1»Juncta sodalicio sacra turba, electa beati
Grandem agni ad cenam, te sic pascentis abunde,
Ut desiderii usque tui sint gaudia plena;
Gratificante Deo, si est praelibare potestas
5Huic data, quod vestra cadit ex mensa, ante diei
Horam postremam quam ipsi praescripserit aetas;
Stet posita ante oculos vobis immensa cupido
Ipsius, ac paulum vestro hunc aspergite rore.
Nam fons, unde fluunt, tacite quae cogitat intus,
10Vobis usque patet.» Sic est affata BEATRIX.
Tum vero illae animae laetae se vertere in orbes
Sphaerarum sese circum, stante axe, rotantum,
More cometarum flammantes. Utque videre est
Usque in machinulis lapsas strepitantibus horas
15Sic volvi circlos, si advertas, ut prior unus
Sit similis stanti, extremusque volare putetur;
Sic illae choreae plaudentes dispare motu;
Prout rapidae aut lentae, cujusque expendere opum vim
Visus edocuere meos. Quae est visa notari
20Dignior egregiam ob speciem, splendore refulsit
Felici usque adeo, ut nullum mage fulgere lumen
Ferret; terque BEATRICEM circum igne voluta,
Fudit ab ore melos tam divum, ut vivida mentis
Vis mihi non revocet. Quare hoc mea littera saltu
25Praeterit, ac mitto describere; namque facultas
Quaelibet ingenii, nedum oris copia nostri,
Quum studet hos similare sinus, utetur inepte
Vivaci fuco. — «Alma soror, quae supplice voce
Sic pia stas coram flammata exercita cura,
30Tu sphaerae illius pulchrae mihi vincula solvis.»
Deinde sacer cessans ignis sua flamina vertit
In Dominam, haec post dicta, meam; et jam talibus infit:
«Magni o lux aeterna Viri, cui tradere claves
Est nostro visum Domino, quas detulit alto
35Ex gaudii regno miri, haud tentare recusa
Istum de levibus gravibusque, ut corde cupido
Fert rogitare, tuae fidei quae dogmata poscunt,
Per quam tu incolumis super undas aequoris ibas.
An bene amet, speretne bene, et bene credat, apertum
40Est tibi, qui speculum figis tua lumina in illud,
In quo picta vides quaecunque amplectitur omne.
Sed quoniam ob veram regna haec caelestia cives
Accivere fidem, hanc jussos decorare triumphis;
Hanc tractaturum par est te accedere ad istum.»
45Ac veluti sumptis stat baccalaureus armis,
Nec mutit, donec, monitus scrutante magistro,
Certet, sed litem non est componere certus:
Sic argumenti mecum genus omne struebam,
Fante illa, ut tanto me respondere paratum
50Quaerenti offerrem, et mihi credita vera fateri.
«O bone Christicola, hic jam nunc tua promito sensa,
Fare: fides quidnam est?» Frontem jubar extuli ad illud,
Quod sic spirabat; deinde est inspecta BEATRIX.
Annuit illa, ut aquam fonte interiore reclusam
55Effundi sinerem. «Quae dat mihi gratia coram
Primipilo, qui sit mihi sensus, fari,» ego cœpi,
«Det quoque sat claros educere pectore sensus.»
Tum porro: «Ut tibi dilectus, Pater optime, frater,
Qui tecum Romam meliore in calle locavit,
60Jam scripsit: Rerum, quas nos sperare jubemur,
Vera fides fulcrum est; argumentumque latentum
Mortales hominum visus: talis natura videtur
Illius esse mihi.» — Dein haec audita loquela est:
«Tu recte sentis, si recte intellegis, illam
65Qui inter res simul interque argumenta reponat.»
Mox ego: «Quae sese mihi dent arcana colenda,
Sic latitant falluntque imae mortalia gentis
Lumina, ut, haec vere esse, fides pro teste sit una,
Qua spes alta sedet, stante ut fundamine, nixa:
70Inde rei solidae ipsa fides sibi nomina sumit.
Atque fide ex ista par est deducere robur
Argumentorum, haud alia ducente lucerna;
Hanc etenim dico logicam.» — Tum audita loquela est:
«Si, quicquid vobis doctrina discere fas est,
75Sic animo quisque acciperet, locus esse sophistae
Ingenio haud posset.» Vox haec ex flamine amoris
Illius incenso venit; dein talibus infit:
«Tum nota, tum pondus pensi bene convenit aeris.
At fare, an proprio ex loculo deprompseris istud?»
80Huic ego: «Ita hoc servo tam fulgens tamque rotundum,
Ut typus haud quicquam incerti mihi habere putetur.»
Exin ex luce est vox haec emissa profunda,
Quae splendebat ibi: «Gemma haec carissima, qua stat
Nixa omnis virtus, unde est tibi?» Talibus illa.
85Ast ego: «Largifluus divini flaminis imber,
Cujus in antiquis diffusa est copia chartis
Inque novis, firma mihi pro ratione valebit
Semper sic praesente, ut quaelibet esset ad illam
Vis demonstrandi evincens obtusa futura.»
90Deinde haec audivi: «Doctrina antiqua recensque,
Quae sic concludit, cur est tibi sacra loquela?»
Tunc ego: «Facta probant istam testantia veram,
Ad quae non ferro, non est incudibus usa
Daedala naturae virtus.» — Vox haecce remisit:
95»Quae tibi cautio erit, quaeso, haec narrata fuisse?
Illud idem, quod adhuc manet argumenta probantis,
Nemo tibi jurat.» «Si ostentis excita nullis
Amplexa est tellus Christum, haec mirabilis una
Res facit, ut reliquis non sit centesima virtus,»
100Dixi; «tu campum pauper, jejunus inisti,
Egregiam ut sereres plantam, quae fertilis uvis
Jam fuit, at facta est modo sentis.» Verba sub ista
Insonuere: Deum laudamus! carmine in illo
Concentuque, melos quod sunt cantare sueti
105In caelo Divi. — At majestas Principis illa,
Quae sic ex ramo ad ramum me traxerat usque
Excutiens, donec jamjam ad folia ultima ventum est:
«Quae se mente tua delectat gratia,» dixit,
«Hactenus, ut decuit, responsis ora resolvit;
110Sic ut, quae emersere, probem; sed promere oportet,
Quae credenda putas, atque unde tibi obvia venit
Ista fides.» — «Pater alme, o mens, cui cernere fas est,
Quae jam credideras sic, ut vicisse feraris,
Qui pedibus melior properavit adire sepulcrum;
115Mi clarare jubes fidei, quae credita prompte est,
Hic formam ac pariter causam, qua insederit ista
In me credulitas; et respondere paratum
Invenies», dixi. «Mihi creditur unicus, unus
AEternusque Deus, qui totum haud motus olympum
120Ipse movet desiderio flammante et amore.
Nec solum fecere fidem, subjecta fideli
Quae mihi sunt oculo, vel quae scrutata profundum
Mens humana refert, sed veri lucidus imber,
Qui pluit hinc large, Mose fundente, Prophetisque
125Et Psalmis, Evangelio turbaque probante
Vestrorum (nam vos illum scripsistis ob ignem,
Qui vos inseruit Divis), certusque fateri
Sum tres personas aeternas, esseque eorum
Sic unum trinumque, ut et es patiatur, et estis
130Conjunctim. Verum alta Dei, quam sic modo tango,
Condicio mihi inusta manet, renovante sigillum
Saepe Evangelio. Hic fons est, est illa favilla,
Quae vivum flammae se deinde effundit in imbrem,
Et, quale in caelo sidus, mihi lumine splendet.»
135Sicut erus, jucunda sibi si quae accipit aure,
Dein servi petit amplexus gratatus ob illa,
Quae sibi laeta tulit, simul hunc videt ore tacentem:
Sic bona verba mihi dixit sub nomine trino
Cantando ac ter me cinxit, simulatque quievi,
140Lumen Apostolicum, quod respondere jubebat;
Sic placuere illi, quae sum verba ore locutus.