1Qui modo visa mihi plane dignoscere curat,
Mente sua fingat sic, ut quam fingit imago,
Dum dico, ante oculos solidae stet rupis ad instar,
Quindenas stellas, quae per diversa plagarum
5Exhilarant caelum usque adeo splendore sereno,
Ut superet caeci compages aëris omnes;
Et currum fingat, cui sat sinus esse videtur
Nostratis caeli sub noctis tempus opacae,
Et sub mane novum, et nunquam temone voluto
10Deficit. Os fingat cornu, quod prodit in axis
Cuspide, quem circum rota prima volumine fertur,
De se composuisse sibi duo signa sub arce
AEtherea, quo more sibi Minois, ubi artus
Ipsa suos sensit mortali frigore solvi;
15Alterum et in jubar alterius radiare vicissim,
Et circumferri ambo, sic ut tenderet unum
Ante, unumque retro; atque fere sibi sideris umbram
Veri mente sua teneat duplicisque choreae
Circum, ubi constiteram, punctum se sponte rotantis.
20Namque hoc est nostro tanto superantius usu,
Quanto praevertit Clanium qui vertitur axis
Axibus aethereis velocior. Haud ibi Bacchi
Thebani nomen, nec ibi Paeana canebant;
Sed tres personas natura simplice, et una
25Divinas; ex his unam, quae hominisque Deique
Naturam jungit. Certo dein tempore cantus
Desiit, et turbo pariterque ea lumina sancta
Me coram steterunt aestu crescente beata.
Inter concordes lux una silentia Divos
30Rumpit, quae primum mihi sancti pauperis acta
Dixerat et vitam miram, sic voce locuta:
«Postquam trita fuit paleae pars una bonumque
Semen jam positum, et reliquam fert laeta cupido
Tundere. Tu credis pectus, quo ex pectore costa est,
35Unde gena illius prodivit pulchra, palatum
Cujus terrigenis est tanti; pectus et illud
Hasta confossum, quod sat post fecit et ante,
Sic ut cuncta sua noxarum pondera lance
Exsuperet; quicquid natura humana potiri
40Luminis est apta, infusum portasse per illam
Virtutem, quae utrumque in luminis edidit auras;
Atque ideo mihi dicta supra mirabere forsan,
Quum tibi narrabam sibi non habuisse secundum
Quem divam quinta conclusum in luce notavi.
45Nunc tu pande oculos ad quae responsa dabuntur.
Et nitide aspicies tua quo sententia pacto,
Quodque ego dicebam, in verum concurrat, in orbem
Ceu centrum. Quod morte caret, quod victima leti est,
Nil praeter formae splendorem est, quam parit altus
50Regis amantis amor. Nam lucis vivida virtus,
Quae sic a lucente suo meat, ut procul ipso
Nusquam abeat, neque amore illo, qui trinus in uno est,
Large gratificans effuso lumine donat
Naturis fulgere novem, quasi si ipsa resultet
55A speculo, aeternumque in tempus permanet una.
Exin inferiora petens, atque ultima rerum
Saecula, descendit magis et magis usque gradatim,
Dum brevia efficiat, per quae signare volebam
Edita, quae propria educit vertigine caelum,
60Seu sata, sive ullo fuerint sine semine nata.
Cera horum, quique hanc ducit, ratione modoque
Uno haud consistunt. AEterna ita mente creata
Forma exin magis atque minus manifesta patescit
Sub signo. Quare non raro contigit, ut, quae
65Planta eadem specie est, melius pejusque colono
Reddat, et ingenio diverso praedita corda
Sint vobis, simulac lucis venistis in oras.
Quodsi quis ceram deducere posset ad unguem,
Polleretque sua caelum virtute suprema,
70Tota ea, quae signo lux esset inusta, niteret.
Ast illam semper mancam natura ministrat,
Non secus atque opifex longa assuetudine nactus
Artem, cui jam dextra tremit. Quodsi ardor amoris
Disponat primae claro in splendore videndam
75Virtutis speciem, signetque; huic optima inesse
Cuncta operi deceat. Sic terra est digna creata
Virtute omnigena, qua humanum excellere pectus
Posset; sic gravida incessit sanctissima Virgo.
Quare mi laudanda tuae est sententia mentis:
80Haud unquam ornatam virtutum dote fuisse
Naturam humanam tanta, et non affore posthac,
Quanta illas binas. Nunc si non persequar ultra,
Tu sic incipies: ‹Cur ergo credere dignum est,
Hunc sibi non habuisse parem?› Ast, ut clara patescat,
85Quae res obscura est, tu tecum pectore volve,
Qualis erat? quae causa fuit, quae suaserit illi
Poscere, ubi dictum est: ‹tibi poscito›? Non ego dixi
Tam tecte, ut nequeas id conjectare, fuisse
Regem, cui fuit in summis sapientia votis,
90Ut regere imperii sciret satis aptus habenas.
Non ut, quot numero motores astra gubernant,
Sciret, quasque scholae tricas, et inania nectunt,
Scite extricaret. Nunc, si mea dicta notasti,
Quae facit ad regem prudentia, provida mens est
95Absque pari. Huc tendo. Nunc si sat lumine claro
‹Surrexisse› vides cur dixi, rite videbis
Hic reges tantum me designasse per orbem
Tam multos, virtus regum quam rara bonorum est.
Fac ita distinguas, quae dixi; sic quoque nosces,
100Posse manere simul, quod ego fueram ante locutus,
Et quod de primo tu credis patre, simulque
De tibi Dilecto et nobis. Atque istud ad instar
Plumbi sit plantis, ut lento incedere passu,
More hominis lassi, assuescas, si forte negandum
105Aut affirmandum veniat, quod lumine nondum
Perspicias claro. Stultorum maximus ille est,
Qui quicquam utrimque affirmatve negatve, priusquam
Distinguat. Quare fit saepe, ut vergat iniquam
Ad partem, quam corde tenet, sententia praesens,
110Dein stadium obdurans innectat vincula menti.
Pejus quam frustra discedit litore, quisquis
Verum expiscari suadet sibi, nescius artis;
Namque iste haud talis, qualis fuit ante, redibit,
Atque haec, quae dico, vobis testantur aperte
115PARMENIDES, BRIXUS, mensque offirmata MELISSI,
Et multi, ignari, quo tendant, quove resistant.
Hos inter fuerat, mihi crede, SABELLUS, ARIUS
Atque illi stulti, gladiorum more secare
Scripturas ausi, torta sub imagine rectos
120Monstrantes vultus. Nimium secura minutae
Nondum etiam sit mens plebis, quum judicet, ut qui
AEstimat in sulco segetes, ubi messis in herba est,
Namque hiemem totam vidi rigidumque feroxque
Stans prunum, quod deinde rosas in vertice habebat;
125Et celerem rectaque via vada salsa secantem
Cognovi pinum, quae portus limine in ipso
Disperiit. Quae nata fuit, deducere lanam,
Bertha, aut mercator Martinus, credere parcat,
Si furem videt hunc, cumulantem altaria donis
130Illum, divini se posse intrare latebras
Consilii. Possit fur surgere, labier iste.»