CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDantes Alagherius

Dantes Alagherius · Medieval

Divina Comoedia — Paradisus — XIV

latín

1Ex orbe ad centrum, atque ex centro fertur ad orbem
AEre cavo teretique inclusae motus aquae,
Sive hanc interior, seu causa extraria pulset.
Haec, ego quam dico, subito mihi venit imago,
5Post ubi jam THOMAS finem dedit ore loquendi,
Ob similem casum, quum fati dicta BEATRIX
Excepit dictis, cui visum haec edere voce est
Post illum: «Huic opus est, quod non ipse indicat ore,
Nec sensu interno monstrat, cognoscere veri
10Radicem reliqui. Fac, per te discere possit,
Num lux, naturae quae dat florescere vestrae,
Qualis nunc fulget, vobiscum tempus in omne
Sit mansura aeque; quodsi est mansura, docebis,
Qui, postquam renovata dabunt vos membra videndos,
15Fiat, ut haud obstet, quo vos minus ista vicissim
Vestra inspectetis.» — Veluti superantibus actus
Laetitiae stimulis, choreae qui circumit orbem,
Gaudet et exhilarat gestus: sic sancta corona
Utraque voce pia subitaque illecta rogantis,
20Orbe rotae, mirisque modis nova gaudia pandit.
Qui queritur, certa nos hic in morte teneri,
Queis datur in caelo vita gaudere secunda,
Non videt aeternae pluviae hoc sub sole levamen.
Ille unus, binus, trinus, qui nescius ortus,
25Non circumscriptus, tamen omnia circumscribens
Vivit, et aeternum trinusque et binus at unus
Regnat, — ter cujusque animae resonarat in ore
Tam dulce, ut justa mercede rependere posset
Omne genus meriti. — Tum audivi in luce minoris
30Candidiore rotae vocem sermone modestam,
Qualis forte fuit GABRIELE affante Mariam,
Quae sic respondit: «Quam duratura beati est
Festa dies regni, tam nostri vivida amoris
Flamma diu sic hunc circum radiabit amictum.
35Lux hujus pariter cum aestu procedere pergit,
AEstus cum intuitu, visque hujus tanta resultat,
Quanta est, ipsius quae gratia vincit acumen.
Ut decore insignem ac sanctam vestire licebit
Carnem iterum, si, ut quanta illa est, sic tota redibit,
40Gratior evadet cunctis persona beatis.
Namque magis gliscet, quod lucis donat habere
Summus amor gratis, lucis, quae posse tueri
Dat nobis illum. Intuitus sic gliscat oportet,
Gliscat ab intuitu calor ardens, gliscat et almus
45Inde fluens fulgor. Verum carbonis ad instar,
Qui mittit flammam, et vivo candore renidens
Sic illam superat, sese ut defendere perstet;
Haud aliter jubar hoc, nos undique circumfusum
Quale est, a carne exterius vincetur, in imo
50Quam terra usque sinu celat; nec copia lucis
Tanta queat lassare oculos; namque organa nostri
Corporis accipient vires, ut ferre potestas
Sit, quicquid dulci mentem percellere sensu
Eximie valeat.» Jam alacres chorus unus et alter,
55Intentique omnes sunt visi erumpere in Amen!
Ut desiderium defuncti morte pateret
Corporis haud dubium; nec tantum forte sibi ipsis,
Verum et pro patris, pro caro corpore matris,
Et reliquae turbae, quam dilexere, priusquam
60AEterni fierent ignes. Atque ecce repente
Orta nitore pari superaddier altera primae
Lux circum, qualis finitor circulus aureo
Sole vehente diem; ac veluti sub vesperis horas
Primas incipiunt nova signa ascendere in altum:
65Sic, ut in ambiguo stet mens, credatne, negetne
Testi oculo verum, nova circumvertier illic
Hos extra geminos orbes sunt flammea visa
Signa. — O lux verax, o lampas flaminis alti,
Ut subita et candens me circumfulsit et icit
70Lumina victa mihi non ultra passa nitorem!
At tam formoso ridentique ore BEATRIX
Obvia facta mihi est, ut ego inter cetera linquam,
Quae mens nostra sequi haud valuit. Hic reddita nostro
Est virtus oculo, et regna ad magis alta salutis
75Translatus sensi solus duce non sine Diva.
Idque satis monuit risus majore coruscans
Flamma, quo visa est sine more rubescere stella.
Hic ego corde pio effusus, quoque omnibus uno
Sermone est uti, Superumque hominumque parentem,
80Qua prece, adoravi, par est pensare novellum
Hoc donum; et mihi sacri in corde piaminis ardor
Nondum exhaustus erat, quum sat placuisse litamen
Oblatum fauste novi. Nam copia tanta
Fulgoris, tantus splendorum luce rubentum
85Imber se effudit radiorum ex igne duorum,
Impetus ut fuerit clamare: «O, qui Deus ornas
Sic istos!» Veluti, variante minusque magisque
Lumine stellarum, distincta polum inter utrumque
Albet ita, ut doctas agitet via lactea mentes;
90Haud aliter stellis stipati in Marte profundo
Bis gemini fulgor jubaris venerabile signum
Nectebat, juncti quod descripsere quadrantes
Explentes circlum. — Hic, memori quae condita mente,
Ingenium superant; neque enim, qua fulgere Christum
95In cruce ego vidi, exemplum, quod imagine tanta
Sit dignum, mihi adhuc patuit reperire potestas.
At quicunque crucem sibi tollit pone secutus
Christum, excusabit mihi praetermissa, micantem
Postea ubi hoc videat candore nitescere Christum.
100Ex uno, atque uno cornu summa inter et ima,
Nescia stare, ibant circum ejaculantia flammas
Lumina concursu pariter, pariterque recursu.
Non secus hic cernes recta, obliqua, incita, tarda
Multa minuta, modis miris sub lumine solis
105Longa modo, modo parva suas renovantia formas,
Corpora ludere per radium, qui saepius umbra
Miscetur repens, quam gens sibi gestit apisci
Arte atque ingenio, defendens tela diei.
Ut chelys atque fides, ubi vis bene tenta resultet
110Plurima, chordarum dulci modulamine tangunt
Ignaros numeri: sic crebro ex agmine lucum
Illic fulgentum melos undique conveniebat
Ante crucem, quod me rapuit, quin verba notarem.
Mente quidem sensi carmen complectier altas
115Laudes, namque audita mihi est vox ista: «Resurge
Et vince«, haud secus atque sonum captantibus aure
Non perceptura, quae sit sententia dicti.
Illic haerebam tanto defixus amore,
Hactenus at mihi res unquam non ulla catenis
120Tantum jucundis sensus devinxerit omnes.
Ausus forte nimis videar sic ore locutus,
Gaudia postponens oculis manantia pulchris,
In quos inspiciens omnis mea cura quiescit.
At si quis reputat, viva exemplaria pulchri
125Eximii tanto magis affulgere decora,
Quo plus contingat sedes conscendere ad altas,
Nec me spectavisse illuc, indulgeat isti
Culpae, quam fateor, me purgaturus, et ipse
Agnoscat, me vera loqui. Nam sancta voluptas
130Non hic dicta mihi est, quae conscendentibus arces
Sublimes magis atque magis sincera redundat.

Sigue explorando

Por su autor
Dantes Alagherius · 98 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Divina Comoedia — Paradisus — XIIIDivina Comoedia — Paradisus — XIX →

Expediente

Autor
Dantes Alagherius
Título
Divina Comoedia — Paradisus — XIV
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-divina-comoedia-paradisus-xiv--dantes-alagherius-e86c87
Cita recomendada
Dantes Alagherius, «Divina Comoedia — Paradisus — XIV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-divina-comoedia-paradisus-xiv--dantes-alagherius-e86c87.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.