CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Paradisus — XXVI

latín

1Anceps dum stabam restincto lumine visus,
Fulgenti ex flamma, mihi quae restinxerat istum,
Exiit aura jubens intentum me ora tenere;
Namque inquit: «Donec redeat tibi copia visus
5In me consumpti, bene erit, si damna rependas
Sermoni indulgens. Ergo nunc incipe, quoque
Mena tua prospectet, dic atque id volvito, lumen
Defecisse tibi, non interiisse peremptum;
Nam quae te hanc diam mulier deduxit in aedem,
10Virtutem praefert oculis, qua nota valebat
Dextera Ananiae.» — Huic contra: «Ut fert corde libido,
Tardius aut citius veniat medicamen ab illa
Istis luminibus, per quae est data porta ferenti
Flammam, quae totam penitus me incendit et urit.
15Quae vestrum hunc explet consessum, summa voluptas
Principium ac finis scripti est cujusque legenti
Aut minus, aut magis intensum dictantis amorem.»
Quae me vox eadem arrexit formidine stratum
Defectus subiti, mi acuit sub pectore curam
20Ulterius fandi. Et: «Tibi certe angustius, inquit,
Tractandum est cribrum, ut recte res cernere possis,
Dicendusque tibi est, qui signum vertit ad istud
Arcus tela tui.» Cui tunc: «Ope philosophiae,
Per syllogismos, per, quae Scriptura propinat,
25Hic venit infigendus amor mihi corde sub imo;
Namque bonum, ut natura boni est, simulatque patescit
Hoc inquirenti, succendit pectus amore,
Qui tanto est major, bona quanto hoc plura receptat.
Illius esse igitur superans genus omne bonorum
30Sic, ut praeterea, quicquid sit amabile ubique
Mortali, nil sit quam ductum lumine ab isto
Tenue jubar; spectare oculis et mente necesse est,
Cunctis posthabitis, et re in quacunque probanda
Diligere id verum, quod clare elucet ab ipso.
35Tale meae menti fuit, aptus sternere verum
Ille idem, primum qui demonstravit amorem
Vitae cujusvis, aeternum quam manet aevum.
Hoc auctor sternit verax Mosi ista profatus.
De se: ‹Cuncta tibi ostendam bona.› Sternis et ipse
40Altum exorditus carmen caelestia vulgans
Arcana in terris, nullo praecone sonante
Grandius.» — Audivique: «Igitur quae discere mente
Humana licuit, quae te docuere magistri
Sacri huic concordes, iterum te iterumque monebunt
45Observare Deum finemque caputque tuorum
Ardorum. At quoque dic, an ad hunc te forte trahentes
Experiare alias chordas, tot ut ipse remittas
Voces, quot tacitum tibi dentibus iste momordit
Pectus amor.» — Non me latuit mens sancta petentis
50Caelum aquilae, quam Christus amat, quin immo videbam,
Quo moliretur profitentem adducere, et inquam:
«Ad summum quicunque valent cor vertere patrem,
Morsus, certarunt istum mihi inurere amorem.
Mundi natura atque mei mors, quam ipse subivit,
55Ut fruerer vita, et quod sperat nomine Christi
Quisque, ut ego, fidens, et quae cordi intus inhaeret
Cognitio mihi dicta, obliqui ex vortice amoris
Me traxit rectique dedit contingere ripam.
Nunc folia aeterni toto frondentia in horto
60Cultoris mihi amanda reor, prout largiter ista
Is donat.» — Postquam tacui, dulcissima caelo
Insonuere mele, et simul est modulata BEATRIX,
Ter plaudens «Sancto«. Ac veluti sub lumine acuto
Ilico somnus abit, mota virtute ciente
65Visum, quae rapide splendoris ad ostia currit
Insinuans tunicis, et qui expergiscitur, horret
Cuncta suis subjecta oculis, tam nescius ille est
Evigilans subito, dum illi succurrere cessat
Judicium mentis: nostrorum ita depulit omnem
awaking suddenly, and knows no thing
until his judgment helps him; even so
70Labem oculis dux diva suis radiantibus ultra
Ingentem tractum. Hic melius mihi copia visus
Quam prius affulsit. Tum victus paene stupore,
Quum prope nos quartum vidissem fulgere lumen,
Illam scitabar, quae sic est ore locuta:
75»Hac sub luce suum auctorem miratur et ardet,
Quae prior aethereas anima est emissa sub auras,
Quam quemvis primae virtutis dextra crearit.»
Ut frons, quae, vento praeterlabente, reclinat
Summum, dein propria vi surgit: sic ego, fantis
80Sub verba admirans; dein me fiducia cepit
Jam desiderio ardentem mea promere sensa;
Et cœpi: «O pomum, quod prima ab origine solum
Stabas maturum, pater o antique, maritae
85Et socer et genitor cujusque, id te oro piaque,
Qua possum, tu mente precor, ne taedeat ore
Edere verba tuo; mecum quae mente voluto
Et taceo, tibi aperta patent, nec demoror ultra.»
Belua saepe micat sic, ut, qui amor impulit illam,
90Stare diu tectus non possit, veste sequente
Quod natura jubet: sic ex velamine prima
Illa anima ostendit, quam se indulgere parato
Laeta animo offerret. Dein vocem efflavit et inquit:
«Vel te dissimulante, tuo quam pectore versas,
95Curam, hanc inspicio melius, quam quicquid habebis
Certum. Haec in speculo nunquam fallente videnda
Stat mihi, dupliciter quod res dat cernere, nilque,
Quod se conduplicet, patitur. — Te audire voluntas
Nunc fert, quam dudum posuit me numen in horto
100Alto, ad quem scalis tam longis reddidit aptos
Haec artus tibi; quamque diu percepta voluptas
Luminibus sit tanta meis, quae propria magnam
Causa iram accendit, tum queis sim vocibus usus,
Quarum inventor eram. — Nunc, o mihi cara propago.
105Non tanti per se fuerat gustata palato
Illius esca meo ligni, ut mihi tanta pararit
Exilia, ast intra fines consistere recti
Indocile ingenium. Hinc ex sedibus, unde BEATRIX
VIRGILIUM excivit, quater auctos milibus annos
110Et ter centenos, et bina volumina Solis
Hoc ego concilium optavi; atque ad lumina cuncta
Orbibus hunc novies centum et triginta peractis,
Dum me terra habuit profugum, flammescere vidi.
Quae mea lingua fuit, periit restincta, priusquam
115Non profecturo Nimrod conamine grande
Maturaret opus. Nam quae ratione libido
It duce, nulla homini vario, prout astra secundat,
Duravit semper. Natura dat ipsa loquelam,
Quae sit cunque, homini; vestris vos viribus uti
120Pro libito sinit. Ante Orco quam illaberer atro,
El inter vestros nomen sibi summus habebat
Tunc Amor, unde fluunt, quae me istic gaudia cingunt.
Deinde Eli est dictus, quod vestrum haud dedecet usum
Consimilem in ramo frondi: dum lapsa putrescit,
125Altera succedit. — Qui mons altissimus undis
Imminet, hic fuerat vitae puraeque pudendaeque
Hospitium, a prima milli lucis ad usque secundam
Horam, ubi sub sextam sol a quadrante recedit.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Paradisus — XXVDivina Comoedia — Paradisus — XXVII →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Paradisus — XXVI
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-paradisus-xxvi--dantes-alagherius-38cb1e
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Paradisus — XXVI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-paradisus-xxvi--dantes-alagherius-38cb1e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.