1Ludere ubi talis cessatum est, corde dolenti
Stat victus repetitque vices, ac denique tristis
Discit. Victorem sequitur gens tota, praeitque
Unus, eumque alter prendit post tergus, it alter
5Ad latus atque jubet meminisse. Haud ille remittit
Ire, at nunc aures isti, nunc admovet illi,
Cuique manum porgit, mens importune recedit
Instandi ulterius; removet sic ipse sequentem
Turbam. Non secus hoc versabar in agmine vulgi,
10Quemque tuens oculis atque undique circumspectans,
Multaque promittens a cunctis liber abibam.
Hic ARETINUM, qui sub fera bracchia GHINI
De TACCO occubuit, vidi, quique impete caeco
Hostes dum insequitur, subjectum lapsus in amnem
15Interclusa anima periit. Hic cum prece blanda
Attollens palmas FRIDRICUS utrasque NOVELLUS,
Nec non PIRANUS testatus, pectore forti
MARZUCCUM eminuisse bonum, tardabat; et URSI
Vidi animam comitis; disjunctaque corpore ob iram
20Atque acrem invidiam, sicut dicebat, at ulla
Absque sua culpa, nobis anima altera venit
Obvia. Ego PETRUM BRACCENSEM hunc esse monebo.
Atque hic praecaveat, superest dum vita, BRABANTA
Regina, ac videat, ne pejor se maneat grex.
25Omni me postquam dissolvi exercitu earum
Umbrarum orantum, ut requiem sibi supplice voce
Orarent alii, ob quam sanctis esse liceret
Ocius, hic cœpi: «O mea lux, docuisse videtur
Omnino tua Musa loco non posse precando
30Fata Dei flecti; tamen id gens ista rogabat.
Frustra ergo hi sperent? An non bene scripta patescunt
Mi tua?» — At is contra: «Si contemplabere sana
Rem penitus mente, est facilis planusque meorum
Scriptorum sensus, neque eos spes ludit inanis.
35Namque haud descendit majestas summa superni
Judicii, dum corda urens vis ignea amoris
Uno ictu absolvat, quod jussus solvere debet,
Quicunque hic stabulat. Sed ut est sententia, nemo
Vitae emendabat veteris malefacta precando;
40Namque Deo immensum sejunxerat intervallum
Orantem. At vero tantis obducta tenebris
Dicta arcana mihi ne offirma certa putare,
Ni prius id doceat, quae lux micat inter utramque
Veri animique facem nostri. Atque hic nescio, an istud
45Perspicias etiam. Mihi designanda BEATRIX
Verba per ista fuit, tibi quae manifesta videndam
Se dabit istius sublimem in vertice montis,
Pax ubi perpetuo diffundit gaudia visu.»
Cui: «Bone dux,» dixi, «hanc gressu properante petamus;
50Me namque haud labor iste gravat, velut ante solebat,
Jamque vide, ut major de clivo decidat umbra.»
«Isto progrediamur iter cum lumine, donec
Sol dabit ire», inquit. «Verum id secus esse putabis,
Ac tu rere modo. Nam tu ipse redire, priusquam
55Illuc pervenias, iterum miraberis illum,
Qui sic opposita montis sese abdidit umbra,
Ipsius ut radios non sit tibi rumpere. At ecce,
Cerne illic animam figentem lumina visus
Omnino solam, quae nostrum utrumque tuetur;
60Haec nos, quae melior ducat via, forte docebit.»
Venimus: O anima, italico sata sanguine citra
Eridanum, corde humano, quam te ore ferebas
Celsam ac majestate gravem! O ut honesta moventi
Tarde oculos acies ibat. Nihil illa profari,
65Sed sinere ire viam venientes, more leonis
Compositi requie nos contemplata, nec ulla
Vox fuit. — Huic tamen accessit, paucisque rogavit
Virgilius, monstraret iter, quod scandit in altum
Lenius. Illa nihil, sed quae sit patria nobis,
70Quae vita, exquirit. Dulcis dux: «Mantua», cœpit: —
Umbraque sola loco in solo, qua sede sedebat.
Obvia surrexit, vati sic ore locuta:
«Urbs tua, Minciade, est pariter mihi patria. Dicor
SORDELLUS», collo et complexus uterque pependit.
75O serva Italia, angoris lustrum, orba magistro
Pinus, ubique gravis stridente furore procellae,
Non jam terrarum domina, ast praesaepe luparum!
Nobilis huic animus tam mox assurgere suasit,
Audito dulci patriae modo nomine terrae,
80Officiosa suo ut praeberet pignora civi;
At nunc ex vestris nemo, qui lumine solis
Gaudeat, a bello vacat, alternisque furentes
Se rodunt, unus quos claudit murus et una
Fossa. O infelix, quaere et circumspice ab oris
85AEquoris omne tui spatium, deinde inspice pectus,
Si qua tui saltem pars in te pace fruatur.
Quid prodest vobis, si Justinianus habenas
Restituit, quum sella vacet? Sors vestra sine illis
Forte pudenda minus foret. O gens, jussa deceret
90Te facere, et sinere Augustum considere sella,
Si vobis mandata Dei bene nota fuere.
Aspice, ut haec facta est nequam fera, dum sinis ire
Immunem stimuli, postquam tua dextera lorum
Arripuit. Te jam, te, proles Teutona, princeps
95ALBERTE, hanc lentus qui negligis atque relinquis,
Quae facta indomita est, similisque ferocibus ursis,
Istius decuit bene presso insidere dorso.
Justum judicium de caelo decidat alto
In genus omne tuum, horrendum novitate, patensque,
100Ut successori metus anxius occupet ossa.
Tu namque atque tuus pater, ambitione jubente,
Istinc distracti passi estis amœna vireta
Imperii vestri fieri deserta locorum.
Fac reditum huc referas, et prospice CAPPELLETTOS
105MONTICULOSque, PHILIPPENSESque, et cerne MONALDOS,
Illos jam tristes, trepida hos formidine plenos.
Huc ades, o crudelis! ades; circumspice pressos,
Quos tibi conjunctos noras, et vulnera cura;
Et sanctam inspecta Floram, ut secura quiescit.
110Cerne tuam Romam flentem viduamque relictam,
Ac solam id tantum noctesque diesque querentem:
«Heu! cur, mi Caesar, mecum comes ire recusas?»
Cerne, ut amentur, ament gentes; sin pectora vestra
Nulla movet nostri pietas, huc te adjice, famae
115Ut puduisse tuae discas. Et si mihi detur,
Proh tu, Summe! crucem in terris contente subire
Pro nobis, alias avertis lumina justa?
An sunt consilii in barathro arcanisque parata
Ista tui, suadente boni melioris amore,
120Quod latet omnino, ut rura Itala plena tyrannis
Sint cuncta, et novus exsurgat Marcellus in agris
Quisquis rumpebat glaebas, dum sponte sequatur,
Quam malit, partem? — O mea tu, Florentia, certe
Hic me proposito deerrantem, atque ista canentem
125Sat fecisse tibi duces; neque te movet illud,
Quod dixi, ob meritum populi sic vestra tuentis.
Justitia est cordi multis, sed missile tarde
Solvitur, imprudens ne dextera liberet arcum;
At summo vestri populi versatur in ore.
130Pondera permulti detrectant publica, at ista
Plebs tua respondet, nullis suadentibus; «ecce
Meme; assum», clamans; «umeris onus ipse subibo!»
Nunc gaude, nam causa subest. Tu dives opum vi,
Tu pacis, tu consilii plenissima: nec res,
135Num verum dicam, quemquam inspectare vetabit.
Cecropis urbs, nec non Sparte, queis condere leges
Cura fuit veteres, tanto et florescere cultu,
Perleviter bene vivendi tetigisse feruntur
Exemplar, prae te, quae tam subtilibus usa es
140Consiliis. Nam quae tu Octobri fila dedisti,
Non ultra fines medii venere Novembris.
Temporis, ah, quoties! cujus meminisse dat aetas,
Jus, morem, nummos et munera permutasti,
Suppositisque novis posuisti membra priora?
145Et bene si memori mente uteris, et bene lumen
Aspicis, illi aegrae assimilandam te esse videbis,
Quae frustra in plumis studeat reperire quietem
Mutandoque latus morbum non pellat acutum.