CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Paradisus — XXVIII

latín

1Posteaquam ostendit manifesto lumine vere,
Qualem nunc agitent mortalia pectora vitam,
Quae facit ex omni mulier me parte beatum;
Ut flammam videt incensam quadruplice lychno,
5Qui speculum inspiciat, post tergum luce micante,
Ante hanc quam possit oculo vel mente tueri,
Atque is, visurus, num vitrum vera reportet,
Respicit atque utrimque videt sibi congrua cuncta,
Ut metro numerum: memori sic mente repostus
10Stat mihi suspectus pulchris in lucibus haerens,
De quibus insidiatus amor mihi vincula fecit.
Utque ego respexi, atque mei mihi lumina visus
Attigerat species descripta volumine in illo,
Sese acies oculi quoties intenderit illuc,
15Aspexi punctum radians ita lumine acuto,
Ut sit claudere opus, vehementis acumine lucis
Quos ardet, visus. Et quod nostrae incola terrae
Cerneret hinc minimum sidus, pleno orbe refulgens
Lunae esset moles, si hoc propter forte locetur,
20Ut sidus propter sidus. Non longius absens,
Quam qui praecingit lucem, qua pingitur, halo,
Quum vapor, unde oritur, fit crassior; igneus illud
Punctum se circum tanto impete circlus agebat,
Omnia ut amplectens quam velocissimus orbis
25Tardior esset ad hunc motu. Circumdabat ipsum
Alter, tertius hunc; dein quarto tertius, iste
Quinto, tum sexto quintus circumdatus ibat.
Desuper assurgens comitabat septimus illos
Amplus ita, ut minus apta foret Thaumantias arcu
30Hunc capere. Haud secus octavus nonusque patebant,
Quorum quisque movebatur, prout visus abesse est,
Si numerum relegas, a puncto longius uno,
Tardior; ardebatque illi sincerior ignis,
Qui minus a purae distabat luce favillae,
35Quod plus naturae verae insinuarat, opinor.
Quum me suspensum mulier vidisset ob altam
Curam: «Pendet», ait, «caelum naturaque tota
A puncto hoc uno. Nunc illum suspice circlum
Huic mage conjunctum, et scito ferri ocius illum
40Ob, qui ipsum penitus penitusque inflammat, amorem.»
Huic ego: «Si mundum hic idem possederit ordo,
Qualem his miror inesse rotis. satiata maneret
Mens mihi spectanti tanta haec miracula rerum;
Mundus at is, nostris qui sensibus obversatur,
45Cernere dat sphaeras tanto divinius auctas,
Quanto illas magis a centro distare videmus.
Quare, si desiderio meta ultimo nostro
Debet in hoc miro Angelico consistere templo,
Extremum cui lux et amor tantummodo finem
50Constituunt, opus est, ut adhuc mihi discere detur,
Qui fit, ut minus exemplum moveatur eadem,
Qua lege exemplar. Nam frustra id pectore verso.»
«Si talem ad nodum es digitis minus utilis aptis,
Nil mirum; usque adeo, nullo faciente periclum,
55Obdurat solidus.» Sic illa atque insuper addit:
«Accipe, quod dicam, si vis satiatus abire,
Inque isto fac mentem acuas. Quae corpora circum
Volvuntur, vasta constant ea mole vel arcta,
Prout plus aut minus est illis virtutis ubique
60Sese extendentis. Bonitatis copia major
Dat majore salute frui cumulumque salutis
Majorem capiet majore volumine corpus,
Illud ubi expletis constabit partibus aeque.
Hoc igitur nonum caelum, quod corripit omne
65Secum, respondet circlo, quem plurimus igne
Ardet amor, nec non major sapientia ditat.
Quod si virtutis mensuram attendere mavis,
Quam speciem rerum, quae apparent mole rotundae;
Obvia succurret tibi convenientia mira,
70Si mens huic major, si huic maxima, si illa minore
Virtute, haec minima est, ubi singula sphaera notetur.»
Ut, si forte gena Boreas, quae lenius halat,
Spiret, pura nitet vultu laetata sereno
Aurarum regio, quia, quae turbaverat ante,
75Scindit se nubes, et in aethera purgat apertum,
Unde suo rident sublimia templa decore.
Sic ego, ubi mea responso succurrere claro
Dux mihi non renuit, verumque ego cernere quivi
Ceu stellam in caelo. Postquam cessaverat illa,
80Non secus ac vibrat ferrum, quod fervet ab igne,
Tunc omnes pariter circli emisere favillas.
Quaeque sequebatur scintilla incendia eorum,
Totque inerant, ut, si numero quod duplice constat
Sexaginta tibi vicibus duplicaveris, inde
85Non millenorum exsurgent tot milia dena.
«Hosanna, hosanna!« simul omnes voce frequenti
Insonuere chori circum non mobile punctum,
Quod stabili his dederat nunquam secedere nido,
AEternumque ipsos retinebit, ubi usque fuere;
90Ast ea, quae vidit, dubia quid mente moverem:
«Ecce», inquit, «primae SERAPHIM CHERUBIMque coronae,
Ostenduntque tibi, quanto sua vimina cursu
Sectentur, cupidae puncto assimilarier illi,
Qua possunt, possuntque, prout qui altissima spectant;
95Quique illos alii circum vertuntur amores,
Esse THRONOS scito, divina in imagine semper
Haerentes, per quos finitur de tribus unus
Ordinibus sanctis. Verum id te advertere oportet,
Tanto plus cunctos gaudii deducere, quanto
100In verum penetrant illi, in quo tota quiescit
Mens animi. Hic facile est jam nosse, ut vita beata
Pendet ab intuitu, non cordis amantis ab aestu,
Qui dein subsequitur. Merces mensura tuendi est,
Gratia quam peperit simul et bene sana voluntas;
105Sic mos in regno est nostro prodire gradatim.
Ordo alter trinus, qui aeterno vere sub illo
Germina tot generat, quae dispoliare nequibit
Aries nocturnus, sine fine ac tempore vernat
‹Hosanna› triplici harmonia, quam gaudia terna
110Effundunt sonitu ter tres testante coronas.
Hanc hierarchiam trina ornat forma Dearum,
Quae veniunt primae, a Dominatu nomina sumunt;
Dein sunt VIRTUTES; quae nectit tertia gyros,
Turba POTESTATUM est. Quo dein paenultima dantur
115Gaudia PRINCIPIBUS plaudenda, simulque ministris
LEGATOS inter primis; totusque cohortes
Continet Angelicas ludentes ultimus orbis.
Istis ordinibus suspectum figere in altum
Mos est, atque infra sic vincere, ut usque trahantur
120Ad Dominum atque trahant. Quare DIONYSIUS acre
Totus in his posuit studium speculatus, et horum
Nomina signavit distinxitque ordine eodem.
Ast alia est usus ratione GREGORIUS, illi
Non concors. Quare, simulatque arrexit ad istud
125Caelum aciem visus, idem se risit aperte.
Noli admirari secreta haec tanta locutum
In terris mortale genus; namque ille retexit
Ista, suo qui se vidisse haec lumine dixit,
Multaque praeterea verissima de orbibus istis.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Paradisus — XXVIIDivina Comoedia — Paradisus — XXX →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Paradisus — XXVIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-paradisus-xxviii--dantes-alagherius-41f20c
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Paradisus — XXVIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-paradisus-xxviii--dantes-alagherius-41f20c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.