1Qualis, ubi Clymenen adiit, sibi pignora certa
Exposcens contra linguae convicia acerbae,
Qui docuit natis minus indulgere parentes:
Talis eram ac talem me senserat esse BEATRIX,
5Ac sanctum lumen, quod pro me excesserat ultro
Sede sua. Quare, quae dux mihi et arbitra stabat:
«Eructa flammam studii, quod pectore versas,»
Dixit, «et erumpat signata impressaque clare
Interiore typo; non quod quicquam addere nostrae
10Notitiae per verba queas, at ut ipse suescas
Enarrare sitim, donec quis misceat undam.»
«O dilecta mihi, quae sic extollere, planta,
Ut, veluti mens nostra videt non posse triquetrum
Binos accipere obtusos, ita cuncta, priusquam
15Eveniant, venture vides, atque ordine cernis,
In punctum inspiciens, quo tempora convenere!
Tunc cum VIRGILIO junctus vestigia traxi
Per curantem animas montem ac per mortua regna,
Multa mihi gravia audivi de sorte futurae
20Vitae; etsi invicto videar mihi robore saeptus
Ictus fortunae contra. Quare ista maneret
Cura satis contenta mihi, si discere detur,
Quae mihi fata instent; siquidem praevisa sagitta
Fit violenta minus.» Luci sic ante locutae
25Dixi, confessus stadium prout ore BEATRIX
Jusserat. Obscuris haud illa ambagibus usa est
Assuetis animum vulgi captare, priusquam
Insons indigna clausisset lumina morte
Agnus divinus, qui tollit crimina mundi;
30At claris usus verbis brevibusque paternus
Ille amor inclusus proprio et sua gaudia risu
Praeportans infit: «Quicquid continget in horas
Venturas, vestrae quod non se porrigit extra
Materiae tabulam, id totum sese explicat ante
35Conspectum aeternum pictum: at non inde necessum
More alio sumit, quam navis sponte secundo
Flumine descendens, a spectatore sedente
Pro speculo in ripa. Venit inde, ut fertur ad aures
Dulcis ab organico sonitus, tibi sorte parata
40Tempestas spectanda mihi. Ut discessit ab urbe
Hippolytus patria crudelis fraude novercae,
Sic te proripias profugum Florentia oportet.
Insidet hoc animis, agiturque, et mox bene cedet
Volventi hoc, ubi stat semper mercabilis aere
45Christus; et offensam partem, ut fit, culpa sequetur,
Judice vulgari fama; sed proxima pœna
Testis erit veri causam ulciscentis iniquam.
Omnia, quae fuerunt tibi pignora cara, relinques;
Atque hoc, exilii quod primum conjicit arcus,
50Est telum. Disces, ut sal sapit acre palato
Alterius panis, quam sit via dura terenti
Alterius scalas, sursum deorsumque meando.
Quodque magis duro tua pondere terga gravabit,
Improba erit comitum delabens turba tuorum,
55Cum qua tu pariter vallem laberis in istam.
Nam male grata tibi, et caeca deperdita mente,
Impiaque adversans ruet in te tota; sed ipsa
Post paulo incedet tristi suffusa rubore.
Exitus insani motus sic acta probabit,
60Ut pulchrum fuerit tibi consuluisse seorsim.
Primum perfugium, hospitii spes prima quieti
Veronensis erit magni natura benigna
Portantis scalam, sancto super alite stante.
Hic tu respiciet tam humanus, ut inter utrimque
65Dentem ac poscentem, qui alias solet esse secundus,
Hic deprendatur primus. Deinde ipse videbis
Hujus ita imbutum fortis virtute planetae
Natali a primo puerum, ut praelustria facta
Exspectes. Nondum id gentes sensere, novellam
70AEtatem propter, quem circum sidera tantum
Explerunt novies orbem. Verum arte priusquam
GUASCONIUS prava HENRICUM deceperit altum,
Illius erumpet multas missura sagittas
Virtus, aspernata aurum, aspernata laborem.
75Magnificae splendor vitae quoque lumine claro
Eminus, ac late sic effulgebit, ut hostes
Haud possint tacitis hunc praetermittere linguis.
Hunc tibi fac maneas, hujus benefactaque speres.
Hunc propter faciem mutabit plurima turba,
80Dives ubi ac pauper versa vice transiget aevum.
Deque illo tibi corde feres haec scripta sub imo,
At non narrabis.» — Tum vero talia dixit
Non habitura fidem coram cernentibus ista.
Insuper haec addit: «Sunt haec, me interprete, fili,
85Quae gravia audisti, perpessa, et facta dolosa
Abdita, quae emergent paucis labentibus annis.
Non tamen invideas vicinis; nam tibi vita
Plus diuturna foret, quam tempus crimina tantae
Perfidiae ulturum.» — Postquam subtegmina telae,
90Stamine quam intendit, se sat duxisse, silendo
Sancta anima ostendit, cœpi, ut qui fluctuat anceps,
Consilium poscens quem spectat, vultque seorsim,
Atque amat. «Haud equidem, pater, ignoro, ut pede tempus
Veloci properet me caedere vulnere, multo
95Asperiore homini, cui mens jam deficit aequa.
Quare si caveam, bene erit, ne, patria adempta,
Quod mihi plus carum est, alias mea carmina propter
Amittam sedes. Loca per sine fine dolenda,
Per montem, cujas jucundo a culmine Divae
100Lumina pulchra meae me deduxere, per astra
Ex luce in lucem didici, quae, vera referre
Quum sim ausus, multis fuerint acri aspra sapore.
Quod si subtimidus veri deprendar amicus,
Inter eos timeo ne vitam amittere cogar,
105Antiquum quibus est, quod praesens labitur, aevum.»
Lux, sub qua risum pandebat copia tanti
Thesauri mihi ibi inventi, primum ore corusco
Fulsit, ut aurato in speculo flamma ignea solis.
Exin respondit: «Tenebrosi conscia facti
110Sive suo sive alterius mens tacta pudore,
Sentiet ista quidem verborum tela tuorum.
Tu tamen, amota fingendi qualibet arte,
Quicquid vidisti, manifesta luce locabis,
Et sine, ubi prurit scabies, ibi scalpere quemque;
115Quodsi forte labris tenus invenietur amara
Vox tua, vitalem succum concocta relinquet.
Iste tuus mugitus erit, ceu flamina venti,
Quae majore ictu magis alta cacumina pulsant;
Idque hominis fuerit generosum pectus habentis.
120Propterea sphaeris licuit tibi cernere in istis,
In monte, in dirae nigra formidine vallis
Tantum animas, quarum sunt nomina cognita fama;
Nam mens illius, qui fanti accommodat aures,
Nescit stare, fidem neque habet, si exempla sequantur,
125Quorum sit radix plerisque ignota latensque,
Aut si res minime claro se lumine prodat.»