1Ante oculos aderat pansis pulcherrima imago
Alis, exhilarans pleni in dulcedine gaudii
Consertas animas, quarum mihi singula parvus
Visa pyropus erat, sic flammans solis ab igne,
5Ut mihi in adversos oculos refringeret illum.
Et quod mox opus est mihi pingere, nulla referre
Vox ausa est unquam, nulla unquam scribere dextra,
Nec potuit virtus comprendere Daedala mentis.
Conspexi audivique simul rostrum edere verba
10Ac resonare Meum simul, et Me guttura fantis,
Nos ubi, vel Nostrum vere sententia poscit.
Et cœpit: «Quod vita pie casteque peracta
Est mihi, nunc istic splendorem tollor ad istum,
Qui desiderio haud patitur se vincier ullo;
15In terris ac tanta mei monumenta reliqui,
Ut gentes adeo pravae mea nomina laudent
Et tamen exemplum fugiant.» Sic pluribus unus
Sentitur calor ex prunis, veluti unus amorum
Multorum sonus effigie veniebat ab ista.
20Quare ego tunc: «O aeternum vernantis in aevum
Laetitiae flores, vestros mihi odore sub uno
Mittentes cuncti singlariter undique odores,
Solvite, spirantes, nostrae jejunia mentis,
Quam fame torserunt longa, quia pabula nulla
25Inveni in terris. Equidem me scire fatebor
Justum illum patrem, quamvis sese ipse videndum
Ut speculum ostendat caeli per cetera scamna,
Non huic sub velo sese praebere cohorti.
Scitis, ut arrectus consistam audire paratus;
30Non ignoratis quaenam, male cura molesta,
Ancipitem ex longo esuries collecta moretur.»
Qualis ubi exsiluit sublato tegmine falco,
Exagitat caput atque alis sibi plaudit apertis,
Ostentatque inhians formoso in corpore robur:
35Tale illud signum contextum laudibus almi
Flaminis aspexi, circum resonantibus hymnis,
Quos didicere illic, qui aeterna pace fruuntur.
Dein: «Qui supremum normam circumtulit orbem,
Totque ibi disposuit manifesta occultaque certo
40Ordine, non potuit propriam sic sculpere ubique
Virtutem, sua quin spatium sapientia abesset
Longe infinitum exsuperans. Res ipsa notavit;
Nam Tumidus primus, cui perfectissima forma
Uni erat eximio, indocilis sibi poscere lumen,
45Speque sua praeceps, casu est delapsus acerbo.
Atque hinc colligere est vobis, genus omne minoris
Naturae non esse Bono par fine carenti,
Quod sibi mensura est soli et quod se capit unum.
Ergo nostra acies, radio quae oriatur oportet
50Ex aliquo mentis, cujus sunt omnia plena,
Natura haud potis est tanta virtute valere,
Ut non cognoscat se multo cernere primum
Principium inferius re; fitque, ut lumina, vestri
Qualia sunt mundi, sese in penetralia mittant
55Justitiae aeternae, velut amplum per mare visus;
Qui, quanquam aspiciat riparum ex margine fundum,
Non hunc inveniat, pelagus si ascendat in altum;
Est tamen ille, sed abscondunt vada caeca profundi.
Lux nulla est, quae non effulserit ore sereno,
60Quod nullum turbat tempus; tenebrae omnia, carnis
Umbra vel illius, dempta ista luce, venenum.
Sat modo aperta patet clare latebra illa, vigentem
Quae tibi justitiam quondam celare solebat,
Et tibi miranti suasit tam crebra rogare;
65Quum tu dicebas: ‹Quidam Gangetide in ora
Nascitur, atque illic nemo est, qui nomine Christum
Compellat, neque qui doceat scribatque legatque;
At recti huic mores, at nescia fallere vita,
Omnia facta pie, semper casta, aequa voluntas,
70Quoad ratio humanae potuit pertingere mentis,
Non facti aut verbi maculavit crimine vitam:
Occidit, haud sacri ablutus baptismatis unda,
Absque fide; heu ubi justitia est, quae damnat eundem?
Aut ubi culpa hujus, si nescit credere Christo?›
75Ecquis es, in cathedra qui vis considere judex,
Ut rem discutias positam ultra milia centum,
Vix aptus metiri oculo spatium unius ulnae?
Certe illi, mecum qui percontatur acute,
Ni Scriptura ausis vestris praecideret alas,
80Mira quidem, fateor, dubitandi causa fuisset.
O curvae in terras animae, o caligine crassa
Obductae mentes! Quae per se prima voluntas
Est bona perfectumque bonum, usque immota manebit:
Id justum esse puta, quod totum congruit isti.
85Nulla creata, licet per se optima, res trahit ipsam;
Quin immo haec radians est istius unica origo.»
Qualis, ubi saturam officiosa ciconia prolem
Agnovit, sese nido secura volutat,
Qualis et haec, quae matrem expleto ventre tuetur:
90Tale fuit, me sic oculos utrosque tenente,
Sacratum signum, coram tot mentibus alas
Excutiens. Seque ultro rotans haec voce canebat:
«Quale tibi melos est istud, quod nulla facultas
Est tibi discendi, tale est mortalibus illic
95Consilium aeternum.» Dein clara incendia sancti
Flaminis in signo pariter composta quierunt,
Per quod Romulidum est mundo venerabile nomen.
Atque ipsum rursus: «Nemo regnum istud inivit,
Qui non in solo statuit spem ponere Christo,
100Aut prius, aut postquam clavis suspensus obivit.
Ast en complures, qui, ‹Christe, o Christe!› frequentant,
Quos multo minus hunc propter cum corpore vero
Josaphat aspiciet vallis, quam nescia Christi
Pectora queis fuerant; ac talia Christicolarum
105Saecula Niliacae niger arguet incola ripae,
Quum duo in aversas partes collegia abibunt:
Unum in perpetuum locuples, unum omnium egenum.
Dicere quid poterit vestris gens Persa tyrannis,
Post ubi jam coram librum inspectabit apertum,
110In quo cernere erit cuncta horum turpia facta?
Hic inter titulos Alberti quisque videbit
Illum, quem calamus properabit tradere chartis,
Quem propter Pragae regnum invasere ruinae;
Nec non maerorem, quo planget Sequana ripas,
115Unius ob fraudem nummos corrumpere adorti,
Quem fortis porcus fractum sub Tartara mittet.
Nec non hic rabies stabit spectanda superbam
Immissura sitim, Scotumque Anglumque furentes
Quae trahit, ut nequeant intra consistere metam;
120Nec non luxuries, et mollis vita Bohaemi,
Regis et Hispani, queis nunquam cognita virtus,
Nunquam accepta fuit. Claudi a Solyma hic probitatem
Signum I declarat, contraria M notat ausa.
Hic et avarities atque excors vita patebit
125Illius, ignipotens quem detestata tyrannum est
Insula, ubi Anchisis cecidit longaeva senectus.
Utque satis pateat, quam sit levis iste miserque,
Truncabit Scriptura notas, quae multa docebunt
Exiguo in spatio. Et patrui fratrisque nefanda
130Facta apparebunt, per quos tam strenua pubes,
Atque corona duplex it cum grege currucarum.
Quique Tago est rex, quique Danis dat jussa proterva,
Quique typi Veneti simulavit fraude numisma
Illyricus, noscentur ibi. Pannonia felix,
135Si quando ulterius vexantem ferre recuset!
O felix, si, quo praecingitur undique, monte
Sese Navarra armaret! Sic credere dignum est;
Hoc etenim didicit jam Famaugusta, simulque
Nicosia in regem pecudem queribunda susurrat,
140Qui, dum alias sequitur pecudes, excedere nescit.»