1Ut porta intrata est, quam animarum prava cupido
Efficit insuetam, quia rectum tortile fingit,
Post tergum sensi hanc immani murmure claudi;
Et qualem errori quissem praetexere causam,
5Si respexissem? Per scissum ascendere saxum
Cura fuit, quod se parte ex utraque movebat
Haud aliter, quam quae sese fugit unda petitque.
«Hic accedenti nunc hinc, nunc inde recedens
Ad latus, utendum est aliqua arte»: haec ore magister.
10Atque haec causa fuit, quae passu repere jussit
Sic raro, ut prius attigerit pars manca recurvae
Lunae jam proprium mox ingressura cubile,
Quam fas esset acus exire foramine nobis
Ex illo. Utque sumus loca libera apertaque nacti,
15Clivus ubi cedit retro, seseque coarctat,
Lassus eram, dubiique ambo, quo tendere gressus,
Quamque tenere viam esset opus. Nos campus habebat
Plus multo solus, quam sint per inhospita calles.
Istius a sponda, quam circumscribit inane,
20Usque ad radices altae, qua est scandere, ripae
Corporis humani triplex mensura pateret:
Et quoad a laeva dextrave extendere quibat
Nostra acies alas, talis mihi visa corona
Est haec. Nostra illic nondum promoverat unum
25Planta gradum, circumspiciens quum hanc undique rupem,
Quae minus ascensum concedere juris habebat,
Cognovi hanc totam canenti ex marmore, formis
Celatam sic, ut non jam Polycletus, at ipsa
Natura hic pendens haesisset victa pudore.
30Angelus in terram missus, qui fœdera pacis
Firmaret, multos quae complorata per annos
Post interdictum longum palefecit Olympum,
Ante oculos aderat, tam verus imagine, tamque
Suavi compositus gestu, ut mutum esse negares;
35Jurares hunc dicere: «Ave!« nam proxima stabat,
Quae reclusuram supremi pignus amoris
Convertit clavem, effigies operosa magistro,
Tamque habitu proprio, tamque ore simillima fanti:
«Ecce ancilla Dei«, quam signo impressa figura
40In cera. — «Haud oculos partem defigito in unam»,
Dulcis ait sapiens, qui me sibi pone sinistrum
Stringentem latus aspexit. Tum lumina movi,
Atque hic post MARIAE signum qua ex parte manebat
Hortator dexter, series rerum altera rupi
45Imposita occurrit, quare simul ipse poëtam
Transgressus propius veni, ut magis apta tuenti
Esset. Et hic stabat saxo celatus in ipso,
Cum bobus sanctam qui currus vexerat arcam,
Per quam haud commissum refugit vir tangere munus.
50Turba videbatur praecedere tota gradique
In septem partita choros, dubiosque tenebat
Sensus mi binos, quorum unus fundere ab ore
Hanc melos ajebat, nullam alter mittere vocem.
Fumus item turis ficta sub imagine nares
55Atque oculos, sensum discordes inter utrumque,
Fecerat ambiguos. Sacrum vas ipse praeibat
Vultum dejectus DAVID, pulsans pede terram
Sublato in numerum, et minus et plus tempore in illo
Quam rex hic fuerat. Contra est descripta palati
60E specula ingentis MICHOL mirata, superbae
Matronae quod saepe solent, cor triste gerentes.
Inde, ubi constiteram, excessi, quum cernere averem
Historiam hic aliam propius, quam albere videbam
Sepositam a tergo MICHOL. Hic gloria summa
65Stat descripta ducis Romani, maxima cujus
Virtus te allexit magna cum laude, GREGORI,
Tartari ut ex victa peteres sibi lege triumphum.
Induperatorem TRAJANUM hoc nomine dico,
Cui quaedam occurrens mulier viduata marito
70Frena manu retinebat equi, osque habitumque gerebat
Effusae in lacrimas, externataeque dolore
Hunc acies equitum stant circum, auroque nitentes
Vidisses aquilas et venti flamine motas.
Has inter permixta acies, sic ore misella
75Visa loqui est: «Princeps, mihi caesum ulciscere natum,
Quem doleo amissum.» Dux respondere: «Maneto,
Dum reditum huc referam.» Verum illa, dolore premente
Sollicitam, justas quam primum poscere pœnas:
«Quid, si non referas?» Atque is: «Qui sede sedebit
80Nostra, ipse expediet.» «Quid te benefacta juvabunt
Alterius, tua jam oblitum?» haec respondit. At ille:
«Nunc animo esto bono. Mea munera obire, priusquam
Hinc abeam, decet. Id me jus rogat, atque moratur
Me pietas.» Nova qui nunquam vidisse putatur,
85Expressit tales, oculo testante, loquelas;
Hasque novas nobis. Nam fantem talia nunquam
Hic hominem inveni. Dum tot fert corde voluntas
Pascere imaginibus visum, quae plurima moris
Humani documenta dabant, sentire monentis
90De se quam minimum et non fastidire minores,
Propter et artificem suberant jucunda tuenti.
«Ecce hac», mussabat vates, «procedere multos
Aspicio, raris sed passibus incedentes;
Haec nos turba gradus altos intrare docebit.»
95Quamvis haereret cupidus nova cernere visus
More suo, non iste mihi cessavit, ut illum
Audivi, inque ipsum non lentus lumina verti.
Non ego te patiar, lector, discedere, recto
Proposito abstractum, certus tibi dicere, qualem,
100Qui debent, Superi jubeant persolvere pœnam.
Non tibi supplicii forma attendenda, revolve
Successum et tecum reputa, haud res esse futuras
Deteriore loco ulterius post tempora magni
Judicii. — «O sapiens,» cœpi, «quod repere contra
105Nostra acies videt, haud agmen reor esse virorum,
Verum nescio quid sic decipit ista tuentem.»
Is mihi: «Condicio gravis et ratio aspera pœnae
Hos infigit humi contractos omnia membra,
Ut prius haud oculi hanc quissent mihi sistere litem.
110Ast aciem contende illuc oculisque revolve
Extricaque illum, qui saxis aegra sub illis
Membra trahit; disces, ut quisque urgetur ab ipso.»
Christiadae miseri, lassum genus atque superbum,
Quos male confisos infirmae robore menti
115Ire per inversos suadet fiducia calles;
Non venit in mentem, nos vermes degere natos
Angelici nobis formam edere papilionis,
Qui volat ad justum, nullo tutante, tribunal?
Quae vobis animos dat res attollere in altum,
120O miseri, quoniam vos deficientia manca
Insecta, ut vermis, natura errante, creatus
Paene estis? — Veluti, quum opus est supponere tecto
Fulcrum, pro mutilo interdum est spectare figuram
Incurvam, adductoque ad pectus poplite utroque,
125Quae facit ex vero, spectantem haud vera, dolentem:
Sic hos compositos, postquam bene lumina visus
Intendi, mihi cernere erat. Sed non tamen omnes
Contractos aeque. At prout unusquisque gravatus
Plusve minusve ibat. Quem plus patienter euntem
130Arguerant gestus, hunc flentem mittere tales
Voces: «Haud valeo ulterius durare», videbam.