CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Paradisus — XX

latín

1Quum, qui terrarum flammis opera omnia lustrat,
Nostro praecipitat semiorbe, nitorque diei
Undique conficitur, qui aether tantummodo ab ipso
Ignescit primum, multarum lumine lucum,
5In quas una jubar fundit, renovata repente
Ostendit decora; atque mihi haec succurrit imago
AEtheris, ut mundi et ductorum insigne suorum
In sancto tacuit rostro. Nam spicula viva
Splendorum, magis atque magis flammantia, cantus
10Cœperunt mihi pro mentis virtute caducos.
Dulcis Amor, dulci quem vestit gloria risu,
Quantus eras illis medius fulgoribus ardens,
Queis unus sanctos subdebat spiritus aestus!
Posteaquam cari lucentesque igne lapilli,
15Queis sextum vidi gemmatum fulgere lumen,
Angelicis pariter fecere silentia linguis,
Amnis ego sonitum vicini audire videbar,
Qui lapides inter delabens, lucidus errat
Nativum ostentans fecundum gramine culmen.
20Ac veluti a collo citharae modulamina ducunt
Formam, et ab ore cavo penetrabilis aura cicutae,
Non secus illud avis murmur, mora nec fuit ulla,
Per collum ascendit, tanquam si hoc esset inane.
Istic in vocem se vertit, et exiit istinc
25Per rostrum ipsius, formam accepitque loquelae,
Qualem cor, in quo illa fuit mihi scripta, manebat.
«Quae mea pars visu pollet, propiusque tueri
Dat vestris aquilis radiantis lumina solis,
Attente inspicienda tibi est,» sic incipit illa;
30»Namque ignes inter, quorum in me lucet imago,
Qui in capite efficiunt oculos fulgore micantes,
Illi prae reliquis summa ad fastigia scandunt.
Pupulae in orbe meae medius qui fulgurat, ille est
Flaminis aeterni cantor, qui transtulit arcam
35Ex pago in pagum; nunc discit carmina quanti
Sint sua, propterea quod vero haec pectore panxit,
Quum videat sese pretio majore repensum.
Deque supercilium quinis cingentibus, ille,
Qui mihi stat propius rostrum, solatus amaras
40Est viduae lacrimas natum lugentis ademptum:
Nunc scit, quam magno constet contemnere Christum,
Hanc dulcem expertus vitam, et contraria passus.
Quique orbem sequitur, dictum mihi jam ante, sub arcu
Qui supra est, vero confossus corda dolore
45Tardavit mortem. Nunc scit non posse moveri
Judicium aeternum, quamvis in crastina verti
Saepe illic hodierna queant, dum vota precesque
Huc veniant dignae. Quique astat proximus alter,
Codice cum legum, et genti se adscribere mecum,
50Consilio suadente bono quod cessit amare,
Decrevit Grajae, Pastori cedere certus.
Nunc discit, quare, quicquid deducitur aequo
Atque bono incepto prave, non possit obesse
Auctori, inde licet foret emersura ruina
55Eversura orbem. Sed qui spectandus in arcu
Est tibi declivi, nomen Guilelmus habebat,
Quem pia deplorat tellus, cui CAROLUS atque
FRIDRICUS vivi eliciunt ex pectore fletus.
Nunc videt, ut justi regis caelum ardet amore;
60Idque etiam ipse docet vultis fulgore coruscans.
Quis, vestros inter priscis erroribus actos,
Crederet Iliacum versari RIPHEA in isto
Orbe oculi, et sanctis quintum sese addere flammis?
Nunc sat divinae veniae, quam cernere mundus
65Non valet, iste videt, barathri licet ipse profundi
Haud oculis possit propriis descendere in ima.»
Qualis per liquidos tractus spatiatur alauda
Primum voce canens, ac dein contenta silescit
Extremum modulata melos, quo expletur abunde:
70Talis imago fuit mihi visa, impressa sigillo
AEterni gaudii, quod, prout fert corde libido,
Omne facit quale est. Et quum defixus et anceps
Vitro essem similis referenti veste colorem,
Quo fuit imbutum, non longum est passa morantem;
75Vique sibi propria: «Quidnam hoc?» mi extorsit ab ore;
Quare laetitiam ingentem fulgore corusco
Vidi exsultantem. Post haec venerabile signum
Luminibus magis accensis mihi talia reddit,
Ne me suspensum post mire audita teneret:
80»Ut novi, narrata mihi tu credere dignum
Esse putas, quia testor ego; at cognoscere non est,
Qui possint fieri, et te, si sunt credita, fallunt.
Stas homini similis, qui rem sat nomine novit;
Cernere at ipse nequit, quid sit, ni accesserit auctor,
85Qui doceat. Regnum caelorum a flamine amoris
Vim patitur, vivaque a spe, cui victa voluntas
Divina obsequitur, non, ut qui cedere victus
Cogitur, at quia vult vinci, et sic victa benigno
Ipsa animo vincit. Quae prima, et quinta figurat
90Vita supercilium, figit tibi corda stupore,
Quod superum Alituum regionem cernis ab ipsis
Ornatam. Haud isti, ut reris, sua corpora morte
Deseruere obita venerati falsa Deorum
Numina, sed Christum summa pietate colentes,
95Unus passurum, passum alter. Nam unus ab Orco,
Unde redit nemo ad frugem, remeavit ad ossa,
Idque fuit merces spem vivam cordis habentis,
Sperantis, se posse Deum prece flectere blanda,
Illum morte obita ut superas revocaret ad auras.
100Istaque, quam verbis compello, vita beata
Regressa ad carnem, non longum ibi jussa morari,
Illius est amplexa fidem, spes una salutis
Qui fertur; credens veri concepit amoris
Ignem, ut post mortem fuerit dignata secundam
105Ista laetitia. Caelestis summa Parentis
Gratia, sic alto dimanans flumine, ut unquam
Nulla acies oculi in primam se immiserit undam,
Alterius menti illuxit, quam propter amavit
Is rectum, ac fuit in Teucris justissimus unus.
110Idcirco, aspirante Deo, multo ante futurum
Is novit Christum redimentem sanguine mundum.
Credere in hunc igitur statuit, cui deinde mephiti
Vana superstitio haud potuit suffundere mentem,
Immo is perversae damnavit crimina gentis.
115Huic tres pro sacro affuerunt baptismate Divae,
Quas orbe ex dextro licuit tibi cernere, mille
Pluresque ante annos quam esset baptismate nasci.
O virtus mentis, quae homines praedestinat ante
Ortum principium, quam te a radice remotam
120Aspiciunt illi, queis primam agnoscere causam
Non est fas totam! Vos, o mortalia corda,
Discite judicium vestrum compescere habenis;
Nam nos ora Dei propius manifesta tuentes
Ignoramus adhuc omnes, quos ille beandos
125Legerit; et dulce est pars haec detracta levamen;
Nostrum namque bonum bonitate acquirit ab ista
Perfectam summam, et quod vult divina Voluntas,
Vult et nostra simul.» Sic haec sanctissima imago,
Ut daret obtusis oculis res cernere clare,
130Jucundam menti medicinam fecit egenae.
Utque bonum citharista bonus vibrantia fila
Cantorem hortatur sectarier, unde per aures
Gratior it cantus; sic, dum est mihi talia fata,
Splendores memini geminos vidisse beatos,
135Non secus atque oculorum ictus concordat utrimque,
Cum verbis pariter facularum summa movere.

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Paradisus — XVIIIDivina Comoedia — Paradisus — XXI →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Paradisus — XX
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-paradisus-xx--dantes-alagherius-e12872
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Paradisus — XX», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-paradisus-xx--dantes-alagherius-e12872.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.