CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Purgatorium — III

latín

1Improvisa licet disperderet undique latos
Hos fuga per campos, gressuque animoque petentes
Montem, quo impellit ratio, mihi stringere fidi
Cura fuit comitis latus. Et quo tendere cursum
5Hoc sine quivissem? Quis me per saxa rigentis
Traxisset rupis? Percussus pectora morsu
Ire videbatur proprio. O mens conscia, digna
Puraque, ut exigui species erroris amaro
Te pungit stimulo! — Postquam pedis impetus illum
10Destituit, quemvis gestum qui invertit honestum,
Mens mea, quae primo stabat contracta, resumens
Propositum, expandit se, ut quae cupiebat, et ora
Converti ad clivum, qui sese effundit et alto
Fit propior caelo. — Solis post terga rubentis
15Flamma, meo densum offendens in corpore fulcrum,
Fracta meam fuerat describere visa figuram
Ante pedes. Ego tum metuens, ne linquerer illic
Solus, me verti; sed tum mihi cernere terram
Contigit obscuram ante meam tantummodo formam.
20At mihi, qui solamen erat, sic ore profatur
Totus in occursum: «Quae diffidentia mentem
Cepit? Me tecum esse, et me te ducere nescis?
Hesperus est, ubi membra jacent, queis clausus opacam
Protendebam umbram. Haec Calabri rapuere, tenet nunc
25Parthenope; quod si prae me haud effunditur umbra,
Ne mirere magis, quam quum non excipit ignem
Alterius radiis caelestis quilibet orbis.
Haec parat apta pati cruciatum aestumque geluque
Corpora, quae virtus nobis aperire recusat
30Quod facit. Insanit, qui spe sibi spondet inani
Immensam se posse viam pexcurrere mente,
Quam tenet una Dei natura, triplexque potestas
Unius et trini. Proles humana, doceri
Non ultra fines contenta, absiste moveri.
35Nam si vi propria potuisses discere cuncta,
Virginis intactae haud eguissent tempora partu:
Et desiderio multos pallescere vano
Vidistis, queis plena quies concessa fuisset.
Nunc datur his luctu urgeri, pœnaque perenni:
40Illum NICOMACHO natum divumque PLATONA,
Permultosque alios dico»; et capite inclinato
Hic os compressit turbatus. — Ad infima montis
Venimus, atque istic ita visa est ardua rupes,
Ut levitas crurum hanc suaderet scandere frustra.
45Inter Turbiam atque Ericem mage vasta magisque
Sola via, ad nostram, est lenissima scala patensque.
«Quisnam, ubi in acclivi rupes jacet ista, docebit?»
Doctor suspenso dixit pede, «ut ire sine alis,
Qui caret his, possit?» Sed figens lumina terrae
50Dum mentem ille suam, quae sit via eunda, rogabat;
Atque ego lustrabam suspectans undique saxum:
Affuit accurrens animarum exercitus ingens
Nos contra ad laevam, nec visa est turba moveri;
Tam tardo illa gradu peragrabat devia rupis.
55»Tolle tuos oculos,» comiti dixi atque magistro;
«Ecce hinc, consilium unde petas, si pectore pendes.»
Tunc me respexit, vultu et laetante solutus
Sic ait: «Ergo illuc vestigia nostra feramus;
Nam lente incedunt, et tu, dulcissime fili,
60Spem firma.» Sed adhuc tanto procul intervallo
Illae aberant, dico post passus cum duce mille
Perreptos, quanto a longe jaculante recedit
Missa silex dextra, quum altae saxa aspera rupis
Strinxerunt cunctae constipataeque stetere;
65Ut qui mente manet dubia, et circumspicit haerens.
«O bene defunctae, o animarum lecta corona,»
Virgilius cœpit, «per pacem vos precor illam,
Quam reor ex vestris ardentem quamque manere,
Dicite, ubi jaceat mons sic, ut scandere in altum
70Sit nobis; nam quo plus quis sapit, hunc terere horas
Frustra plus taedet.» — Veluti sua saepta relinquunt
Singulae oves, binae, trinae, et stat cetera turba
Subtimida, affigens oculos simul oraque terrae;
Quodque facit prior, et faciunt uno ordine cunctae,
75Densae umeris huic ad dorsum, si forte moratur,
Simplicitate pari dociles, pariterque quietae,
Atque id qui ignorant: ego tunc accedere vidi,
Qui caput illius gregis ibat sorte beati
Gestantis pariter decus incessu, ore pudorem.
80Verum ut humi lucem prae se videre retractam,
Me dextrum objiciente umerum, qui extenderat umbram
A me ad speluncam: gens omnis restitit, ac se
Paulum retraxit, reliquaeque hanc pone secutae,
Ignarae, quare id fieret, cessere vicissim
85Retro. — «De vestris quanquam me nemo rogavit,
Hunc, quem suspicitis, terreno corpore opacum
Esse ego confiteor, per quem modo fissa videtur
Lux solaris humi. Mirari absistite, et ipsum
Non sine demissa caeli virtute putate
90Quaerere, qua superet munimen parietis hujus.»
Talia praeceptor. Dignusque exercitus ille:
«Ferte igitur gressus retro nobisque praeite»,
Respondit, dorso manuum velut indice tanto.
Unus at ex illis cœpit: «Quicunque vocaris
95Tu sic incedens, oculos converte tuoque
Volve animo, an vultus illic perspexeris unquam
Nostros?» Respexi figens mea lumina in illum.
Flavus erat, pulcher, forma spectandus honesta,
Deque superciliis unum diviserat ensis.
100Vultu ubi demisso me unquam vidisse negavi:
«Illum», inquit, «cerne!» atque in summo pectore vulnus
Ostendit ridensque: Ego sum MANFREDIUS, addit,
Induperatrix quem Constantia fassa nepotem est.
Quare oro ut, vestras simul ac remearis ad urbes,
105Pulchram adeas natam, quae in luminis edidit auras
Hispanae et Siculae gentis lumenque decusque,
Illi ut vera canas, si quis contraria narrat.
Postquam me geminae letali vulnere plagae
Ruperunt, flentem victas dare supplice voce
110Viderat ille manus, qui parcit corde libenti.
Ausa atque acta mihi perverse horrenda fuere;
Divina et bonitas tam late bracchia porgit,
Ut prendat, quicquid conversam suspicit illam.
At si Clusinus pastor, venatus in agro
115Me per CLEMENTEM, tunc saltem volvere librum
Cœpisset, dictante Deo qui scriptus habetur,
Corporis ossa mei post pontem condita starent
Sub molis statione gravis propter Beneventum.
Nunc illa allidunt imbres et flumina vexant
120Regni extra fines, Verdim quasi propter aquosum,
In quo jactatur restincta luce cadaver.
Sed quos devovit verborum formula, non sic
Perdit, ut aeterni non possit vivida amoris
Flamma redire viam, dum aliqua spe praedita vita est.
125Haud equidem infitior praereptum morte, priusquam
Demisse orarit, quam sancta ecclesia pacem
Subjecto indulgere solet male facta fatenti,
Quamvis paeniteat, prohiberi hoc litore in omnem
Annum, ex quo durus jussis parere refugit,
130Triginta magnis volvendis orbibus annos,
Vota, bonaeque preces isti compendia legi
Ni faciant. Ergo jam prospice, si potes ullis
Tu me hilarare modis, uxori et nuntius ito,
Ut bona cognoscat per te CONSTANTIA, qualem
135Hic me vidisti, quam haec interdicta docebis;
Namque hic per vestros lucrari multa solemus.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Purgatorium — IIDivina Comoedia — Purgatorium — IV →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Purgatorium — III
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-purgatorium-iii--dantes-alagherius-035e6a
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Purgatorium — III», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-purgatorium-iii--dantes-alagherius-035e6a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.