CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Purgatorium — IV

latín

1Quum propter sensum seu gaudi sive doloris,
Qui quandam ex nostris virtutem apprendat, in illam
Se bene mens animi figit, non ista videtur
Amplius ad reliquas alias se intendere vires.
5Quapropter longe diversi errare putantur,
Qui credunt aliam atque aliam insuper inflammari
In nobis animam. Nam si quid fertur ad aures
Aut oculos rerum, valido quod distrahat ictu,
It tempus, neque homo sentit. Namque illa potestas,
10Quae sensu haeret in hoc, alia est atque integra nostrae
Tota animae. Haec quasi devincta est, manet illa soluta.
Id verum experto patuit, quum fantis ab ore
Umbrae pendebam et mirabar plurima, donec
Quinquaginta gradus superaverat aethereus Sol.
15Nec sensi, nisi tunc, quum illarum venit ad aures
Umbrarum clamor nostras: «Quod poscitis, hic est!»
Majorem objicibus saepis vallavit hiatum
Villicus exiguo spinarum saepe maniplo
Usus, ubi nigro suffunditur uva colore,
20Quam fuit ille aditus, per quem contendere solis
Ductori atque mihi est visum, post terga caterva
Discedente alia. Sanlaeum est repere plantis,
Naulo delabi, atque tuum, Bismantua, dorsum
Exsuperare datur; verum hic opus esse volatu
25Res docet alarum levitateque: scilicet ingens
Me desiderium pennis ducebat adortum,
Illum pone sequi, qui spem dabat, atque ferebat
Prae se meque facem. Nos inter fragmina saxi
Venimus ascensu, stringebatque undique corpus
30Summa; pedes pariterque manus pars infima semper
Poscebat. — Postquam supremo in margine rupis
Alterius stetimus, ripae nacti aequor apertum,
«O mi praeceptor,» dixi, «quem carpere callem
Fert animus?» Tunc ille mihi: «Descendere passu
35Parce ullo, ac post me teneas saxa ardua montis
Scandendo, sapiens dum nobis obvius assit
Monstrator.» Sed apex summus distabat ab ima
Radice usque adeo, ut visum longinqua tuentem
Falleret, atque assurgebat magis ille superbe
40Clivus, quam ex medio ad centrum demissa quadrante
Linea. Lassus eram, quum cœpi: «Respice, dulcis
Mi pater, atque vide, ut maneo jam solus, ubi ultra
Contendas.» «Fili,» respondit, «repere perge
Atque accede istuc», ostendens proxima rupis
45Terga impendentis, quae ex illa parte rigentem
Undique montem ambit. Tales mihi verba magistri
Admorunt stimulos, ut juxta hunc niterer ipse
Reptando usque adeo, donec saxi orbita duri
Sub pede pressa meo est, et ibi consedimus ambo
50Ortum spectantes, qua ex parte ascendimus ante;
Nam juvat emensos oculis lustrare viarum
Difflciles flexus; subjectaque litora primum
Legi, deinde oculos ego cœpi tollere in altum,
Ad solem, at laeva hunc mirabar spicula lucis
55Mittere. Me vates suspensum haerere stupore
Sat sensit, dum lucis iter solisque tuebar,
Hunc ubi nos inter Boreamque intrare videbam.
Is mihi: «Si gemini, lucentia sidera, fratres
Cum speculo ducente jubar sursum atque deorsum
60Una irent, ibi in obliquo curvamine sectum
Rubrum iter aspiceres propius, dum se rotat, ursas
Stringere adhuc curru, nisi forte id tramite abiret
Antiquo. At cur id fiat, si cernere posse
Optas, fac mente attendas ac finge Sionem
65Tantum, atque hunc montem terrarum exsistere in orbe
Sic, ut, qui in plano prospectum terminat aethrae
Circlus, utrisque unus pateat, diversaque sphaerae
Puncta utrique habeant bifidae, tunc ipse videbis,
Ut sit, per quod iter Phaēthon male decidit ausis,
70Huic latere ex alio sol conspiciendus, et illi
Ex alio, clare si advertas lumine mentis.»
«Haud unquam certe res aeque est clara, magister,
Visa mihi, atque modo, dixi, hanc dignoscere fas est:
Quod prius ingenium mihi erat minus utile visum.
75Namque orbis medius, quem circa sidera motu
Labuntur supero, quique appellatur in arte
«Aequator», quique usque inter solemque hiememque
Est situs, ob causas illas, quas dicis, ad Arcton
Hinc discedit; ubi contra hunc Judaea videbat
80Gens rutilā ad calidas tendentem lampade partes.
At, nisi te taedet, me valde scire juvaret,
Quanta terenda via est nobis; namque altus ad astra
Mons scandit plus quam mea lumina scandere possint.»
Virgilius mihi: «Is est clivus, respondit, ut usque
85Sit gravis ad summum nitenti evadere ab imo.
At quanto magis ille viam vir pergit, eundem
Tanto urget minus atque minus labor omnia vinceus.
Quare ubi suavis erit tibi sic, ut vadere in altum
Res tibi habenda levis veniat, velut ire secundo
90Flumine navigiis deorsum; tum haec semita habebit
Finem, et securae dabitur dare membra quieti:
Nullum ultra verbum, namque haec verissima novi.»
Vix haec fatus erat, subito quum venit ad aures
Proxima vox: «Fortasse prius tibi copia deerit
95Sidendi»; ad sonitum cujus convertimus ambo
Lumina, et a laeva saxum conspeximus ingens,
Cui neque ego, neque dux oculos adverterat ante.
Repimus huc, multaeque istic sub tegmine stabant
Umbrae post saxum, ut queis mollis inertia suadet
100Stare, atque ex illis unus languescere visus
In sede haerebat complexus genua tenensque
Haec inter vultum demissum. — «O blande magister,
Hunc lustra», dixi, «qui sese prodit inertem
Sat plus, quam si pigrities soror afforet ipsi.»
105Tunc inspecturo venientes haec prior illi
Cura fuit, visus aciem supponere coxae
Haec fando: «Tibi praestanti conscendere par sit.»
Tunc mihi nosse hominem licuit, nec plurimus angor,
Qui cogebat adhuc animam, celerare parumper,
110Illuc ferre aditum vetuit. — Postquam obvius isti
Restiteram, is tollens caput aegre ita voce profatur:
«Jam bene novisti, qui fiat, ut aureus axem
Sol umero a laevo ducat?» — Pigrum osque brevisque
Sermo mihi ad risum solverunt labra parumper.
115Dein cœpi: «BELACQUA, tuum jam parco dolere
Casum; at me doceas, cur hic in sede moreris
Immotus. Num forte manes, quem pone sequaris,
Ductorem, an potius te mos vetus ille revinxit?»
Ille mihi: «Frater, quid me ascendisse juvaret,
120Si, quam praefecit numen, custodia portae
Me loca, ubi pœnas luerem, prohiberet inire?
Est opus ut primum mihi vertant astra tot annos
Excluso, quot adhuc vixi; nisi vota precesque
Corde erumpentes, cui gratia donat habere
125Vitam, consurgant ad quem mittuntur: at illae,
Quas fundunt alii, quae non caelestia tangunt
Pectora, quid prosunt?» — Et jam sublime petebat
Prae me ac dicebat vates: «Jam perge, viden’, ut
Axe diem medium Sol hinc contingit, et inde
130Nox pedibus tegit Hesperii jam regna Marochi?»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Purgatorium — IIIDivina Comoedia — Purgatorium — IX →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Purgatorium — IV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-purgatorium-iv--dantes-alagherius-57f823
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Purgatorium — IV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-purgatorium-iv--dantes-alagherius-57f823.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.