CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Paradisus — XV

latín

1Mens bona, ubi semper, quae recte spirat amoris
Aura, liquet, veluti non aequo in corde cupido,
Suavisonam jussit citharam interrumpere carmen,
Et sanctas cessare fides, quas dextera caeli
5Et premit et lassat. Cur justis obstruat aures
Hic populus precibus, qui, pauca rogare paratum
Paene illecturus, concordi mente animoque
Conticuit? Merito veniat sine fine dolenda
Vita homini cupido, bona fluxa et vana potiri;
10Pro quibus aeternum se illo spoliavit amore.
Sicut per noctis tranquilla et pura serenae
Interdum subito discurrere lumine flamma,
Securosque solet visus necopina movere
Mutantisque locum stellae sub imagine fertur:
15(Excipe, quod parte ex illa, unde accensa recessit,
Nil fuit amissum; ista brevi vanescit in auras:)
Haud aliter cornu ex dextro, quod pertinet hujus
Ad postrema crucis, stellarum ubi plurimus ordo
Fulgebat junctus, multa cum luce cucurrit
20Astrum; nec proprium lemniscum gemma reliquit,
Sed propter tractum radiorum excurrit, et igni
Assimile est visum, quem post alabastra locamus.
Composita ore pio Anchisis sic restitit umbra,
(Majori nostrae si dignum est credere Musae)
25In valle Elysia, natum quum sensit adesse.
«O sanguis meus, o super omnem gratia morem!
Et cuinam, ut tibi, reclusa est bis janua caeli?»
Sic illud lumen: quare tum ego totus in illo;
Dein Dominae quaesivi oculos: namque altus agebat
30Me stupor hinc atque hinc; quia tali huic lumina risu
Ardebant, ut et ipse meis mihi sorte datorum
Donorum summam, Paradisi et habere viderer
Jam partem. Dein vita oculis jucunda meisque
Auribus, ad primas adjecit talia voces,
35Quae non percepi; sic sensu est fata profundo.
Nec jam consulto, at quod erat celare necesse;
Nani sermo illius signum super astitit omni
Praefinitum homini. — At postquam deferbuit arcus
Ardentis studii sic, ut, quae funderet ore,
40Descensu peterent quod nostra est tangere mente,
Hoc primum audivi: «Bene sit tibi, Trine, qui es Unus,
Et nostrum es tanto dignatus munere semen.»
Dein: «Grata et diuturna nimis jejunia, fili,
Quae sunt ducta mihi libro ex majore legenti,
45Pagina ubi alterne haud reddit mutata colorem,
Solvisti, hunc intus splendorem luminis, unde
Verba tibi emitto, hac plumas tibi dante, volatum
Ausus sublimem. Quae tu modo pectore versas,
Ad me cuncta meare putas ex principe causa
50Illa, non secus ac quintusque et sextus ab uno
Exsurgit numerus, si quis satis addere novit.
Quare quis fuerim, vel cur tibi laetior esse,
Quam quisquam ex ista prodenti gaudia turba
Nunc videar, non ulla fuit tibi causa rogandi.
55Quod credis, verum est; nam plusque minusque beante
Quae fruitur vita turba omnis suspicit illud,
In quo tu speculo pandis tua sensa, priusquam
Haec animo volvas. Verum ut sacri ignis amoris,
Qui vigilare jubet pascentem lumina viso
60Perpetuo et desiderio me suaviter urit,
Plenius expletus maneat, vox libera, laeta
Et secura sonet, quae vis aut corde volutas,
Ad quae mox decreta mihi responsa dabuntur.»
Postquam respexi Dominam meque illa, priusquam
65Inciperem fari, audivit, vultuque sereno
Annuit arridens, cupienti qui addidit alas.
Tunc ego sic cœpi: «Sapientia et aestus amoris,
Ex quo se vobis ostendit, quae regit aeque
Cuncta, et pro meritis cuncta aequat, summa potestas,
70Uno respondent mensurae pondere vobis:
Nam solem propter, qui vos lustravit et ussit
Luce sua atque aestu, sic unicuique facultas
Utraque inest aeque, nihil ut simile esse feratur.
At studium, ac pariter mentis prudentia ob ipsam,
75Quam nostis, causam mortalia membra ferentum
Alis diversas suerunt imponere pennas.
Quare ego, qui vivo morti devotus, in ista
Sortis inaequalis video me lege retentum;
Atque haec causa fuit, cur parcam solvere grates
80Voce, ac laetitiae plaudam modo corde paternae.
Te precor ipse quidem, o vivax mihi flamma topati,
Hunc quae thesaurum pretiosum gemma decoras,
Per te explere tuo ut liceat mihi nomine mentem.»
«O mea frons, per quam venit mihi tanta voluptas
85Solum exspectanti, en radix tua», talia contra
Ille; ac deinde inquit: «Qui primus nomina vestro
Imposuit generi, et post centum atque amplius annos
Certat adhuc primam montis superare coronam,
Is meus est natus, bisavus tibi, cui decet ore
90Et factis te jam longum resecare laborem.
Antiquos intra fines Florentia stabat
Pace fruens plena, parvo contenta pudensque.
Non pictas acubus vestes, non illa corollas
Cognorat, non, femellis quae stringeret apte
95Crura, periscelidem; nec quicquam, cingula praeter,
Formam fingebat. Nondum modo nata pavore
Filia torquebat patrem; nam tempora, dosque
Hinc atque inde modum nunquam transire sinebant.
Nulla domus, vacuam quam turba domestica morte
100Deseruisset, erat. Nondum, qui in luminis oras;
Quicquid posset agi secreta in parte domorum,
Ederet, ortus erat tristi alite Sardanapalus.
Nondum Monsmarius monti, qui nomina primum
Duxit ab aucupio, palmam cessisse priorem
105Visus erat, qui, ut nunc superatur culmine in isto
Ascensus, ita vincetur, dante urbe ruinam.
His ego vidi oculis Bertin-Belincionem ossis
Et corii ornatu vestitum incedere, et uxor
Illius numquam a speculo fucata redibat.
110Del-Vecchium et Nerlum contentos simplice pelle
Vidi, et matronas fusum pensumque trahentes.
O fortunatas! Tumuli secura paterni
Singula erat. Necdum ulla toro deserta jacebat
Gallorum ob gladios. Pueri cunabula propter
115Altera sidebat, verbis solata quietem,
Quae quondam patrum linguam matrumque juvabant.
Atque colo mollem deducens altera crinem,
Fallebat somnum, turba prope stante suorum,
Iliacas memorans Faesulasque urbemque Quirini.
120Tum Cinguella, Lapus cognomine Saltarellus
Nostro illi populo portentum tale fuissent,
Quale foret vestro Cornelia, Cincinnatus.
His ita tranquillis, ita pulchris moribus urbis,
Tam fido populo, hospitio tam dulci et amico
125Me dono dederat, genitrice vocante, Maria,
Et veteri ex vestro sacrato fonte renatus
CACCIAGUIDA fui, fratre et consorte Moronto
Atque Elisaeo. Prognata in fluminis ora
Eridani conjux venit mihi. Nomen ab illa
130Filius is duxit, cujus tu nomine gaudes.
Induperatoris dein sum vexilla secutus
Conradi, ense latus qui mi praecinxit, honore
Dignatus tanto propter benefacta merentem.
Contra nequitiam sum illum comitatus euntem
135Legis, qua populus tellurem usurpat et urbem,
Pastoris culpa, quas vobis jura dederunt.
Atque ita mi gentem fuit extricata per illam.
Haec anima ex mundo praesenti fallere, cujus
Insidiosus amor multorum pectora turbat,
140Atque ea martyrio ad pacem fuit exitus hancce.»

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Paradisus — XIXDivina Comoedia — Paradisus — XVI →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Paradisus — XV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-paradisus-xv--dantes-alagherius-4f0ee0
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Paradisus — XV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-paradisus-xv--dantes-alagherius-4f0ee0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.