1Jam defixa iterum Dominae mea lumina ab ore
Pendebant animusque simul, quacunque remotus
Cura alia. Haec autem risu parcebat, et inquit:
«Si modo riderem, tu qualis filia Cadmi
5Ires in cinerem; nam quo plus scandere templi
Contigit aeterni scalas, plus aucta decore
Mi facies micat, ut nosti; et ni temperet, ipsa
Flammat ita, ut vis, qua polles, mortalis ad ignem
Tantum frons esset, tonitru quae scinditur uno.
10Sublatos nos stella tenet, quae septima fulget
Pectore sub Nemei flammas efflante Leonis,
Quae interius virtute hujus modo mixta coruscat.
Attente vestiga oculis, atque utitor illis
Ut speculo contra, quod se tibi sistit in isto
15Spectandum speculo, signum.» — Cuicunque daretur,
Discere, qualis erat pendentis ab ore beato
Esca mei visus, quum alio divertere jussus
Mutavi curam; facile esset fingere mente,
Quam mihi jucundum fuerit parere magistrae
20Caelicolae, partem quum animus librasset utramque.
Intra crystallum, quae mundi circumit oras
Nacta ducis nomen cari, quo rege jacebat
Nequitiae omne genus, scala aurea clara micante
Sole mihi visa est se sic attollere in altum,
25Ut non hanc oculo assequerer. Simul ipse videbam
Per cunctos effusa gradus tot milia lucum
Delabi, ut rerer, quicquid splendoris in aethra est,
Istic diffusum. Ac veluti sub luce diei
Prima cornices nativo more moventur
30Una, ut calfaciant torpentes frigore plumas:
Deinde aliae abscedunt, nec tangit cura regressus,
Quaque abiere, aliae redeunt, seseque rotantes
Consistunt aliae; talis splendoribus esse
Visa mihi est illis ratio; namque undique cuncti
35Advenere simul, donec tetigere paratum
Unicuique gradum, et qui proximus astitit ignis,
Usque adeo fulsit clare, ut sim corde locutus:
«Quem mihi praeportas, facile est cognoscere amorem.
Ast illa, unde mihi tempusque modumque manebam
40Scitandi ac studium pariter cum voce premendi,
Stat; nec consultum male erit mihi, si qua rogare
Ingratis mittam.» At quae viderat ima tacentis
Illius inspiciens in vultum, qui omnia cernit;
«Solve tuo», dixit, «ferventem in pectore curam.»
45Et cœpi: «Haud ego sum tanti, ut, cui verba remittas,
Me dignum reputem; sed te sine flectier hujus
Promeritis, quae dat mihi poscere, vita beata
Laetitia occultata tua. Sit discere causam,
Quae mihi te admovit propius, nec dicere parce,
50Cur hoc dulce melos Paradisi cesset in orbe,
Quod tam voce pia per sphaeras diditur omnes
Inferius?» — Tunc illa mihi: «Mortalibus apta
Aure vales veluti visu; quare ista canorem
Sphaera tenet, causas ob quas tenuisse BEATRIX
55Est tibi visa prius risum. Tantummodo lapsa
Sum sanctae gradibus scalae, tibi ut obvia fiam
Laetius accipiens verbis, ac, quo induor, igne.
Nec mihi vis major praecurrere suasit amoris;
Tantus enim, majorque animas agit astra tenentes
60AEstus, ut ex fulgore patet cujusque micantis.
At qui summus amor famulas nos esse paratas
Consilio hortatur, quod digerit omnia solum,
Dat sortes istic, quales tibi cernere fas est.»
«Ipse quidem video,» respondi, «sacra lucerna,
65Quomodo liber amor satis ista regnet in aula,
Ut legem aeternae rationis cuncta sequantur;
Ast istud mihi difficile est cognoscere, quare
Te ratio ventura parans praedestinet unam
Tot tibi consortes inter, quae munere tali
70Fungaris?» — Nondum fueram postrema profatus,
Quum parte usa sui pro centro illa ignea lampas,
Ceu mola, veloci se circum turbine vertit.
Exin, intus amor qui stabat, talia reddit:
«Divinae radius lucis super astat acute
75Insinuans isti, cujus concludor in alvo.
Via hujus conjuncta meae, qua cetera cerno,
Usque adeo super extollit me, ut numinis esse,
Unde emuncta venit, videam. Hinc mea gaudia flammant;
Namque mihi visus acies, quoad clara, redundat
80AEquo splendorem flammae. Sed da mihi quamvis
In caelis animam, quae plus clarescere digna est;
Da Seraphim, qui plus divini in spicula solis
Obtutus teneat fixos, tibi me ista roganti
Non satis is faciet. Nam sic se immittit in altum
85AEternae legis pelagus, quod discere averes,
Ut sit discissum quavis a mente creata.
Quumque feres reditum mundi ad mortalia saecla,
Hoc referes, ne quis nimium confident audax
Ad tantum se posse pedes appellere signum.
90Quae mens hic lucet, terrarum est fumida in orbe;
Quare fac reputes, qui illic praestare valebit,
Quod non ipsa queant caelestibus addita Divis.»
Sic mihi sermo hujus praescripsit. Quare ego misi
Quaerere, devenique illuc, ubi voce rogavi
95Demisse, quaenam fuerit, dum membra gerebat.
«Italiae surgunt inter duo litora saxa,
Non procul a vestrae distantia mœnibus urbis,
Usque adeo, ut murmur tonitrus immugiat infra;
Gibbarem et efficiunt illum, cui Catria nomen,
100Infra quam sacrata aedes deserta locorum
Sola tenet, soli cultum exhibitura supremo
Terrae ac Caelorum Domino.» — Sic tertius infit
Sermo hujus; deinde haec pergens verba insuper addit:
«Hic vixi servire Deo sic certus, ut esca
105Solo aspersa oleo perferrem frigus et aestum
Perleviter, curam contentus figere in unam
Cor animumque, Deum meditans ac totus in illo.
Ubertim his caelis jam suebat reddere claustrum
Illud: inane modo factum est, ut oporteat omnes
110Mox esse admonitos. PETRUS DAMIANUS habebam:
Nomen ibi: Hadriacum prope litus in aede Mariae
Olim PETRUS eram PECCATOR. Mi breve vitae
Mortalis restabat iter, quum saepe rogatum,
Quaesitumque diu ad rubrum traxere galerum,
115Qui ruit in pejus, quo hunc plus transfundere curant
Advenere CEPHAS et sancto flamine plenum
VAS MAGNUM, ambo illi pariter macri pede nudo,
Orantes panem cujusque ad limina portae.
At nostrae aetatis pastores bracchia poscunt
120Queis fulti hinc atque hinc ascendant, bracchia poscunt,
Quae se deducant, membrorum mole gravantur
Tanta, seque retro sustollant. Tegmine vestis
Quadrupedem propriae obvolvunt, ut pelle sub una
Binae ita beluae eant. Eheu patientia, quae tam
125Ista diu pateris!» — Sed verba sub ista gradatim
Complures vidi faculas descendere agique
Circum, illisque decus renovabat singulus orbis.
Circumiere istam ac steterunt tantoque susurro
Clamavere omnes, ut nullum quiveris isti
130Istinc assimilare sonum; nec vent ad aures
Verborum cantus, tanto superante tonitru.