1«Et Patri et Genito et Paracleto gloria sancto!»
Voce una cœpit Superorum exercitus omnis
Sic, ut me abstulerit dulci mens ebria cantu.
Quocunque aspicerem, mihi laetum expandere risum
5Cuncta videbantur, nam aures ac lumina inibat
Ista mihi ebrietas. O inenarrabile gaudii
Atque voluptatis pelagus, o integra amoris
AEtas ac pacis, securaque copia, nulla
Exstimulante siti! Ante oculos mihi quattuor ignes
10Incensi stabant; ast increbrescere cœpit
Qui prior astiterat, factus mihi imagine talis,
Qualis stella Jovis, si Martis sidus et illa
Jam volucres fiant et pennas mutet uterque.
Quae mens hic divina suo regit omnia nutu,
15Partiturque vicem officiumque, silentia toto
Fecerat in caelo, quum vox haec venit ad aures:
«Noli admirari, si me mutare colorem
Cernis; nam hos omnes, me nunc dicente, videbis
Mutari pariter. Qui in terra est sede potitus,
20Sede data mihi, sede data mihi, quae vacat ante
Ora Deo geniti, de nostro idem ille sepulcro
Latrinam fecit manantem sanguine, odorem
Taetrum exhalantem, qua infra deterrimus istinc
Lapsus placatur.» — Quem, adverso sole, colorem
25Indueret nubes sub prima crepuscula noctis
Vel lucis, vidi totum conspergere caelum.
Ac veluti secura sui stat femina honesta,
Ac tantum timida est alienae ob crimina culpae,
Sic mihi visa fuit vultum mutare BEATRIX,
30Atque fuisse reor talem splendoris in alto
Defectum caelo, quum passa est summa potestas.
Exin usque adeo mutata voce profari
Institit, ut nunquam aspectum converterit oris:
«Christi sponsa meo non est nutrita cruore,
35Atque LINI et CLETI, prolato ut veneat auro;
At vitam hanc pacti laetam SIXTUSque PIUSque,
Et post CALIXTUM URBANUS, quum lumina fletu
Rorassent multo, sacrum effudere cruorem.
Non fuit iste animus nobis, ut dextra sederet
40Ad latus illorum, quibus est succedere nostram
In sedem, altera Christiadum pars, altera laeva
Non ut concessae claves mihi bellica versae
In signa urgerent sacrato fonte renatos;
Nostra nec effigies fieret gemma apta sigillo
45Ad privas leges, quas falsas vendere mos est,
Quas propter rubeo, atque oculi exarsere frequenter.
Hinc se mendaci pastorum veste tegentes
Est spectare lupos per pascua cuncta rapaces.
O tutela Dei, quianam hoc in tempore cessas?
50Jamque Caorsini, jam nostro Vascones acrem
Sanguine avent satiare sitim. O rudimenta secunda,
Huccine deciditis? Sed quae Sapientia Romae
Scipiadis dextra mundi defendit honorem,
Quam primum, ut video, rebus succurret acerbis.
55At tu, qui pondus propter mortale redibis,
Fili, illuc, pande os, quaeque haud celanda retexi,
Ne cela.» — Veluti glacie concreta vaporum
Copia per nostrum delabitur aëra, solem
Cornigera tangente capra; sic aethera vidi
60Desuper ornari totum et quasi vellera lucum
Ire triumphantum, quae mecum sedibus illis
Astiterant. Istas oculo servante sequebar,
Atque secutus eram ripa tenus intervalli,
Quod medium est, donec distantia non dedit ultra.
65Quare ubi suspectu me vidit Diva solutum,
«Dejice nunc oculos», mihi dixit, «et aspice, quo te
Invenies versum.» — Qua primum ex temporis hora
Despexi, vidi me percurrisse quadrantem,
Quem plaga prima facit medium transgressa diei
70Extremum ad finem. Quare mihi cernere aratum
Stulte trans Gades fuerat marls aequor Ulyxi,
Et citra propius ripas, ubi Agenore nata
Dulce stetit pondus. Plus et patuisset aperti
Areola ex ista, sed sol processerat ultra,
75Sub pedibus nostris, plus quam unum tramite signum.
Quae sese oblectat semper mens percita amore
Cum Domina, magis atque magis tunc rursus ad illam
Ardebat revocare oculos: ac si afferat omnes
Ars simul et natura escas, quae lumina captant,
80In carne humana pictaque in imagine carnis
Capturae mentes, divina ad gaudia, nostris
Quae affulsere oculis vultum mirantibus illum
Ridentem, una omnes junctas nihil esse faterer.
Quaeque mihi virtus oculorum indulserat usum,
85Pulchro me nido Ledae divulsit, et illam
Impulit in sphaeram, quae velocissima fertur.
Singula pars hujus quam vivacissima, et alta
Convenit, et simili sunt cuncta ita praedita forma.
Ut, quam Dux legit, non sit mihi dicere sedem.
90At desiderium quae noverat illa tacentis,
Ridens tam laeto tunc cœpit farier ore,
Ut Deus exsultare mihi sit visus in illo:
«Axem quae medium motus natura quietum
Postulat et rapida vertigine cetera torquet,
95Prosilit hinc, ut fine suo; nec continet ulla
Res alia hoc caelum, quam mens divina gubernans,
In qua ignescit amor vertens, et quae pluit alto
Virtus. Lux et amor caelum hoc praecingit, et ipsum
Caelos praecingit reliquos, mensque unica cingens
100Praecinctum, sola hoc intellegit. Haud ciet ipsi
Extera vis motum, proprio sed turbine motus
Caelorum reliquos ipsum metitur, ut audis
Dimidium quinasque decem metirier ulnas.
Jamjam per te nosse potes, ut tempus in ista
105Radices testa, inque aliis dicatur habere
Frondes. — O, quae mortales, malesuada cupido,
Usque adeo mergis sub te, ut deducere ab undis
Lumina nemo tuis valeat! Bene vestra voluntas
Floret; at assiduo mutantur vera sub imbre
110Pruna, et degeneri vos ludunt vana sapore.
Pura fides pietasque ac nescia fallere vita
In teneris tantum pueris reperitur, et unus-
Quisque prius fugit has, quam plumis mala tegatur.
Est qui, dum balbutit adhuc, jejunia servat,
115Interea lingua pastus genus omne soluta
Devorat audacter quovis sub lumine lunae.
Est qui, dum balbutit, amatque auditque parentem,
Quam cupit, integro sermone, videre sepultam.
Sic solita est nigro tingi cutis alba colore
120In primo aspectu formosae illo patre natae,
Qui, quum mane refert, abiens sibi surrogat umbras.
At tu, ne ignarus stupeas, id pectore volve,
In terris nullum esse ducem, qui regna gubernet;
Quare hominum soboles declinat tramite recto.
125At prius hibernis totus quam excedere mensis
Jani sortitus nomen cogatur, ob illam
Neglectam a vestro, quae est pars centesima, partem
Caesare, sic orbes superos rugire videbis.
Nam exspectata diu puppes fortuna revolvet,
130Stant ubi nunc prorae, et classis directa feretur;
Verus et erumpet post florem ex arbore fructus.»