1Alternis ubi dicta salus est, terque quaterque
Officiis sat uterque fuit laetatus honestis,
Restitit atque inquit SORDELLUS: «Fare doceque,
Qui vos?» — «Ante animae inciperent quam advolvere monti
5Sese isti, Superum dignae conscendere sedes,
Ossa per Augustum mea sunt tumulata, vocorque
VIRGILIUS, nec quicquam aliud me amittere jussit
Caelum, hoc excepto, fidei quod luce carebam.»
Sic iste. Ut subito, si cui res obvia fiat,
10Quam stupet, hic stat in ambiguo, credatne negetne
Id verum: «Est, nihil est!» dicens; ita se ore ferebat
Ille, ac deinde supercilium demisit et omne
Pronus in obsequium hunc rursus properavit adire,
Complexuque haesit, qua mos solet esse minoris.
15»O lux Ausonidum, quotquot peperisse Latina
Se jactat tellus, per quem», inquit, «nostra loquela,
Quid posset, docuit, decus aeternum illius urbis,
Unde fui: quodnam meritum, quae gratia monstrat
Te mihi? Si dignor tua verba audire loquentem,
20Dicito, an ex Orco quove huc emerseris orbe?»
«Omnes per circos regni sua damna dolentis
Huc veni», sapiens dixit. «Me movit ab alto
Descendens virtus, et ea ducente profectus
Assum. Non ob facta, sed ob non facta tueri
25Altum sum vetitus solem, quem tu expetis, et quem
Ipse nimis sero novi. In barathro est locus illo
Non a tormentis tristis, sed nocte profunda
Tantum, ubi non resonant questus de more ululantum,
Sed suspirantum; et pueris immixtus oberro,
30Quos propera insontes mors dentibus ante momordit,
Quam labe humana licuisset abire solutis.
Hic illos inter sedeo, qui sancta feruntur
Virtutum ornamenta trium sibi tempore nullo
Assumpsisse, licet reliquas novere sorores
35Immunes vitii, et cunctas sunt rite secuti.
Verum si scis atque potes, quoddam exsere nobis
Indicium, ut detur conscendere Purgatori
Ad primum citius magis apto tramite limen.»
«Nulli certa domus,» respondit, «et ire facultas
40Est data mi sursum ac circa, ductorque paratus,
Qua possum, accedo. Sed jam circumspice, ut umbrae,
Inclinante die, incumbant, nec scandere noctu est.
Quare fit bona suadentis consistere belle
Consilii ratio. Stant dextra in parte remotae
45Hinc animae, ad quarum statui te adducere caelum,
Si sinis, atque istas haud te novisse pigebit.»
«Qui fit?» responsum est. «Ergo conscendere aventem
Noctu vis aliqua impediet? Vel fiet, ut iste
Non queat?» — Et digito fricuit bonus indice terram
50SORDELLUS. Dein sic: «Adverte, haec linea sola
haud tibi post obitum solis superabilis esset;
Non quia quicquam aliud mora sit odiosa parato
Scandere, quam nigror densae caligine noctis;
Haec frustra annixo contra studium implicat omne.
55Ipse quidem, stipante ista, descendere quires
Circum et supposito spatiari in colle vagando,
Dum vesper claudit solem.» Miratus ad ista
Tum dux: «Ergo illuc duc nos,» respondit, «et illic
Stantibus occurrent, quae nos vidisse juvabit.»
60Nec procul inde aberam comites post terga secutus,
Quum mihi mons minui est visus, quo more residunt
Hic valles. «Illuc», ait illa anima, «ibimus, amplum
Clivus ubi gremium summittit, ibique novellum
Proderit exspectare diem.» Situs inter utrumque,
65Difficilem et planum, nos duxit ad ardua ripae
In latus obliquus trames, qua deficit istum
Plus quam dimidium limbi. Massa aurea, puri
Argenti nitor et coccum cerussaque, quodque
India fert lignum pretiosum luce serena,
70A plāgāque recens, fabro tundente, smaragdus,
Cuncta haec victa forent herbae florumque colore,
Quos habet ille sinus positos, ut visa minorem
Res major vincit. Neque ibi natura crearat
Picta modo; ast etiam centum variarat odorum
75Nescio quid mixtum, quod non distinguere possis.
Caespitibus vivis ac floribus insidentes
Hinc animas vidi, quas vallis panda videndas
Non concedebat. «Salve, Regina!« sonabant
Cantu harum pulsatae aurae. Lux parva priusquam
80»Jam cubet occidui Solis» (sic ore profari
Cœpit SORDELLUS, qui nos huc vertere gressum
Suaserat), «hortari, ut vos deducam agmen ad istud,
Desinite. Hac melior fuerit de rupe facultas
Cujuscunque procul vultum gestumque tuendi,
85Quam si commistos illis vos campus haberet.
Altior is, qui sede sedet, nutuque videtur
Significare suo, se neglexisse, quod aequum
Parque ipsi fecisse fuit, mediusque canente
Turba alia haud hiscens mutit, fuit Induperator
90RUDOLPHUS, bene cui patuit sanare potestas
Vulnera, quae Italiam communi caede necarunt;
Quare ope ab alterius sero solamina ducit.
Alter, qui afflictum nutu recreare videtur,
Possedit terram, unde oritur, quae vectat in Albin
95Unda fluens Moldam, atque Albin transportat in aequor.
Huic fuit OCTOCARUS nomen, quem lactis egentem
In cunis stratum meliorem est fama fuisse,
Quam WENCESLAUM pubentem hoc patre creatum,
Quem mala luxuries et mollis inertia pascunt.
100Atque is NASETTUS, qui consultare videtur
Illum secreto, qui fulget fronte serena,
Nudans terga fugae ac deflorans lilia obivit.
Cernite, ut iste illic pectus sibi tundat, et alter
Frontem suspirans palma sibi fulciat; unus
105Est genitor socer ille mali, quo Gallia tota
Tabuit; haud latet hos vitiis deperdita vita,
Atque hinc ille dolor, quo sic agitatur uterque.
Ille adeo ingenti spectandus imagine, quique
Concinit hunc fusus juxta, cui nasus abundat
110Masculus, omnigena fertur virtute micasse
Praecinctus. Quod si post illum regna potitus
Ille foret, qui pone sedet puer, omine fausto
Natorum in natos transisset patria virtus;
Quod non de reliqua quisquam ausit dicere gente.
115JACOB, ac pariter FRIDERICUS regna gubernant,
Neuter praecipui patrimoni creditus heres.
Raro per ramos probitas humana resurgit,
Omnia dante illo, qui vult accepta referri
Cuncta sibi. Quae verba loquor, praecordia tangent
120NASUTO atque PETRO, qui cantum voce secundat,
Per quos jam luget Narbona atque Appulus omnis.
Semine planta suo tanto minor esse putatur,
Quanto plus etiam CONSTANTIA conjuge laetam
Se jactat, quam cum consorte sorore BEATRIX.
125Aspicite HENRICUM gaudentem simplice vita,
Anglorum regem, semota in parte sedentem.
Huic rami minus atque minus pejora tulerunt.
Hos inter qui se inferius prosternit, in altum
Suspiciens, habuit nomen GUILIELMUS, et ipse est
130Marchio. Alexandria atque hujus bella per ipsum
Montem Ferratum et Canobejum luctibus implent.»