnes nostram, qua vivimus, escam
10Da nobis hodie. Quicquid debemus, id omne
Nobis dimitte, ut nostris dimittimus ultro.
Et grave ne adducas nos in certamen, et idem
Da nobis prohibere malum victoribus. Amen.
Hac prece postrema haud nobis, neque enim indiget usus,
15Imploramus opem, ast illis, carissime, quorum est
Vita superstes adhuc post nos.» Sic illa caterva
Umbrarum sibi iter felix nobisque rogantes,
Pondere non aliter pressae, ac quandoque gravatur
In somnis aeger, reptantes membra trahebant
20Omnes in gyrum, cruciatae dispare pœna,
Et lassae, primae scandentes saxa coronae,
Sese abstergentes mundi caligine tactas.
Si nobis illinc nunquam benedicere cessant,
Quae possunt ipsis et dicta et reddere facta
25Isti, queis radice bona est donata voluntas?
Hic decet et justum atque pium est, succurrere justis,
Eluere advectas sordes, ut pura levisque
Quaeque anima aethereos evadere possit ad orbes.
«Justitia ac pietas sic dent levioribus ire
30Quam primum vobis, alamque agitare solutis,
Quae vos attollat, quo fert immensa cupido;
Qua datur ad scalas breviore accedere cursu,
Dicite; sin plures aditus fortasse parantur,
Qui minus acclivis descendat ad ima, docete;
35Nam comes ob pondus carnis, qua indutus ab Adam
Huc venit, invitus passu est ascendere parcus.»
Pectore quo exierint, non sat dignoscere quivi,
Quae fanti responsa duci sunt reddita ab illis;
At dictum est: «Dextri nobiscum hanc ite per oram,
40Invenietis iter, quod vivus carpere possit.
Et superimpositi ni obstarent pondera saxi,
Quo premitur cervix, fastu olim elata superbo,
Quem propter prona mihi oportet verrere fronte
Terram: hunc suspicerem vivum, qui nomina celat,
45An mihi nosse ipsum liceat, precibusque movere,
Ut mole oppressi tanta miserescere discat.
Mi genus ex Latio est, magnique ex semine Etrusci
Ipse GUILELMO exivi genitore creatus
ALDOBRANDISCO; an vestras hoc nomen ad aures
50Venerit, haud scirem. Priscus me sanguis, et alta
Majorum decora usque adeo fecere tumentem,
Immemor ut matris communis quemque solerem
Fastidire, atque hic adeo increbrescere morbus
Cœpit, ut occiderem, quod sat novere Senenses
55Et de plebe omnes, qui Compagnatica rura
Concelebrant. Nam OMBERTUS ego, et mens turgida fastu
Non modo me, at cunctos consortes in mala mecum
Traxit, et hic umeris haec cogor pondera ferre
Ob fastum, donec supremo debita regi,
60Quando id neglexi, in terris dum vita manebat,
Solvam defunctos inter.» Sic ore loquentem
Ibam auditurus, demissa ad pectora fronte,
Cernuus atque ex his unus, non iste locutus,
Pondere sub proprio graviter sua terga premente,
65Se distorsit meque inspectum agnovit, at aegre
Lumina fixa tenens me nomine compellavit,
Corpore qui toto incurvus comitabar euntes.
Dixi: «Tune es, ODERISI, tu gloria prima
Gugubii, artis honor, cui ductum a lumine nomen
70Gallia donavit?» — «Frater,» contra incipit ille,
«Plus rident chartae, quas pinxit dextera FRANCI
FELSINEI. Nunc totus honor servabitur ipsi,
Quamvis et pars ipse fui. Haud tamen ipse fuissem
Tam largus vivos inter. Me tanta cupido
75Ad summas artis stimulabat tendere laudes,
Quas prospectabam. Verum ista superbia pœnas
Hic dat, et immo forem procul hinc, ni tempore in illo,
Quo poteram esse nocens, conversus pectore toto
Caelum exorassem. Oh humanae gloria vana
80Virtutis, quam flos est tantulus ille caducus,
Ni premat aetates venturas crassior aër!
Nulli se CIMABOS cessurum castra putavit
Picturae, sed nunc it cuncta per ora GHIOTTUS,
Illius ut famam obscuret: sic alter honorem
85Linguae narratur GUIDUS rapuisse priori,
Forsque supervenit, qui nido expellat utrumque.
Nil aliud mundi rumor, quam flatus euntis
Nunc huc, nunc illuc venti est, qui nomina mutat,
Quod solet immutare latus. Quae fama manebit
90Te major, si unquam scindas aetate vetustam
Carnem, quam si olim prius immaturus obisses,
Quam tu desineres balba pappare loquela,
Ante anni quam mille fluant? — Quae temporis aetas
Ad spatium aeternum est brevior, quam nutus ad illam
95Est sphaeram, quae tarda magis per inane rotat se.
Tantillum qui carpit iter prae me, oppida Etrusca
Ruraque cuncta sono implevit: modo tenue Senenses
Vix mittunt murmur, quorum fuit arbiter ille
Tempore, quo domita et magna convulsa ruina
100Florentina fuit rabies, quae fronte superba,
Ut modo perfricta est, incesserat. Est color herbae
Nomen apud vestros pulchrum, qui prodit abitque,
Quique illam dudum tellure emisit acerbam,
Ipse colorem adimit.” — Respondi: “Haec vera locutus,
105Virtutem instillas, quae me sentire modeste
Ingentemque docet me complanare tumorem.
At quinam hic, quaeso, est, tua quem modo verba notabant?»
«Provenzanus is est SILVANI», talia reddit,
«Atque hīc iste manet, quia sic sibi fidit, ut actus
110Ambitione Senam totam subjecerit, unus
Arbiter imperii. Sic irrequietus et ivit,
Atque it post mortem. Pretium istic tale rependit,
Qui nimis est illic ausus.» Cui talia contra:
«Si, qui extrema manet vitae momenta, priusquam
115Sese paeniteat, statione moratur in ima,
Nec sese huc scandens infert, nisi quis prece pura,
Ante fluant quam tot, quot pugnax vixerat annos,
Afferat auxilium: quonam indulgente recepit
Huc se?» — Respondit: «Quo vitam tempore agebat
120Splendore illustri ac summo spectandus honore,
Nil se respiciens hic castra Senensia inivit.
Fusus in obsequium supplex positoque pudore
Constitit, ut pœnae dilecti corpus amici
Eriperet, vinctum quem tristis carcer habebat
125CAROLI; is haud cunctis venis horrere refugit.
Ulteriora tibi haud addam; me involvere vera
Obscuris scio, sed parum abest ea temporis hora,
Quum, qui te attingunt propius de gente propinqua,
Efficient, ut et ipse queas his demere velum
130Tale virum facinus subtraxit finibus illis.»