CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Paradisus — XXIX

latín

1Quum gemini fratres Latona matre creati,
Arietis hic tergo velatus, et altera Libra,
De circlo, medium sphaerae qui terminat orbem,
Effecere sibi zonam, pars quantula it horae,
5Ex qua quod punctum supra caput astat, utrumque
Librat utrimque aeque, donec quisque exsilit illo,
Semiorbem mutans, cinctu; pars tantula lapsa est
Horae, quum tacuit risu suffusa BEATRIX,
Inspiciens oculis contento lumine punctum,
10A quo victus eram; verbis dein talibus infit:
«Dico, nec scitor, quod aves; namque omnia vidi,
Prospectans, ubi adest locus omnis, tempus et omne.
Non ut, quod nunquam fieri nos posse videmus,
Auctet opes; sed ut, a tanto quod lumine splendet,
15Dicere, ‹Subsisto›, possit, qui semper, et ullo
Est sine principio: idcirco extra tempus et omnem
Normam aliam exempli voluit se ostendere Amorem
AEternum ipse novis in Amoribus ultro creatis.
Nec, quasi torpuerit, prius est jacuisse putandus;
20Non processit enim prius aut post has super undas
Aura Dei. Exsiluere actu junctae, atque merae res
Forma ac materies, ubi nulla est menda reperta,
Non secus ac triplici ex chorda tria spicula missa.
Ac velut in vitro, electro, sive in crystallo
25Sic radius micat, ut tibi temporis intervallum,
Quum venit ac simul est totus, dignoscere non sit:
Haud secus effectus, sic Rege jubente, triformis
Quantus erat simul emicuit, discrimine in ortu
Nullo, jam totus. Rebus simul ordo creatus,
30Constructusque fuit, quaeque actu simplice constant
In mundo formae, summum tenuere cacumen,
Puraque vis imum, medium actu praedita eoque
Vimine constricta, ut nunquam sua vincula solvat.
Hieronymus scripsit, multo ante in luminis oras
35Exisse Aligeros, et saecula lapsa, priusquam
Hic mundus fieret. Sed verum hoc flamine Sancto
Multi afflante viri passim scripsere legendum;
Et tu, si inspicias defixa mente, videbis.
Id quoque paulisper ratio videt ipsa, negatque,
40Tam cessasse diu motores vi sine plena.
Scis modo, ubi fuerint, quoque isti tempore Amores
Facti, quoque modo. Sic ardor, triplice flamma
Qui desiderii stimulabat, adurere parcit.
Vix unum numerans decies duplicaveris, ex quo
45Pars magna Aligerum turbavit vestra ferentis
Terrae elementa statum totum. Stetit altera et istis,
Quas tu discernis, tam laeta est artibus usa,
Ut versabundo nunquam discedat ab orbe.
Fastus, triste malum, illius, quem pondere summae
50Vidisti toto compressum, prima ruinae
Causa fuit. Quos hic est cernere, corde modesto
De se senserunt, fassi, se cuncta referre
Indulgenti accepta Deo bona tanta tuenda.
Quare horum intuitus illustrans gratia pensis
55Evexit meritis, quin ipsos firma voluntas
Destituat. Nolo dubites, sed mente tenebis
Certa, parenti stimulis, quos gratia subdit,
Augeri meritum, prout cor expandit amorem.
Jamque hoc de cœtu veniunt tibi multa videnda,
60Si mea verba legis, nullo auxiliante magistro.
At quoniam in terris vestrae docuere palaestrae
Maturam Angelicam triplici virtute valere,
Scilicet hanc intellegere et meminisse simulque
Velle, ut germanum possis cognoscere verum,
65Quod solet a vestris confundi, queis male cessit
Iste liber lectus, juvat ulteriora profari.
Ut semel has vitas proprio Deus ore beavit.
Nusquam devertunt oculos in imagine fixos,
Quae nihil abscondit: quare intercidere earum
70Nulla potest novitas visum. Hinc concludere oportet,
Non opus esse ipsis nunc has, nunc dividere illas
In partes animum, et rerum meminisse seorsim.
Sic vos, mortales, vigilantes somnia vana
Captatis, seu vera rati, seu dicere falsa,
75Quorum unum culpae plus affert, plusque pudoris.
Non vobis cura est per iter delabier unum
Philosophi; usque adeo vos versat imagine primae
Frontis amor studiumque, levi quod pascitur aura.
Idque etiam caelo minus indignante feretur,
80Quam quum neglegitur Scripturae littera sacrae,
Vel detorquetur. Nemo est, qui expendere sumat.
Sanguine stet quanto in terris hoc spargere semen,
Quamque Deo placeat posito quicunque tumore
Pronus in obsequium divino credere fonte
85Ardeat. At quisque ingenio, dum doctus haberi
Vult, studioque omni sua dum commenta propinat;
Oratorque sacer populis haec vendere curat,
Et canit, atque Evangelii doctrina tacetur.
Hic dicit, Lunam, Christo patiente, retrorsum
90Fugisse atque ingens interposuisse volumen,
Quare non ultra indulsit sol lumina terris;
Ille, suum lucem per se celasse nitorem,
Atque ideo Hispanos defectum luminis illum,
Indos Judaeosque simul turbasse colonos.
95Non tot habet Lapos, nec tot Florentia Bindos,
Quot similes tricas resonant suggesta per annum.
Interea redit a pastu saturatus inani
Aura grex ovium ignarus, nec crimina purgat,
Qui dicit, labem se non vidisse malorum.
100Non dixit Christus primis, quos fœdere junxit:
‹Ite et per totam nugas diffundite terram›;
At dedit his verax fundamen; et illud in ore
Unum ejus sonuit, de quo sibi scutaque, et hastas
Hi fecere sibi, luctati, accendere puram
105Lucem Evangelii. Nostri scurrilia, lusus
Verborum, male salsa crepant; et dummodo abundent
Risus, inflatur, sola haec est cura, cucullus.
Ast in fasciola talis cubat ales, ut, ipsum
Si vulgus videat, gauderes cernere, qualem
110Exspectet veniam, cujus fiducia crevit.
Ob quam stultitiae tantum grassatur in orbe,
Ut sine teste ullo cupiant quodcunque pacisci
Promissum. Atque ideo porcum pinguescere sancti
Vidimus Antoni, atque alios hoc de grege, porcis
115Pejores, solitos non cusos pendere nummos.
At quoniam placuit longum divertere calle,
Nunc jam respice iter rectum, ut via damna rependat
Temporis. Ista gradus per cunctos crescit adauctu
Natura immenso, ut percurrere nulla loquela,
120Nec vis mortalis numerum subducere possit.
Et si, quae Daniel, caelo monstrante, revelat,
Tecum animo reputes, ea milia millenorum
Huic praefinitum numerum celare videbis.
Quae prima hanc omnem illustrat lux, dispare norma,
125Totque modis variis proprio communicat ipsam
Lumine, quot sunt splendores sibi fœdere juncti.
Et quoniam affectus sequitur, qui concipit, actum,
Isti dulcis amor varie fervetque tepetque.
Nunc fac sublime aspicias pariterque profundum
130Virtutis pelagus summae, quae tot speculorum
Perfecit millena sibi, in quae frangitur, in se
Dum manet una atque una aeque subsistit, ut ante.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Paradisus — XXIVDivina Comoedia — Paradisus — XXV →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Paradisus — XXIX
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-paradisus-xxix--dantes-alagherius-5a8985
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Paradisus — XXIX», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-paradisus-xxix--dantes-alagherius-5a8985.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.