1Intus jam secum gaudebat vita beata
Illa; ego gustabam, quae mecum corde movebam,
Dulce acri miscens; at, quae me ad templa trahebat
Alta Dei, mulier: Muta, quam pectore volvis,
5»Curam», ait; «id reputa, propius me astare levantem
Omni animas onere injusto.» — Haec pia verba profatum
Solamen mihi suspexi; at quo lumina amore
Arderent sancto, minus aptus dicere mitto;
Non modo, quod verbis male fidam, sed quia mentis
10Virtus haud posset, nullo ducente, regressum
Per se ferre illuc. Id tantum dicere quirem,
Me, dum nostra acies visum pascebat in illa,
Omni alia cura pectus gessisse solutum.
Dum recta in Dominam radians aeterna voluptas
15Explebat suspectum oculi pulchro ore secundum,
Illa ait unius domito mihi lumine visus:
«Respice et ausculta; neque enim modo cernere nostri
Dant Paradisum oculi.» — Veluti hic quandoque videmus
In vultu sensum mentis, si est tantus, ut omnes
20Auferat huic vires: sanctae sic lucis in igne,
In quem respexi, fuerat mihi lecta cupido
Hortata hanc mecum ulterius non pauca profari:
Hisque infit verbis: «In quinto hoc limine plantae,
Vivere cui vertex donat, quae fructibus usque
25Luxuriat, nec fronde una spoliabitur unquam,
Felices habitant animae, quae, regna priusquam
Haec devenerunt, magna sonuere per imum
Fama orbem, ut quaevis Musa exsultaret opima.
Quare, si inspicias venerandi in cornua ligni,
30Cujus ego nomen dicam, ille ibi fulguris instar
Splendebit celeri findentis nubila flamma.»
Per crucem ego aspexi jubar, unum, nomine tantum
JOSUIS audito. Subito qui eruperit ignis,
Nec dictum ante mihi, quam factum, nosse facultas
35Est data; et excelsi MACCABAEI ad nomen, adactum
Vidi alium magno circum sese orbe rotantem;
Vimque a laetitiae ducebat verbere turbo.
CAROLI ita est MAGNI pro nomine, ROLANDIque
Nostra acies sectata duos, ceu suspicit auceps
40Falconem, rapidis qui sese sustulit alis.
Deinde GUILELMUS simul et RINOARDUS et ille
Sub Solyma ductor GODOFREDUS lumina ad istam
Nostra crucem traxit, GUISCARDI et flamma ROBERTI.
Deinde alias inter permota immixtaque luces,
45Ipsius est monstrata mihi vita ante locuti,
Cantores inter caelestes apta magistra.
Tum latus in dextrum converti lumina, in ore
Aut nutu Dominae ut legerem, quid poscat honestas;
Illiusque oculos tam pura luce micantes,
50Ac tam jucunda vidi, ut pulchrum decus horum
Visa prius solitumque omnino vicerit usum.
Atque ut, quem benefacta juvant, magis ille vir usque
Se magis atque magis sentit virtutibus auctum:
Sic mihi circuitu majore auxisse videbar
55Arcus et caeli tractum, quum pulchrius illud
Portentum vidi: qualisque, pudore gravatum
Si levet os mulier, versa vice candida tota est:
Tale meos icit visus, ubi me rota vertit,
Sextae ob candorem stellae, quae lenius ardens
60Me ingressum accepit. Jovis illo in lumine vidi
Fulgentem clare, qui est sideris incola, amorem,
Signantemque meis oculis, quae nostra loquela.
Ac veluti volucres deserta pabula ripa,
Gratantes sibi paene, petunt, nunc agmine in orbem,
65Nunc structo in longum: sic intus lumina sanctae
Cantabant animae volitantes, et modo signum
D, nunc I, nunc Lque dabant in luce legendum.
Cantantes prius in numerum se quaeque movebant;
Mox versae ex istis unam effecere figuram,
70Exin constiterunt et conticuere parumper.
O divae Aonides, quas propter gloria summa
Contigit ingeniis, et longum vita per aevum,
Illaque vobiscum populos fecere perennes,
Sit vestro gaudere datum mihi lumine, ut harum
75Signa legam, quo quamque modo mihi mente figuram
Concepi; ex istis pateat vestra incluta virtus
Versiculis brevibus. Se monstravere per octo
Terque novem mixtas vocales, con-que-sonantes;
Partesque, ut videor scriptas vidisse, notavi.
80Diligite est primum visum signare, secundum
Justitiam scriptum. Numeris tria claudere non est
Ultima legitimis, qui judicatis terram.
ᙢ dein in quinta scripturae voce locatam
Circumiere illi splendores ordine stantes
85Sic, ut ibi argentum distinctum Juppiter auro
Esse videretur. Reliquos descendere vidi,
Litterae ubi vertex exstabat, ibique manere
Cantantes, credo, qui se ad se versat, amorem.
Dein, ut percussis quos ignis torribus ussit
90Innumerae surgunt, oculo mirante, favillae,
Quas propter stultae sibi captant omnia gentes,
Milia splendorum sunt visa hinc surgere, et illa
Altius attolli, illa minus, prout sorte parabat
Sol illa accendens. Postquam sed singula sede
95Lux stetit in propria, tunc istam effingere vidi
Eximiam flammam caput et collum alitis almi.
Qui depingit ibi, ducentem haud consulit ullum,
Sed cuncta is ducit, simul illi accepta refertur
Virtus, quae forma est nidis. Turba altera sancta,
100Quae contenta prius sua lilia circumferre
ᙢ est visa mihi, modico venerabile signum
Exegit motu. — O stellae dulcissima flamma,
O quae et quanta oculis gemmarum copia nostris
Ostendit, quicquid justi versatur in orbe
105Terrarum nostro, id totum descendere ab isto,
Quod decoras, caelo! Quare illi supplico menti,
Unde oritur motus flammarum visque tuarum,
Spectet eo, unde fluit vitians tua lumina fumus;
Ut plena irae iterum jamjam male mulcat ementes,
110Vendentesque intus sacri penetralia templi,
Quondam ex martyriis et multis condita signis.
O vos militiae caeli, quarum agmina cerno,
Vos precibus placate Deum pro gente profana,
Quam pravum exemplum deduxit tramite recto.
115Mos fuerat quondam gladiis bellare cruentis;
Nostri bella gerunt rapiendo hinc inde dolosi
Panem, quem nulli patris pia dextera claudit.
At tu, qui scribis tantum delere paratus,
Id tecum reputa, qui profudere cruorem
120Hoc pro vineto, quod tu vastare laboras,
Et Petrum et Paulum quoque nunc protendere vitam,
Quamvis hoc dicas: «Mihi jam stat certa voluntas,
Illum sectari, cui visum est vivere soli,
Et cujus solvit caput a cervice revulsum
125Pro saltu pretium fassi inter vulnera Christum,
Nec Piscatoris, neque Pauli nomina novi.»