CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Purgatorium — V

latín

1Jam procul umbrarum cœtu digressus ab illo
Ibam, ductoris vestigia pone secutus,
Quum digitum intendens post me talem edidit una
Exclamans vocem: «En si non fulgere videtur
5A laeva jubar huic subeunti, et planta moveri
Non secus ac vivo.» — Ad rumorem ego lumina verti,
Atque illas vidi me unum lustrare stupentes,
Et retro fracti cedentia lumina solis.
«Cur in tot curas animum tibi dividis,» inquit
10Doctor, «ita ut gressus cessarint? Cur tibi curae est,
Quid mussitent illi strepitantes? Pergito mecum,
Et sine, quod libeat, post tergus dicere vulgus.
Sta veluti turris, quae immoto vertice nunquam,
Quid possit Boreas, didicit. Nam semper, ubi una,
15Atque alia atque alia invadit praecordia cura,
Longe a proposito fertur, quia, ubi altera gliscit,
Altera lentescit.» — Potui nil dicere contra,
Hoc uno excepto: «Venio!» Id dixi, ora colore
Valde conspersus, quo vir quandoque repertus
20Est dignus venia. — Interea transversa legentes
Clivi, prae nobis paulum longo ordine gentes
Ibant, pro versu versum Miserere canendo
Reddentes. At ubi sensit me turba vetantem
Per corpus transire meum, quae spicula mittit
25Sol, interruptum mutarunt carmen in unum
«Oh!« longum raucumque sonans. Ast agmine bini
Ex illo, qui se legatos ore ferebant,
Occurrere simul nobis et voce rogarunt:
«Quae sit condicio vobis decreta, docete.»
30Atque meus doctor: «Jam vobis ire licebit,
Atque his, qui mittunt, eadem haec responsa referre:
Hujus adhuc corpus vera coalescere carne;
Cujus ut inspiciant umbram, si forte stetere,
Ut reor, haec satis est illis responsa dedisse;
35Ipsi habeatur honor, quod eas fortasse juvabit.»
Accensos nunquam, nocte incumbente, vapores
Tam cito ego vidi sudum diffindere caelum,
Aut mense Augusti nubes, jam sole cadente,
Quam citius reditum hi tulerint alti ad juga montis;
40Atque ubi perventum est illuc, comitante caterva
Advenere sua regressi, ut fusa sine ullo
Turba ruit freno. Quae se agglomeratque premitque,
«Ad nos festinans, numero gens plurima abundat,
Et venit oratum,» vates dicebat; «at ipse
45Ne tamen ire viam desiste audique rogantes,
Non interrupto cursu.» «Tu, quae artubus illis,
Cum quibus existi primas in luminis auras.
O anima, incedis vestita, initura beatas
Sedes,» clamabant venientes, «ito parumper
50Lenius atque vide, num quem tibi noscere nostrum
Forte datum fuerit, cujus narrata reportes
Ad vestros. At cur properas? Cur stare recusas?
Nos vis hostilis jam cunctos funere mersit.
Assueti sceleri extremum duravimus usque
55Ad tempus, donec lumen caeleste refulsit
Mentibus, ac docuit sic, ut malefacta perosus
Cum fletu ac certus veniam indulgere nocenti,
Quisque sua exivit, placato numine, vita,
Visendi quod amore sui praecordia adurit.»
60His ego: «Ut in vestros ego figam lumina vultus,
Haud ullum inspiciens nosco. At vos si qua juvabit
Res penes arbitrium nostrum, o bene nata animarum
Turba, loqui haud pudeat. Nam pacem juro per illam,
Quam jubeor tantum ductorem pone secutus,
65Nunc hoc, nunc illo properans, mihi quaerere in orbe,
Id me facturum.» — Tum contra talibus unus
Infit: «Quisque tuo benefacto fideret, ullo
Quanquam haud jurasses verbo, prodesse studenti,
Ni tibi propositum virtus male fida recidat.»
70Quare ego, prae reliquis unus qui te alloquor, oro,
Ut, si forte unquam terram conspexeris illam,
AEmiliae fines inter, quaeque Appulus arva
Exercet, positam, Fani tu largus abundes
Supplicibus verbis, quisque ut bene numen adoret
75Pro me, ut purgando gravium delere malorum
Sit mihi fas labem. Namque est mihi patria Fanum.
Verum Antenoreos inter mihi plura profunda,
Unde cruor fluxit, nostra in quo vita sedebat,
Vulnera venerunt, ubi tutius ipse latere
80Rebar. ATESTINUS vehementi percitus ira
In me plus aequo patrati est criminis auctor.
Quod si, dum fugi, Mirae loca lata petissem,
Quum juxta Oriacum me primum oppresserat hostis,
Nunc quoque, vitalis ubi ducitur aura, manerem.
85Currenti est quaesita palus, cannaeque fimusque
Impediere adeo trepidantem, ut corpore prono
Conciderim; atque meis vidi manare cruentum
In tellure lacum venis.» — Deinde incipit alter:
«O quae vota trahunt te celsi ad culmina montis,
90Sic rata sint: succurre meis, miserescere praesens
Corde bono atque pio. Primas MONSFELTRIUS auras
Ducere me vidit. BUONCONTEM agnosce; JOANNAE
Non est cura mei; nec respicit altera egentem
Turba. Ideo hos inter demissa fronte vagari
95Cogor.» — Ego huic: «Quae vis, fortunave CAMPALDINO
Te sic avertit procul, ut se scire sepulcrum
Nemo tuum dicat?» — Tunc is mihi talia reddit:
«Infra Clusinos agros delapsus Eremo,
Tollit ubi culmen pater Āpenninus ad astra.
100Fons ruit oblique, Archianus qui dicitur illic.
Jamque ego perveni, quo fertur nominis expers
Unda, meum diro transfossus vulnere guttur,
Diffugiens pedes, atque irrorans sanguine campum.
Hic me defecere oculi, pariterque loquela
105Clamantem extremum, lingua frigente, Mariam;
Et corpus mansit solum. Nec vera pigebit
Dicere, tuque refer vivis. Demissus ab alto
Ales me prendit caelestis nuntius aulae;
Tartareus contra clamare: ‹O tu, incola caeli,
110Cur me dimittis vacuum? Tu aeterna reportas
Istius spolia ob miseram, mihi quae eripit istum,
Lacrimulam. At reliqui quod me manet, ipse repexum
Longe aliter mittam.› Scis jam, ut se tollit in altum
Collectus vapor humidus atque recedit in imbrem,
115In loca quum surgit, gelidis ubi stringitur auris.
Huc venit malus ille animus, qui mille nocendi
Usque artes poscit sollertis acumine mentis,
Et fumum et ventum ingenita virtute repente
Movit. — Ubi est exstincta dies, caligine vallem
120A Prato Magno in caelum sublime minantis
Montis ad usque jugum texit. Dein desuper aethram
Admonuit, fetusque in aquam dissolvitur aër.
Praecipitant imbres, et quos jam terra nequibat
Accipere, in fossas tulit impetus, utque fluentis
125Mos solet esse amplis, undae traxere ruinam
Tam rapide in flumen regale, ut nulla valeret
Vis prohibere malum. Mea frigore membra soluta
Indomiti Archiani furor aufert improbus inque
Arnum conjecit, solvitque a pectore nexam,
130Quam fecere crucem mihi bracchia, quum dolor ingens
Me vicit domitum, et per ripas volvit et imum
Per fundum; deinde ipse sua cinctum atque revinctum
Advolvit praeda.» «O patrias quum rursus adire
Fas tibi erit terras, dabiturque quiescere longo
135A cursu atque labore viae» (sic fata secundam
Tertia post animam est), «haud obliviscere nostri!
Sum PIA, me genuit Sena confecitque Maremma,
Scitque haec ille, prius mihi qui donarat habere
Annellum, sociamque tori uxoremque vocarat.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Purgatorium — IXDivina Comoedia — Purgatorium — VI →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Purgatorium — V
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-purgatorium-v--dantes-alagherius-69138f
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Purgatorium — V», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-purgatorium-v--dantes-alagherius-69138f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.